The Hartlib Papers

Title:Letter, Jean Doujat To Hartlib, In Latin
Dating:20 October 1646
Ref:9/3/15A-16B: 15B-16A BLANK
[9/3/15A]

Clarissime Domine
Iamdiu est quod a claritate tua[altered from dua] noui nihil accepi quamquam gratissimum esset si de valetudine tua identidem[altered] certior fierem, itemque de ijs quæ à Dominis Comenio, Ioach. Hubnero, Petro Figulo accipit, ad quos omnes scripsi absque responso. Sed non ingratum est quod ab inutilj labore abstineant. Si qua tamen in re opera meâ uti vellent libentissimè omnem illis impenderem. Obtuleram tibi exempla duo Bibliographiæ Parisiensis quæ tui causa Clarissime domine comparata [janu?] [prope? hole in MS] ante annum habeo, adjuncturus Comeniani vestibulj hîc cum Gallica interpretatione editi exempla totidem, aliaque si quæ post juberes. Expectabam ut literis Dominationis tuæ monerer qua via hæc ad te commodè deferri possent. verum quando nullam indicauit, ea mihi videtur non incommoda ut hæc statim ab ipsius responso Rothomagum mittam ad Dominum Du petit-val Bibliopolam ac typographum regium juxta Palatium habitantem: quo per amicorum tuorum aliquem Anglicæ naui imponi curares primâ quaque occasione. Hæc si non displiceat monebit claritas tua, & vel quamprimum, vel certè januario proximo, quo hujusce annj editiones collectæ fuerint, dabo operam ut sic perferantur & supra dicta, & quæcunque Iusseris. Interim Domine rogatum te velim ut Mercurij Anglici folia Gallicè scripta qualibet septimana imposterum ad me transmittere ne graueris. Pecuniam in Semestre necessariam aut literas cambiales mittam ad primum responsum, nisi eam impendi malüeris emendis hic libris alijs præter supra memoratos, alteriue cui rej. Quo casu mandata subito tua exequar. Quod si huic officio tibi vacare non liceret alium vellem mihi suppeditares qui eo me sibi obstringeret, Daretque operam ne ordinarius ullus Hemerodromus sine exemplo Mercurij hujusce huc veniret ad me deferendo. Vtor liberè comitate Dominationis tuæ clarissimæ, quo pacto mea ipsum opera uti cupio. Vale.
      Clarissime Domine
Lutetiæ Parisiorum 20. octobr.
  styl. Gregor. 1646
                      Ad officia cuncta Paratissimus
                                Doujat [squiggle]
[left margin:] Sic erit scribendus si lubeat literarum titulus more nostro
A Monsieur
Monsieur Doujat Aduocat en parlement, chés Monsieur Amelot premier President de la Cour des Aides rue de Paradis prés l'hostel de Guise.
[9/3/16B]

A Monsieur
[overwritten in another hand?: qd?]
[Monsieur? hole in MS] Hartlib
       A Londres
[seals]