The Hartlib Papers

Title:Copy Contract In Hand ?, Concerning Inventions, In Latin
Dating:undated
Ref:8/63/5A-8B: 8B BLANK
Notes:Transcribed in logical order not as numbered.
[8/63/5A]

               Puncta Contractus futuri cum
               Honoratissimo et Nobilissimo
               Equite Domino Francisco
               Kinaston, ratione Inventionis
               Mechanicæ infra-scriptæ.
[this paragraph struck through?]
II   Principio quod attinet Praxis harum nouarum Inventionum [word deleted] intelliguntur per eam omnia, quæcunque noua, et in toto sine in parte a uulgari modo [tam? blot on MS] ratione formæ, quam ratione Compositionis diuersa publicè ex Hac istius Uniuersalis Nominis Statica Inuentione in usum et effectum deducentur Intelligitur in quam per hanc Praxin quicquid noui, forma et quacunque Compositione diuersi vel totaliter uel secundum partem aliquam ab ijs Formis et Compositionibus Instrumentorum quorum hactenus in istis Regionibus est vel fuis usus, ad Praxin in hoc Regno reuocabitur, publice proponetur et ad quemcunque tandem Usum accomodabitur. [/? editorial mark?]
Is igitur Supra- nominatus [/? editorial mark?] Honorabilis Eques Dominus Kinaston, unaque Posteri et Successores eius legitimi, a me ac posteris et Successoribus meis, jus ad possessionem huius Inuentionis, vel etiam omnium exinde deducendarum Specierum, sibi datum et concessum habebunt. Similiter in fructibus[H? deletes] <H?: emolumentis> et Prouentibus quas harum Inuentionum Praxis in his Regionibus minijstrabit, æqualem cum Posteris et Successo:
[8/63/5B]

ribus suis, ut et ego cum Posteris et Successoribus meis, [habebit? MS unclear] sortem et portionem. Et quidem his infra-notatis Conditionibus, quas tum ipse, tum Posteri et Successores eius, mihi et posteris ac Successoribus meis, omnes et Singulas, tam in toto quam in parte plenè et inuiolabiliter seruare tenebuntur[H? alters].
I    Honorabilis Dominus Kinaston Priuilegium Sereniss: Magnæ Britanniæ Regis, ad has Inuentiones et Praxin earum promouendam impetrabit. 2 Ut scilicet Priuilegium hoc in totum M: Britanniæ Regnum extendatur, mihique et Posteris ac Successoribus meis, nec non Domino Kinastono Posterisque et Successoribus eius, ut et omnibus ijs qui adhæc siue in totum siue ex parte a nobis et Successoribus pro nostrum uniuscuiusque ad hanc rem interesse, jus sibi legitime et decenter compararint inseruiat. 3 Idque hac lege ut a data præsentium intra Sex Septimanas si non posset fieri citius, Priuilegium hoc Proprijs Impensis et Operis expediat, mihique ipsum [Authenticum? MS unclear] Priuilegij ad manus meas reddat. 4. Hac conditione ut penes me ac Posteros et Successores meos, Priuilegium hoc in cura et Custodia nostra maneat, toto eo tempore ad quod extendetur Priuilegij istius [uis?] atque Efficacia.
5 II. Idem Honorabilis Dominus Franciscus Kinaston [uel? altered] etiam eius Posteri et Successores in omnia supra scriptæ Inuentionis Instrumenta, (siue earum ostendendus sit modus sive effectus) quotquot tandem pro una quaque re Cui Practica hæc et Inuentio modo tamen et respectu diuerso et distincto applicare poterit, cum ipsius uoluntate et consensu ac pro futuro utriusque nostrum commodo.
[8/63/8A]

conficienda erunt de Sumptibus et Impensis cum Posteris ac Successoribus suis totaliter prouidebit. 6 Vi uero uel ipse præfatus Dominus Kinaston, uel Successores posterique eius ad aliquam Practicæ huius applicationem accedere et ad eam Impensas suas conferre noluerint, ego uero et Successores posterique mei, illam Inuentionis applicationem ad Actum proprijs nostris impensis deducere uoluerimus, id nobis eiusdem Priuilegij uigore liberum erit, neque uel ipse Dominus Kinaston, uel posteri et Successores eius, uel quisquam alius eius nomine, me Posterosque ac Successores meos, ullam turbandi et impediendi habebit potestatem. 7. Præterea ipse Dominus Kinaston eiusque Posteri ac Successores, ad usum fructum harum applicationum ad quas (dum modo id ipsis a me Successoribusque et Posteris meis propositum fuerit, et resolutio eorum per duas Septimanas, ultra quas diutius expectare non tenebimur fuerit expectata) Sumptus suos negarint, nullum jus habebunt et accessum
     III 8 Si præter supra dictas Impensas aliæ quoque antequam usus fructus ex hac Inuentione percipiatur ad necessariam Practicæ huius Promotionem requirentur. Has quoque Dominus Kinaston Posterique et Successores eius omnino impendent, tantisper usque dum res ista ad commune et plenum utriusque nostrum et Successorum posterorumque nostrorum deducatur commodum
[8/63/6A]

