The Hartlib Papers

Title:Copy Extract In Hartlib'S Hand, Anon., In Latin
Dating:undated
Ref:43/81A-B
[43/81A]

   Tandem Papistarum effectum versutiis vt Rex noster Austriacam duxerit. Infælici profecto omine. Statim enim ad adventum Reginæ, nescio quis ordo Equitum Mariæ Virginis a male feriatis Hominibus instituebatur. Ordinis id ferebatur Officium Immaculatam quam vocant Mariæ Virginis conceptionem fueri. Verbo . Hæreticorum, quos sic stylus Romanus vocat, moliebantur exitium, et Austriacum cerui cibus nostris imponendj occasionem quærebant, jugum. Restitit præter Illustriss. Principem Radivilium Austriacis et Iberis Mancipiis ipse Pacis amans Reverendissimus Regni nostri Primas Gnesnensis Archi-Episcopus, omnium vero maxime Marescallus Regni Supremus Opalinius, quj Regi nî captis desisteret, et aures Hominum novitatis studiosorum, consiliis præberet civile bellum minitabatur. Res ad Comitia dilata Ibi de more tumultuum [deletion] satis. Ordini quippe isti Equitum certatim ab omnibus contradicitur. Lis quoque magna est de Naulo a Spiringo infausto sidere excogitato. Præterea dos Reginæ et ejusdem assecuratio nonnihil movet controversiæ Rege iniqua et legibus contraria petente. Quin et Curlandia post decessum Moderni ducis poscitur. Eventus omnibus dabit fidem. Illustriss. Princeps Ianussius Radivilius Vxorem duxit Potociam [deletion] Braclaviensis Palatini filiam. Sanè
[43/81B]

ex Antiqua gente et Pacis bellius, artibus celeberrima at quod dolendum, Pontificiam, neque tamen Iesuiticam et Zelosam! Si quisquam ille profecto oculis Vxorem duxit, Gratia formæ pellectus. Filiam Principis nostri ambit Bugislaus Lesnensium Comes. Quo eventu Deus novit. Frater ipsius (etiam Pontificium) ducissam Corecensem duxit. Cæterum nos in alta pace hactenus viximus et viuimus, Est nobis integra credendi dicendi in instruendj refutandj eos qui Veritati contradicunt libertas. Deus eodem fauonio Ecclesiæ nostræ cymbam promoveat, vt scopulos quos Romanus ille Iuppiter minitatur feliciter [præterliecti?], inoffenso tramite in ea quæ est secundum Pictatem doctrina progredi possimus./.