The Hartlib Papers

Title:Letter, Jean Doujat To Hartlib, In Latin
Dating:22 September 1645
Ref:9/3/11A-12B: 11B-12A BLANK
[9/3/11A]

Clarissime Domine
Post actas ut par est pro acceptis beneficijs gratias, adhuc humanitatem tuam interpello. ac præter Catalogum ducum cæterorumque magnatum Britannicorum Londini anno. 1642 apud Thom. Walckley excusum, quæso ut quam ubi se occasio dederit per amicum, aut si hæc desit per Dominum Rossignolium & Bertemetum ut alias, Mercurij Anglicj Gallicâ linguâ conscripto folia quæ exstabunt omnia ad finem annj hujus transmittere non graueris, modo justo ac mediocri pretio comparari queant, id redditurus Domino Epstenio alteriue cui mandaueris. vellem & unam aut alteram Parlamenti ac regis Declarationem ut vocant, quibus hujus belli causæ aperiuntur, adjungere liberet, cum catalogo operum Baconi ac I. Dee Anglicorum, nec non breui aliqua & certâ Angliæ descriptione qua qui comitatus ad occidentalem plagam seu West pertineant, itemque ad Meridionalem, orientalem, [word deleted] Septententrionalem, & mediam siue NordWest & si quæ alia ulterior diuisio sit, certò addiscere possem. vic versa si quid hic rei literariæ aut cujuscunque curandum haberes, ex animo mandata quælibet tuæ dominationis exequi paratus.
    Clarissime Domine
Lutetiæ Parisiorum. d.
  22. Sept. anno 1645.
                       Obsequio tuo addictissimus
                          Io. Doujat [squiggle]
[left margin:] Si quid noui de Domino Comenio habet claritas tua, quod siue ad Pansophicum opus siue ad res religionis spectet, gratissimum [fecerim?] si mecum dignetur communicare
[9/3/12B]

A Monsieur
Monsieur Hartlib
       A Londres
[seal]