The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Scribal Hand ?, Jeremias Felbinger To Cromwell
Dating:29 September 1656
Ref:54/18A-19B
Notes:Copy at 54/20.
[54/18A]

   Serenissime ac Potentissime Domine Protector, Princeps
             ac Domine Clementissime.
Supplices meas literas superiori Augusto ad Vestram Serenissimam Celsitudinem Hamburgo datas, in quibus aliquid Vestram Serenissimam Celsitudinem totamque adeò Rempublicam concernens significabatur, Vestra Serenissima Celsitudo procul dubio accepit, sunt enim traditæ Domino Legato nomine Reipublicæ Angliæ &c &c Hamburgi Residenti, qui per Notarium publicum, cui nomen Straus, mihi benignè respondit, Vestræ Serenissimæ Celsitudini se eas missurum per ordinarios tabellarios.    Nunc ipsemet adsum, & Serenissimam Vestram Celsitudinem supplex oro, ut clementissimè misereatur mearum calamitatum, quas Superintendens Colbergensis Theologiæ Lutheranæ Doctor, at infensissimus Reformatorum & vel minimùm dissentientium persecutor ac convitiator, ut ipsius libellus ostendit, inscio & jam bello Polonico detento Serenissimo ac Celsissimo Principe Electore Brandeburgico &c, Domino meo Clementissimo, cum suis gregalibus mihi & meis liberis & uxori creat, ideò quòd à scholasticis rixis Theologorum Lutheranorum secedens in sola sacra scriptura fidei norma acquiesco, & cum omnibus Christianis qui Symbolum Apostolicum & sacram scripturam agnoscunt & secundùm illam vitam instituunt suam, (sive Calviniam, sive Lutherani, sive Anabaptistæ, sive Mennonitæ, seu quocunque nomine vocentur,) pacem ac fraternitatem iniri & coli debere censeo: quod desiderium habui ab eo tempore, quo primùm Venerandissimi ac de omnibus Christianis optimè merentis Viri Domini Johannis Duræi studium de pacificandis Ecclesiis Protestantium mihi innotuit; idque summi nunc beati Theologi Domini Georgii Calixti, Præceptoris mei Colendissimi, cùm orali informatione, tum verò scriptis pacem mutuam inter Christianos postulantibus vehementer adauctum fuit.
  Rectè autem, dum persecutionem patior, confugio ad Vestræ Serenissimæ Celsitudinis opem; quia universis & singulis terræ Potentibus ex mandato DEi incumbit, ut Antichristi regnum & importunorum Doctorum Christianos quosvis ab ipsorum opinionibus vel minimum recedentes persequendi libidinem extirpent, & è contrario Christianam charitatem ac mutuam tolerantiam propagent: imò meus persecutor etiam Gloriosissimæ Anglorum &c &c Reipublicæ, cui Serenissima Vestra Celsitudo Protector, certè nutu ac voluntate DEi, constituta est, in libello suo Colbergæ typis publicis excuso satìs apertè adversarium se gerit; & sic omnium piorum civium vota & conatus & molimina, de instauranda Ecclesiis Protestantium [catchword: Christi]
[54/18B]

Christianâ charitate & mutuâ tolerantiâ, quantum quidem in ipso est, dissipat & toti terrarum Orbi suspecta reddit: adhæc nunc non solùm propter religionem, sed etiam (ut quivis prudens facilè intelligit quòd ipsius libello, ferè omnibus Christianorum Ecclesiis & Serenissimæ Reipublicæ Anglo-Scoto-Irlandicæ palàm & in publico Orbis theatro detrahenti, epistolam ad Dominum Gottlieb Pelargum de hoc negotio scriptam ex verbo DEi publicè opposuerim, omnia mihi mala, quanquam sub solius religionis fuco, intentat.      Dignare igitur, ô Gloriosissime Princeps, pro me afflicto & afflictis meis Uxore liberisque adhuc parvulis ad Serenissimum ac Potentissimum Principem Electorem Brandeburgicum &c, Dominum meum Clementissimum, Epistolâ Clementissimâ intercedere, ut Ipsius Serenissima Celsitudo prædicti Superintendentis Zelum immoderatum cohibeat, & mihi tamdiu habitationem tutam in domo mea & apud meos liberos ac uxorem Clementissimè concedat, donec Confessio mea de DEo & Christo à piis & pacis studiosis Theologie Reformatæ partis in timore DEi secundùm normam sacræ scripturæ examinata sit; quorum pietati, si quid meliùs mihi demonstraverint, (quandoquidem cæteros ferè omnes fidei Christianæ articulos, in quibus à Lutheranis dissentiunt, utpote, quantum per DEi gratiam judicare possum, scripturæ sacræ convenientes approbo,) non solùm ex animo magnas gratias agam, sed cum gaudio sententiæ saniori & magìs piæ atque mea hac tenus fuerit subscribam.               Hanc meam Christianam & æquam & honestam supplicationem, quam mihi persecutoris crudelitas meaque & inprimis uxoris ac liberorum meorum incredibilis miseria extorsit, Vestra Serenissima Celsitudo, in terrorem omnibus asseclis Meretricis illius magnæ quæ ebria est de sangvine testium Iesu, mihi verò meisque & omnibus qui vel propter Veritatem Christianam vel infirmam rerum sacrarum Cognitionem à furentibus Concionatoribus & scholasticis Theologis miserè affliguntur in solatium, Clementissimè exaudire velit.
     Ego cum meis DEUM indesinenter invocabo, ut Vestræ Serenissimæ Celsitudini Imperium pace internâ cùm spirituali tum corporali florens & victoriis externis triumphans quàm diutissimè conservet, qui longævam [catchword: vitam]
[54/19A]

vitam & divinam protectionem humillimè apprecans
perpetuò sum
                         Vestræ Serenissimæ Celsitudinis
                                Subjectissimus
                                      &
                                  Obedientissimus
                                        Servus
Londini, die 29 Setembr.
  anno Christi 1656.
                                   Jeremias Felbinger
                         [squiggles including In Mea S?]
[54/19B]

                        Ad
            Serenissimum ac Potentissimum
            Principem ac Dominum,
            Dominum Olivarium,
            Protectorem Reipublicæ
            Angliæ Scotiæ Hiberniæ &c,
            Principem ac Dominum
                Clementissimum,
              Libellus Supplex
[right margin, another hand:]       (2)