The Hartlib Papers

Title:Copy Extract Concerning Inventions, In Latin
Dating:undated
Ref:8/63/9A-B: 9B BLANK
[8/63/9A]

Privilegium hoc ut inseruiat nominatim, omnibus et singulis huius Staticæ speciebus. Quæcunque modò in sua Compositione a Statica hac supra nominata dependentes, non solum in totum, sed etiam in parte sui aliqua a uulgatis et usitatis hactenus in S R M Dominijs, Instrumentis sint diuersæ. Ut scilicet modorum istorum et Specierum Nouarum, in suis distinctis Compositionibus, usus esse possit ad omnia, quæcunque in altum trahuntur, de loco in locum transferruntur, franguntur, auelluntur, tunduntur, comminuuntur, intorquentur, item quæ quo quomodo torcularibus[altered] premuntur verbo quæcunque tandem motu aliquo Mechanico indigent. Hoc quoque Priuilegio [interdicatur?], Nouæ istius Compositionis Opera quæ in Regionibus his ante visa non sint, alium quemquam in Dominijs hisce exercere, aut [ea etiam? blotted] aliunde aut accipere aut petere. Siquidem omnes Novæ Inuentiones non solum modo in integris suis Compositionibus, sed etiam in illarum Compositionum Particularibus Speciebus et Operibus consistunt.