The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To Jacob Guthraeus, In Latin
Dating:28 August 1637
Ref:19/11/122A-125B: 125A-B BLANK
Notes:See G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 179.
[19/11/122A]

         Gratiam, Lenitatem et Pacem &c.
   Audio, dilecte domine Guthræe, rem cui facile fidem non adhiberem, nisi illam ex pervulgato rumore audirem, et illi hoc referrent, qui sermones Episcopi tui, et tuos se audivisse dicerent: illum scilicet et te multa odiosé coram ignarâ plebe in mea Pacis Ecclesiasticæ studia pro concione declamare. Si res ita se habet, admirationis simul atque doloris causam mihi præbetis. Miror sane illum esse tam ridiculum, ut velit ad plebeculæ judicium deferre rei, quæ nullo modo ad illius notitiam pertinet censuram, et me omisso, qui hîc adsum adhuc, ut expectem illius admonitiones apud alios quibus ego nec locutus sum nec loqui possum, & qui nec capaces sunt talium rerum, nec ullas causæ circumstantias intellexerunt monitorem agit. Scitote igitur me cum plebe vestrâ non egisse neque agere velle, sed vobiscum acturum et ordinatâ viâ acturum hanc causam, et vestrum sané esset, si viri essetis, officium non cum plebe, sed mecum hanc rem tractare. Me me adsum, qui feci ad me convertite verbum. Alii Calviniani nihil meruerunt, nec illi per meum latus lædendi sunt. Si gladium Spiritus stringere potestis: et si (.ut audio vos solere inclamare.) lupus ego sum sub ovinâ pelle, cur non mihi larvam detrahitis? Si Pastorem fidelem vester episcopus, et si vos canes vigiles agere potestis, non deberetis à lupo fugere, ut apud oves in caulis tutas latrare, ut eas terreretis inani clamore, sed extra caulam progredi, lupum aggredi, et gladium Spiritus eam jugulare aut fugare deberetis. Ego non terrebor clamoribus, quoniam scio contumelias ejusmodi pueriles, sicuti quando pueri nugatores in coelum spuere conantur in faciem auctorum suâ sponte relapsuras. Miror itaque tam altum Episcopi vestri apud me silentium, et tam altos apud suos clamores, ut ego illos etiam hîc velim nolim audire cogar: sed tamen hæc non adeo miror (.causam enim scio,) quam doleo præposteram et noxiam vestræ et aliorum saluti hance Euangelii profitendi seu potius depravandi rationem. Ecce enim Episcopus vester me sine causâ opprobrio
[19/11/122B]

affecit, et quidem maximo privatim. Ego patienter illud in doloris quodam stupore atque silentio tuli, posteaque ex animo culpam ei condonavi. Antequam tamen hinc discedere volui, studium privatæ Reconciliationis, quod mandato Christi Matt. 5. 23. 24. mihi injunctum esse video, et quod meo pacis studio, ut sine offendiculo procedat consentaneum esse intelligo in simplicitate Christianâ tentare volui. Obtuli ergo ei satisfactionem, si aliqua in re ipsum aut hasce Ecclesias offendi, cur mihi succenseret ut illud indicaret, meque culpam vel confessione ingenuâ vel excusatione facti legitimâ reparaturum. Promisi hoc per epistolam semel iterum, tertio feci et simul rogavi, secundâ nimirum atque tertiâ vice, ut dignaretur illos errores blasphemos, quos solet idemtidem exprobrare[altered from exproprare] Ecclesiis Reformatis mihi enumerare et consignatos tradere, ut illarum super iis Ecclesiarum Declarationes et luculentas sententiarum explicationes procurarem, quod me in ipsius gratiam facturum promisi. Quid illi magis honorificum, quid Scopo Christianæ tam privatæ quam publicæ Concordiæ magis accommodatum fieri potuit? Sed surdo hæc hactenus dicta videntur: quoniam sexta jam agitur septimana, ex qua primum de hisce ad illum literas dedi et nihil ab eo tempore de illo inaudivi, nisi hoc quod initio tibi retuli. Et præterea, quod alios delatores (.forsan vestri Episcopi exemplo aut suasu aut de studio meo delationibus studiosé à vobis aut aliis sparsis.) illud ipsum alibi apud suos facere audio, quod vos apud vestros auditores facitis; ut nempe odium Calviniani nominis misellæ plebeculæ instilletis, et mea omnibus studia dolosæ hypocriseos suspecta reddatis. An hoc est Euangelium salutis et pacis prædicare? An hoc est Dei mandatis obedire? An hoc est in luce ambulare? An hoc est lupos fugare, et vigilem Dominici gregis fidelem agere? Quis non ad hæc ingemisceret, qui vitæ spiritualis ullum sensum habet? aut Dei gloriam suspirat? Lege quæso, stratagemata Satanæ Acontii, quæ tibi dono dedi, et Episcopo tuo illa trade, videbis hasce Satanæ fraudes ibi ad vivum depictas. Nolite igitur permittere
[19/11/123A]

