The Hartlib Papers

Title:Letter, Nicholas Mercator To Hartlib, In Latin:
Dating:15 September 1657
Ref:56/1/74A-75B
[56/1/74A]

Magnifice Domine Hartlibi,
Remitto extractum illud Rawlinson; satis est mihi, quod æquo animo accepit admonitiunculam meam, et cupio sanè illius amicitiam; sed alio quovis nomine illi innotescere malim, quàm Aristachi cujusdam, qui nihil ipse cùm facit, tamen aliorum labores carminat. Nôsti me id fecisse, ut Tibi obsequerer potiùs, quàm quòd animus meus ita ferebat. Ac licèt ille peramanter acceperit nostra, tamen, ut sumus homines, vix potest fieri, quin tacito quodam murmure incogitantiam nobis exprobatam suspicemur. Ideoque, si tibi placet, maneat anonymus iste inglorius. Quòd scribis, si Te voluissem alloqui die dominico, potuisse mihi Domini Dalgarno amicitiam procurâsse. Atqui ideò veneram, ut Te alloquerer, sed nihil aliud ex domesticis tuis audire potui, quàm Te occupatum esse, neque an Tibi vacare posset totâ illâ vesperâ, quicquam rescire potui. Interim cùm horulam cum Domino Clodio jucundissimè transegissem, ac vererer, ne tandem et illi molestus essem, quid quæso mihi restabat, nisi recedere? Tum de Selenographia affirmare tibi possum, si per me staret, non dilaturum fuisse, quin statim in manus nostras venisset, quod facilè mihi credes, ut puto, cùm meis magis usibus, quàm ullius inservire potuisset. Sed mihi novitio, et plus quam vellem verecundanti, non patet accessus ad Iovem, atque alter ille varius et instabilis sat habeo, si non obsit aliquà; tantum abest, ut officium ab illo expectem. Rogare jussit Dominus Bridge, ecquid sentias de suo authore Moncæio, quem ipse in delicijs habet. Sed hæc in parenthesi. Ne mireris autem ista, quæ dixi antè; opus fuit nobis instrumento quodam Mathematico, quod, jussu Domini, meo ære paraveram. Credin' autem, vix me recepisse, quod pependeram; adeò exsiccatos fuisse loculos? Unde factum, ut petens quinque libras meis usibus, quibus dissolverem importunum illum exactorem, qui me tot epistolis sollicitat, atque nunc ad extremum misit hominem, quo præsens illud debitum efflagitet, nihil tulerim nisi promissum, fore ut post mensem haberem quod petebam. Cui quidem promisso fidem habeo indubitatam; sed nescis, quàm me fatiget iste exactor tam
[56/1/74B]

rigidus et omnis moræ impatiens. Equidem si potuissem obtinere jus meum à quodam, cui quatuor ferè mensibus servivi maximâ curâ et diligentiâ Parisijs, quemque ego tamen vix unquam rigidè compellavi; tum sanè non opus foret illum flagitatorem sustinere. Sed cùm debitor ille meus promisisset huic solvere, quod interim commodaverat alter, neque fidem liberaverit hactenus, æquum est quidem, ut illi satis fiat, se sed ego defraudor tamen; quod non me movet tantoperè, quàm quòd infelicitas quædam continuata subornaverit mihi talem extortorem, ac præterea, quod habiturus sum aliquando, non subministret tamen in tempore, sed me priùs exagitatum probè velit, ut ne sit vita absque miseria, et avertar à tranquillitate, et cogitationibus melioribus. Solum remedium scio, quoniam 10 ferè dies elapsi à promisso, ut expectem reliquum mensis, donec compleatur, atque interim obfirmem animum ad devoranda convicia, quæ mihi dicentur ab amico, duriora aliquantò, quàm si ab inimico proficiscerentur. Rogandus est Dominus Rochefort maximoperè, ut morulam exiguam quindecim dierum æquo animo ferat, nam ultra istum terminum profectò non differam solutionem. Ideò ne rescribat ad amicum communem nostrum Parisios; nam antequam inde responsum habere queat, faciam ut teneat argentum, siquidem vivo, neque in hoc ullo modo fallam. Quæso Te, Patrone Optime, ut causam meam erga istum hominem diligenter tuearis, nam beneficium accepisse fateor, et ingratus nequaquam esse volo, sed reddere bonâ fide quod debeo, neque verò debitum est tantum. Numquid igitur, obsecro, decet tam rigidè et importunè efflagitare, quod sciat se certò satis consecuturum? Nunc de meo opusculo
[56/1/75A]

paucula. Reliqui illud apud Dominum Street, quem conveni die Lunæ superioris hebdomadis, antequam discederem Londino. Ab eodem accepi responsum Typographi, qui suscepturus est nostra imprimere, et pro singulis philuris postulat triginta solidos Anglicanos, ita me habiturum 1500 exemplaria. Hoc in 10 philuras supputatum efficit 15 libras Anglicanas, quarum dimidium si solveretur ipsi Typographo in antecessum, puto eum quam primùm incipere posse. Sed profectò ego dehinc nihil amplius fecero, quàm commodè potero; nam frustrà nos macerando nihil proficimus tamen. Unum restat de libro, quem mihi voluisti mutuò dare, ne credas me negligere beneficium. Nam tota nostra familia consistit in equitatu, cùm iter facimus, neque ullus apparet currus, itaque Dominus Comes quibus indiget in parva capsula mittere solet cum Rhedario illo, qui quot semptimanis it reditque. Ego verò isti Rhedario librum credere nolui, saltim ne corrumperentur chartæ, nam isti homines omnia promiscuè habent, uti nôsti. Sed jam tempus est finiendi. Valebis igitur, Patrone Optime, et favebis porrò, ut facis,
  Petworthi 15 Sept.         Servo tuo humilimo
     anno 1657.                     Nicolao Mercatori.
[56/1/75B]

          For his much honoured
          Friend Mr Samuel
          Hartlib at
                  London
               at his house near
                Charring=Crosse
[seal]