The Hartlib Papers

Title:Letter, Johannes Morian To Benjamin Worsley, In Latin
Dating:30 June 1651
Ref:9/16/9A-B
[9/16/9A]

        Immanuel. 30 Iunij 1651 [Ambsterdam?]
Proxime non licuit mihi, amicorum integerrime, Worsley, absolvere[altered] quas animo conceperam calamoque exarare inceperam ad Te liberas per temporis Angustiam, toti iam occupato in faciendis tentaminibus plurimis ijsque varijs. postquam misertus studiorum meorum Deus opt: max: laboribus meis benedicere non ita pridem benignè[altered] coepit, nimirum adeptus tandem aliquando ex Ungaria per literas non sine magnis impensis libram unam mineræ illius antimonialis quæ ad opus meum utilis audiebat, statim opus sum aggressus, verum irrito planè ut antea [letters deleted] labore, verum <attamen> quum certus jam essem culpam non latere in materiâ quippe quam alij utilem et idoneam <iam antea> reperissent, necessariò illam in me conjiciendam esse statuj, quod materiam non satis <recte> funderem. Adhibito <igitur> igne satis magno aut <et> diuturniore, primâ statim vice res ex voto successit, redijt nimirum omne quod ad opus adhibueram, argentum et illud in se continebat non exiguam auri quantitatem, ut non sis inscius centum pondo mineræ meæ martialis, exhibuerunt mihi libr. unam auri purissimi. quod quidem pondus quamvis tantum non esset quantum inesse materiæ scio, aut saltem per testes fide dignos, credo tantum tamen est, quod et sufficere possit et spem facit majoris emolumentj ex inde hauriendj si materia diutius in appropriato liquore constituta, ad majorem maturitatem perducatur. Itaque uno tentamine non contentus rem denuo sum aggressus eodem prorsus [successu? MS edge] quo viso, non mediocriter sum gavisus, simulque arenam aliquam ex gallijs ad me missam (quæ externa suj specie purum aurum præ se ferebat,) crudam <illam> sine præviâ coctione, (qualis ad mineram meam necessario requiritur) methodo mea semel atque iterum tractavj et ex centum libris extraxi 3 marcas auri purissimj. hinc ad mineram ex Norwegia me contuli eaque non minus ex voto respondet, inde de mineræ illius antimonialis (quam utj dixi per literas ex ungaria acceperam,) bonitate certus, alias etiam mineras antimoniales, Hungaricas illas quidem, attamen jam dudum a nobis rejectas tanquam ad hoc opus inutiles, undecunque conquisitas in manus recipio, ad opus uss usurpo, omnes et singulæ officium faciunt una tamen alterâ melius. jamque nihil superesse videbatur ad plenam commodi fructionem quàm ut accersitâ optimæ tam antimonialis quam martialis mineræ, copiâ sufficiente, opus serio aggrederer, maluj tamen prius periculum [fac...? MS torn] cum antimonio vulgari et quidem in regulum martis traducto, idque nudius [tertius? MS torn] tentavj non infelici successu, jam cum antimonio crudo idem aggressus, videbo quid dei [bonitas? MS torn] datura sit. huc usque enim feliciter successit quicquid sum agressus postquam hanc fundendj viam sum ingressus ut liquido jam appareat, quantilla remora cursum nostrum impedire possit etiam in recta viâ constitutis omnique studio ad metam propositam connitentibus si divinæ voluntatis et benevolentiæ aura nobis non subveniat certe non est volentis neque currentis sed miserentis Dej: qui omnia operatur in omnibus juxta beneplacitum suum in tempore suo.
Alterum opus quod attinet ex Iove illud non minus certum est atque indies magis ac magis usu ipso redditur [familiare? altered] et sibi constans. in [word deleted] sola identidem fusione huc usque aqua hæsit quando stannum extra naturam suam constitutum ægrius totum reducitur et propter novi germinis teneritatem quod in Cupella consistere debebat una cum litargyrio in eam transit, quod quidem huc usque me fugerat atque adeo variorum et diversissimorum examinum causa exstitit. verum enim vero quum prius opus me totum satis occupet sibique vendicet Aurifabri etiam furnus magnus in justam altitudinem jam assurgat, quo absoluto hæ difficultates superatæ erunt, id hocce opus non admodum urgeo nec tamen etiam planè desero. supersedeo narrare quæ interea nova inciderint et quotidie se offerant mihi artificia; [videntur? altered] jam omnia in salutem meam conspirare postquam Deus benigno vultu me adspicere dignatus est. quumque meum jam sit ipsius Providentiæ inservire per crebrum re mediorum et Temporis Usum quo usque secundo hoc vento uti licet, rarior et brevior ero in scribendis ad vos literis itæ tamen ut nunquam vobis non constet si quid narratio dignum, hic [word deleted] accidat Idem ex vestra parte mihi polliceor mirari tamen satis nequeo quod nec de Luna vestra nec de mercurio [quicquam?] hucusque ad manus meas devenerit vel hoc saltem nomine ut quid Equidem
[9/16/9B]

per dei gratiam præstare possim, demonstrare queam, simul etiam eo magis me commendem præstantissimo domino communique (uti video) amico nostro domino Stirkio, qui quidem humanissimis pariter et solidissimis literis suis me ferè attonitum reddidit dum in familiaritatem suam, me sibi[altered] ignotum tam confidenter tamque sincere invitat, obesæ naris sim si amicorum commendationes non suboleam, stupidus etiam, si animi pij affectum, pectoris sinceri candorem, humanitatem plusquam vulgarem aut usitatam ipsius erga me non agnoscam, sed omnino amens sim si in toto isthoc negotio Providentiam dei singularem et certissimam non venerer et adorem, quæ cum ita sint, operæ pretium fuerit eum, quem commendare non erubuistis, vestro consilio et auxilio juvare ut aliquo modo virum se præstare possit ne aliquando[altered from quando] commendationis vestræ vos pudeat, an nescitis certum esse habenti datum irj? attamen quiquid sit, deo rem totam commendo, ipse providebit, ipse, si bonum videtur in oculis suis quod incepit, perficiet ad sui solius nominis gloriam, nostramque ædificationem in dilectione et omni officiorum genere, mutuam.
Cæterum Tubum quem non ita pridem accepi prima quaque occasione Augustam [Vnidelicoram?] deo dante missurus sum. Illa tamen de quibus opticum commone faciendum censes, meo quidem judicio commedius per dominum Hartlibium ita transscribi curares ut istas literas ad ipsum mittere possem nec de meo quicquam addere necesse haberem. Plura non addo per occupationes, deo commendatus vale.
                             Tui studiosissimus.
                                  Ioh: Morian.
[lower part of page:]
  A Monsieur
Monsieur Benj: Worsley
 secretaire du Conseil
  de Trafiques.
                  a
[overwritten in another hand: letters/numerals illeg.]
          Londres.
[above address, other way round, another hand:]
236
[above, third hand:]
These to Mr Worsley particularly
[seal]