ut ille suis laqueis vos irretitos teneat; nolite amplius officium negligere veri pastoris Euangelici. Ecce ego quasi supplex Dei nomine vos oro, ut mihi culpam meam si quam in medio studio videtis, detegatis in Spiritu lenitatis: Ecce ego vobis obsequium spondeo. An putatis me mei solius causâ hoc facere, et non etiam vestri? Iudicate quæso Spiritum vestrum. An putatis Spiritum, qui invidiam amaram habet et irritationem in corde suo qui omnia perturbaté, præpostere et confusé agit à Deo esse? An non scitis Apostolum Iacobum docere, talem Spiritum esse terrenum, animalem atque Diabolicum? Ante studium fovendi tales rixas esse contra veritatem (.quicquid [letter deleted] apud suos aut seipsos glorientur, homines sui cordis deceptores.) mentiri Iacob. 3. 14. 15. Si sapientes et scientiâ præditi estis docete me aliam veritatis et Pacis sectandæ viam, si hæc illa non est, quam ego profiteor: aut si ego ab illa quam profiteor recedo, reducite me cum lenitate sapientiæ in viam. Ecce in conspectu Dei offeram me vobis erudiendum hac tandem lege, ut non minus opere quam verbo doceatis. [left margin: Iac. 3. 13.] Quis, inquit Iacobus, sapiens est et scientiâ præditus inter vos? [Demonstrat?] ille ex bona conversatione opera sua cum lenitate sapiente. Et quando Christus jubet nos cavere à falsis prophetis, [Greek: tekmerion] illorum adjungit, à fructibus, inquit, cognoscetis eos. Num quis colliget ex spinis uvam? num quis potest in clamore et rixa percipere et intelligere Sapientiam? qui suas non potest judicare et regere actiones ad vitam æternam in obedientiâ mandatorum, quomodo alios eo deducet? Ne estote igitur, si Iacobum audire vultis, mendaces adversus veritatem. Hæc quam teritis, via aut propagandæ aut apud vos conservandæ veritatis via non est. [left margin: Iac. 3. 17.] Sapientia quæ superné est, pacifica est, æqua est, et plena est misericordiæ et bonorum fructuum. At videte, obsecro, quonam tendant vestræ erga me actiones? An pacificé mecum agitis? An æquitatem aut pastoralem, aut Christianam, aut humanam, aut civilem respicitis? An aliquam erga me misericordiam exercetis? Et si hæc non faci-
[19/11/123B]

-tis, cur decipitis corda vestra inani adulatione, quasi soli aut saperetis aut veri pastoris nomine digni essetis? An putatis Christum fallere aut falli, quando dicit non solum, quod omnis arbor bona fructus bonos ferat, et quod arbor putris ferat fructus putreis. Sed quando addit negativam doctrinam, quæ majorem hac in re emphasin habet et vestras conscientias magis obstringere debet: non potest arbor bona fructus malos ferre, neque arbor mala fructus bonos. Nempe igitur ex fructibus vestris cognoscemus vos. Aut igitur probate mihi hosce fructus vestros erga meam personam meaque studia bonos esse: aut agnoscite arboris qualitatem, ex qua tales fructus profertis. Neque amplius obscurate mihi vanis imaginationibus conscientias vestras. Ego tenebras in silentio non quæram nec lucem devitabo. Ego in ignaræ plebis judicio et latebras non captabo, sed coram luce conscientiæ vestræ hanc causam agam. Nec possum ab animo meo impetrare, ut hac indecisâ lite discedam. Et certe si nolitis mihi aliâ viâ satisfacere, necesse erit, ut vel tuus Episcopus me seductorem et Lupum (.talem enim me coram vocare ausus fuit.) palam esse probet: vel palam apparebit in hac Ecclesiâ vestrâ nullas esse judiciorum constitutiones Ecclesiasticas Euangelio consentaneas, et tollendis scandalorum malis publicorum accommodatas. Et quoniam res ipsa huc me deduxit ideo te jam Domine Guthræe nominatim compello, idque in facie Iesu Christi, ut adversum me si quid habes, illud ordinata via in judicio Euangelico proponas, pro ut Dominus noster Iesus Christus Matt. 18. fieri jussit. Debes enim ex illa lege, sicut ego nunc erga te facio, me arguere, primum solum inter me et te, antequam me publico clamore per ora hominum traducas. Ego te quod sciam nec facto, nec dicto, nec cogitatione unquam læsi, sed nomen tuum, uti à me petiisti, et uti meum requirit in te officium, adversus malevolos plus semel defendi: si
[19/11/124A]

