The Hartlib Papers

Title:Printed Pages, Probably Used As Cover Sheets, In Latin
Dating:undated
Ref:8/63/1A-2B
[8/63/1A]

                         15
detur, summum omnium rerum moderatorem Pietatem, bonasque artes, & per hunc Principem defendi & in eo honorari voluisse. Nullæ hic audiuntur blasphemiæ, nulla iuramenta, nil obscenum vel lasciuum, nullus hoc Rege appropinquante metuit maritus, nullus extimescit Parens nulla hic ebrietas aut luxuria, nulla crudelitas aut rapacitas, sed pius erga Deum affectus, sed preces assiduæ, sed frequentes conciones, sacrorumque rituum & mysteriorum celebrationes. Huc accedit incredibilis bonarum literarum amor, cumque incertum sit ipse ne iis, eæve ipso magis fulgeant, tum eas quoque in aliis fouet, honorat, amplectitur. Non necesse est me hic multum esse quippe quia vobis hoc (vt quod vestra magis intersit) melius notum est, sufficiat itaque adiecisse summum hoc indicium esse veri & genuini Regis, sicuti contrarium Tyranni quo dominante, exultant statim bonæ [litere?] tanquam ipsi, cæcæque obedientiæ inimicæ: quid superest? cum moesti de Ecclesiæ mysteriis cogitaremus, & nobiscum soliciti, multaque mentis agitatione volueremus qualem esse oporteret, qui iustitiam, qui religionem conculcatam & alte depressam erigeret, foueret, restitueret, annon talem desiderauimus? Imo talem, & cuius idæam multiplici ac rudimentis fictione efformauimus, nondum voti compotes, ecce hic omnibus numeris completam & perfectam. Agnoscimus [Greek: eurekamen], hunc optauimus, hunc quæsiuimus. Et iam (misericors pater) quas tibi gratiarum hecatombas non offerimus? Nos quidem magna de hoc Principe sperare, magna nobis polliceri; at ille ad Te nos respicere iubet, tuum opus omne, & gloriam esse testatur. Nos per eum sentimus humeros nostros onere leuatos, & colla iugo exempta: ille te respirationis nostræ, & libertatis authorem esse docet. Nos dicimus eum conuellere munimenta tyrannidis, confringere impias idolatrarum turmas, adeoque Christi rursus vexilla in foro, ministros in templis, in cathedris collocare: ille proclamat te conculcare superbos tyrannos, dissipare satellites satanæ, tandemque forti manu & mille miraculis cultus tuos sinceros reducere. Quare & ille, & nos & omnes, te Deum [laudamus?], tibi gloriam in secula, tibi gratias perpetuo, & quicquid elogii corda nostra vel concipere vel vllo modo efformare [catchword: possunt,]
[8/63/1B]

                         16
possunt, quam humillime ascribimus & nuncupamus. At at, quod præstantiss. Princeps exempla non expectauit, sed dedit sibi tantum æmulus, ipse sibi tantum exemplum, ideone nec æmulos habebit, nec successores vllos virtutis suæ? Absit, certe quotquot generosum quid sapiunt, intelligunt quantum intersit gerasne bella cum feris, an cum Martia virorum prole, quantum intersit audiasne ab assecla aliquo vel catulario longe conquisita encomia quod leporem vel Damam strenue sectatus sis: an vera tandem elogia à pleno Ducum consessu, totoque exercitu, quod palantia hostium agmina à tergo presseris, prostraris, victorque redieris. Quantum denique intersit, laudetne delicatus aulicus operosa adulatione nunc oculum, nunc labellum, mox crines methodice prominentes, legitimosque capitis nutus, totiusque corporis gestus superstitiose harmonicos: an quod intones crebris scloporum bombis, quod irruas in medias acies fulminanti gladio, quodque redeas à cæde dextra tua occumbentium cruore & puluere decore foedatus, per totum orbem decanteris. Quod si neminem accendat gloria, at certe non neminem huc adigit periculum. Et sane non ignoramus vastos Gentis Austriacæ hiatus, sed quosdam proximius adhuc incendium ardet, nec quod minores primo rapiat, ideo maiores securi. Quin potius Tyrannis Polyphemi Methodum accurate obseruat, & comites quidem primo, postea vero ipsum Vlyssem, ipsum Ducem deuorat. Est quidem speciosus Bohemiæ prætextus, sed callide conquisitus ille color, longe enim vetustior, longeque altius petita est illa in libertatem totius Germaniæ Machina. Nempe Bohemi dedita opera oppressi, ac Priuilegiis fuis spoliati, vt ea occasione non solum in seruitutem redigerentur, sed vt simul aliquis primarius Germaniæ Princeps inuoluetetur, adeoque studio partium & reliqui omnes, totaque demum Germania in hæreditariam tyrannidem reduceretur. Quare agnosce Germania Libertatis Tuæ Vindicem, agnosce Regem non solum pileum, vt iamiam, sed etiam vitam, fortunasque omnes paratum perdere, vt Te, Ecclesiamque pileo rursus & libertate donaret. Eligas, malisne ser-[catchword: uire]
[8/63/2A]

