The Hartlib Papers

Title:Letter, [George Horn] To Hartlib, In Latin
Dating:3 July 1658
Ref:16/2/13A-13B
[16/2/13A]

Cl. Vir. Tuas 4. Iun. scriptas accepi et ex animo lætor te aliquid levaminis in gravissimis doloribus sentire. Medicamenti illius vim admodum dignam esse arbitror quæ in magno pretio habeatur. Non opus est id passim propalare sed tamen dabis operam ut ægroti eius copiam habere possuit: et D. Clodius curabit ne illud ignorantia pereat. Lectus ille pro clinicis etiam sua laude dignus; qualia quidem inventa, etiamsi videantur esse minoris momenti, nihilominus multum faciunt ad dolores ægrotorum leniendos. Tali lecto opus habuisset Philippus II. R. Hisp. qui per aliquot menses loco moveri non potuit ob atrocissimos dolores. Libros quos te misisse scribis nondum accepi: ubi accepero judicium meum de illis perscribam. Hesychius Salmasij nondum quidem sub prælo est sed dabitur opera ut in lucem prodeat. Nemo sane eius editionem procurare poterit sine Salmasiano Codice: quippe vix verbum est quod non correxerit, et infinita in eo autore emendavit: id quod vir Inigra Græcæ peritiss. omnium exactiss. facere potuit. Si qui apud vos tale quid conantur illi recte facerent si suas observationes transmitterent ut cum Salmasiano codice conjungerentur. Alcoranum Golius promisit quidem sed [vire?] editio illa apud nos lucem videbit, nescio ob quas rationes; et sane non video causam ullam cur ille liber typis publicandus sit, de cuius potius abolitione Christiani laborare debent. Lexicon Persicum ad prælum paratum est: de editione nihil certi statutum. Nunc rogatus à quodam meo amico qui nephriticis doloribus graviter vexatur et cui virtutem tui medicamenti enarravi, eius nomine peto ut prima occasione ad me transmittas aliquid eius liquoris: pretium tibi promte exolvet ille qui petit et ego insuper alijs officijs mei id compensare conabor. Duynkerkam feliciter expugnatam omnes lætamur et speramus id pro afflictis Flandriæ Ecclesiæ vexillum quoddam ad libertatem corporis et animæ fore. Ad illa quæ communicasti aliquid addidissem nisi hoc tempore impeditus me explicare non possem. Ideo expectabis alia occasione. Non debes æstimare ex infrequentia literarum mearum quasi mihi tuas minus gratæ essent: revera enim nihil illis mihi potest esse jucundius: sed ego non libenter respondeo nisi aliquid occurrat scriptione dignum. Iterum vale. Leidæ 3. Iul. 1658.
                                T.
                                       G H.
Hoc ipso momento nunciatur Regem Hungariæ Francof.
veneno sublatum. Quod te verum, miram videbimus
rerum faciem in Germ.
[16/2/13B]

                 For his Worthy
                and honoured friend
                Sr Samuel Hartlieb
                      Esquire/
                       at
                            London
                Charing Crosse against
                  Angel Court over
[another hand: across address and underneath, postage letters/numbers? & 125]
[another hand: Horn]
[another hand: 36.]
[seal]