aliter feci aut aliâ in re peccavi, factuum privatæ admonitionis officium. Si te non audiero, tum id quod ego jam per te facturus sum erga Episcopum tuum, tu per alios facito erga me: Assumito nempe ex mandato Christi unum aut duos, qui una tecum hoc officium obeant. Si ego eos non audiero ad Ecclesiam rem deferas. et si hanc non audiero, tum ut me etiam coram plebe pro infami publicano, Gentili aut hæretico habeas licebit. Sed antequam hoc feceris, si ut tibia inflatus tu, alienas (.forsan.) calumnias resonas, scias te mandatum Christi transgredi, et talem esse, qui non habitabit nisi resipiscas in tentorio et monte sanctitatis Dei nostri. Quoniam tu non es inter illos, si vera sunt quæ audio, qui non obtrectant linguâ suâ, non afficiunt proximum[altered] suum[altered] malum[altered] et opprobrium non afferunt in proximum suum ps. 15. 1. 3. Noli propter humanos favores Dei favorem amittere. Væ illi per quem scandala eveniunt &c. Noli leges Christi propter mundanos respectus, et illa [Greek: ta krypta tes aichynes?] violare: noli propter partium studia temetipsum privilegio filiorum DEi privare. Stamus jam in judicio magni judicis tu atque ego. Ille novit tuas cogitationes et scit quo animo ego hæc tibi dico. Itaque obtestor te per illius tremendum vultum, qui judicabit vivos et mortuos, ut hæc non aliter accipias, quam uti revera sunt, ab animo fraterno ac tui sinceré studioso profecta, et ut videas me erga te Christianæ amicitiæ jura observare velle intemerata, volo confidere tuo judicio meam erga Episcopum tuum causam, et te rogo nomine summi Mediatoris nostri, cujus obis ministerium in Ecclesia, ut velis inter me et tuum episcopum agere mediatorem. Eligo ergo te propter obedientiam Christo debitam, ut petas à Domino Episcopo, velit mihi ad postulata mea, quæ 24. et 31. Iulii
[19/11/124B]

et 7. Augusti ipsi perscripsi respondere, aut causam indicare legitimam cur respondere non velit. Hoc ut facias, pro ut decet, verum Euangelicæ pacis ministrum [Greek: choris prokrimatos] te adjuro, quemadmodum de hac re tuo periculo in illa die respondebis. Illud autem facere poteris sine ullo tuo incommodo commenstratâ illi hac ipsâ epistolâ, quam ad alios præter te et illum dimanare non cupio. Denique rogo ne velis etiam intermittere pro me debitum mihi in hac gravi pro ha cum acerbis humanæ Zelotypiæ affectibus luctâ precum officium, vel si et tu de meâ in hoc negotio simplicitate dubitas, precare saltem, ut extraordinario quodam judicio Deus fraudes meas confundat et me palam, si aliter corrigi non possum, pudefaciat. Ego vicissim pro te orabo et pro tuo Episcopo, ut benignus pacis DEus largiatur vobis suum Lenitatis et Pacis gratiosæ Spiritum, qui deducat vos in omnem veritatem. Vale ab eo qui esse studet perpetuo
                    Tuæ Dignitatis
Dab. Holmiæ                    In Euangelio Pacis servus
 5 Kal. Septem. 1637.
                                   Iohannes Duræus.
                 Ad Dominum Magistrum Iacobum Guthræum.