The Hartlib Papers

Title:Latin Poem, De Colloquio Thorunensi, Anon
Dating:undated
Ref:50/29A-B: 29B BLANK
[50/29A]

               De Colloquio Thorunensi
Colloquium haud aliud cæptum est majore paratu
     Actum Thorunio quam quod in urbe fuit.
Vix aliud caruit tamen et successibus æquè
     Dum libuit primum nec[altered] tetigisse scopum,
Qui fuit, ut doctis uno indoctisque pateret
     Intuitu, quâ sit dissita Relligio.
Hunc tetigisse fuit mens protestantibus una:
     Papicolis contra nil mage displicuit.
Quod controversum est, simul unâ promere summâ
     Non licuit, quàmvis, Rex ita præciperet.
Quod sat erat claram declarare usque paravit,
     In claro errores qui cavet esse suos
Depurare labor fuit impensissimus illa
     Quæ nequeat ullo reddere pura nitro
                                             Ier.2.