The Hartlib Papers

Title:Letter, Jean Doujat To Hartlib, In Latin
Dating:23 November 1646
Ref:9/3/17A-18B: 18A BLANK
[9/3/17A]

Clarissime Vir
Pergratum mihi fuit cum vacare nunc tibj intellexj & per valetudinem & per occupationes Literarum augmento pro virilj curando. Nondum discere potuj ab amico meo Obiuario de varennes Bibliopola, [nec?] quid rej ad ipsum Dominus Hubnerus miserit: ut nec ab amico altero Melchiore Tauernier an Aquarum illarum nuper in Germania non absque miraculo detectarum iconem habeat seu Fabulam aliquam. Domo quippe vix egredj licuit ante aliquot dies. Breuj si quid earum rerum didicerim curabo ut te faciam certiorem. Interim ad Mercatorem cujus nomen Schedula indicat atque ædes, Bibliographiæ biennalis Parisiensis, Itemque vestibulj Latinogallicj exemplaria duo fasciculo inclusa cum tuj nominis inscriptione deferenda hodie mandauj. Opinor Et pennam argenteam quadratam recentiore ac mediocri forma jam comparatam eidem committam; quando, inquirentium curiositatem fallere, quod velle videris, nullo pacto posset si hac epistola includeretur. De rebus naturalibus, quarum me imperitum admodum sed aliquantum tamen studiosum profiteor, si quid ad me peruenerit, dabo operam ut ad vos quoque transmittatur. Mercurij folia ad finem usque proximi Decembris expectabo à tua benignitate, per otium disquisiturus an tanti ea sint futura ut nec tempus nec pecunia in ijs malè videatur[altered from videantur] collocanda. Anglica mallem si eam linguam satis callerem: peculiares ex vero priuati alicujus de rebus certis, publicis, atque alicujus momenti literas præferrem si facilè inuenire possem qui eam mihi operam impendere non dedignaretur. De Tabula Amstelodamensi Pansophica gratias ago, quamquam Rauij Comenijque hac in re consilia nondum satis
[9/3/17B]

ex voto habeo perspecta. Pansophicum opus ipsum siue majus ac perfectum, seu certè minus perfectum optarem ac publicj Iuris esse. Ad Palatium ac Thesaurum nisi jam ea peruenerunt ad umbilicum, si quid conferrj à me posset non illibenter præstiturus. Vale
   Clarissime vir, meque habe semper
Lutetiæ Parisiorum
23. Nouembris 1646.
Li                  Tibi tuisque rebus Addictissimum
                                I Doujat [squiggle]
Literæ tuæ ad 29. octobris scriptæ non nisi ante octiduum mihi sunt redditæ sub discessum nempe ordinarij Cursoris. Si quid sequenti hebdomade misisti ad me id nondum peruenit.
[9/3/18B]

A Monsieur
[overwritten in another hand?: qd?]
Monsieur Hartlib
           A Londres
[seals]