            Puncta Contractus
            futuri cum Nobilissimo et
            Honoratissimo Equite
            Domino Francisco
            Kinaston ratione
            Inuentionis Mechanicæ
               infra scriptæ.
I Honorabilis Eques Dominus Kinaston unaque Posteri ac Successores eius, a me ac posteris et Successoribus meis, jus ad Possessionem huius Inuentionis, uel etiam omnium exinde deducendarum Specierum sibi datum et concessum habebunt.
II Similiter in Emolumentis, et Prouentibus quod harum Inuentionum Praxis in his Regionibus ministrabit, æqualem cum Posteris et successoribus suis, ut et ego cum Posteris et Successoribus meis, habebit sortem et portionem. Et quidem his infra-notatis conditionibus, quas tum ipse, tum Posteri et Successores eius, mihi et posteris ac Successoribus meis, omnes et Singulas, tam in toto quam in parte, plenè et inuiolabiliter seruare tenebuntur.
[8/63/6B]

I   Honorabilis Dominus Kinaston Priuilegium Serenissimi Magnæ Britanniæ Regis ad has Inuentiones et Praxin earum promouendam impetrabit
II Priuilegium hoc in totum Magnæ[altered] Britanniæ Regnum ut extendatur, mihique et Posteris ac Successoribus meis, ut et Domino Kinastono Posteris et Successoribus eius, nec non omnibus ijs, qui ad ista, siue in totum, siue in aliqua parte, a nobis et Successoribus nostris, pro nostro uniuscuiusque ad hanc rem interesse, jus sibi legitimè et decenter compararint inseruiat.
III Hoc Priuilegium a data præsentium intra Sex Septimanas, si fieri non poterit citius, proprijs impensis et Operis expediet, mihique ipsum Priuilegij Authenticum ad manus meas reddet
IV Ad hæc, ut apud me, ac apud Posteros et Successores meos, Priuilegium hoc, toto eo tempore, ad quod uigor atque Efficacia istius Priuilegij, protendetur in Cura et Custodia nostra maneat.
V Honorabilis Dominus Franciscus Kinaston, uel etiam Posteri et Successores eius in omnes Supra Scriptæ Inuentionis Species, earumque Instrumenta (si
[8/63/7A]

ue eorum ostendendus sit modus siue effectus) quotquot tandem, pro una quaque re Cui hæc Inuentio et Practica, modo tamen et respectu diuerso et distincto applicari poterit, cum ipsius voluntate et consensu, ac pro futuro utriusque nostrum commodo, Conficienda erunt, de Sumptibus ac Impensis, totaliter prouidebunt
VI Si uel ipse præfatus Dominus Kinaston, uel eius Successores et Posteri, ad aliquam Practicæ huius Speciem et applicationem promouendam, accedere, et Impensas suas ad eam conferre noluerint, ut mihi Successoribusque et Posteris meis, illam Inuentionis Speciem et Applicationem ad Actum, proprijs nostris impensis, deducere liceat, eiusdem Priuilegij uigore et autoritate.
VII Dominus Kinaston Posterique et Successores eius vel alius [quispiam? altered] eorum nomine, me et Posteros et Successores meos Speciem illam Inuentionis ad Actum deducentes, nullam impediendi aut turbandi potestatem habeto:
VIII. Similiter Dominus Kinaston eiusque Successores ac Posteri, ad emolumenta et Prouentus huius, uel harum [specierum? altered], ad quas modo debito[altered] requisiti, Sumptus et Impensas negarint, nullum habeant jus et accessum
[8/63/7B]

IX Resolutionem quoque et Responsum sive ipsius Domini Kinastonis sive Posterorum et Successorum eius, ubi res huiusmodi illis fuerit proposita, ultra duarum Septimanarum [spatium? blotted], mihi et Posteris ac Successoribus meis expectare fas non esto.
X Denique si ultra supra dictas Impensas, aliæ etiam antequam emolumenta ex hac Practica percipiantur, ad necessariam eius promotionem requirentur, has quoque Dominus Kinaston et Posteri ac Successores eius, tantisper donec res ista ad plenum, cummune utriusque nostrum, et Posterorum[altered] ac Successorum nostrorum commodum deducetur[altered from deduceretur], suppeditabit et sufficiet.