                         9
quando [Greek: deos apo mechanes], tandem exoratum nobis numen, vnde minime sperabamus, ex Aquilone, vnde hactenus (vt in prouerbium exierat) nil nisi malum Ecclesiæ, ex Aquilone, inquam,/ in tanto Orbis Christiani æstu, tamque acri persecutionis feruore, oportunum nobis misit refrigerium. Quanta jam spes labantium? quæ vota & renouata languentibus aris piacula? Nimirum ab his Rheni faucibus inchoatum belli incendium, perque vastum Germaniæ corpus ad extremos vsque maris Baltici sinus excurrens, iam iter retexit, alasque contrahit Aquila Germanica, quas hac in Chersonesum, Cimbricam, illac in crus Italicum late expanderat, tandemque vertex Austriaca vices præbet eleuanti sese Septentrionali Polo. Ecquis credisset (Academici) Principem non adeo opulentæ ditionis, cuique vna manu immineret hostis antiquus, latissimæque Regionis Imperator, alia vero ex parte Rex Potentissimus, cum eo de summa Imperii ipsoque Sueciæ Diademate contendens, ecquis sperasset talem Principem vacaturum aliquando auxilio aliorum oppressorum, eiusque pietatem, opemque intuitu charitatis implorantium, vel saltem ausurum vnquam contra Cæsarem, idest (prout nunc se res habent) totius Germaniæ terrorem arma mouere? En mirabilia Dei; Moscovita intra limites suos sese continet, imo quædam de suis, siue insignia victoriæ, siue pignora futuræ fidelitatis concedit. Polonus ex Liuonia eiectus, ex Borussia pulsus, in vtraque prostratus profligatusque. Adest hic fortasse non nemo qui viderat cum Rex fortissimus Regium Polonorum exercitum ex castris suis deturbaret, idque exiguo suorum manipulo, ne sextupla quidem multiplicatione aduersariorum millia exæquante. Nil tamen eos sua multitudo, nil valli confidentia, nil bombardæ instar Tartari hiantes, mortemque accedentibus apertiss. ore proclamantes, nihil denique Regis sui, nihil Principis præsentia retinuit, imo tam Rex quam miles, tam Parens quam filius in fugam coniecti gloriosam hostibus reliquerunt victoriam. Quid memorem tria Polonorum millia quasi vno insperatoque ictu cæsa, Toruniæque inopinatos motus? Mox & Germani in [catchword: auxi]
                               B
[8/63/2B]

                         10
auxilium vocati, & tunc quidem paulo acrius sed nihilo felicius pugnatum. Summa est post amissam Liuoniam, concessam Borussiam, post tot clades, tot fugas, tandem eum, qui centum millia in campum ducit, qui aliquot centena millia Turcarum sustinuit, & repulit, quique par erat vasto isti Orientis Monarchæ, eum dico, Rex inuictissimus parua suorum manu ad precarias inducias coegit. Sed nondum cum Cæsare res erat, nondum cum milite vincere consueto, & successibus confidentiore, atque animosiore facto. Sit ita, at quæ iam contingunt nisi eadem quæ ante, sed pro natura virtutis crescentis semper gliscentisque in progressu, maiora & illustriora? quæ iam audimus nisi eadem quæ ante, sed tunc parcius & rarius, nunc plenius & frequentius? Ante vrbes obsidione captæ, nunc impetu & violentis insultibus oppressæ, ante hostes superati, nunc debellati, ante prælio profligati, nunc etiam vel terrore tanti nominis, tanquam fulmine quodam consternati fugatique. Et quidem hæc omnia non ibi gesta erant vbi intactæ Marti regiones allicerent rapaces militantium manus, sed vbi nihil fere expectandum erat præter tela & vulnera. Neque ibi belli sedes, vbi insueti armis populi, pacisve longa securitas faciles laureas exhiberent, sed vbi veterano milite plena essent, omnia, vbi exercitatissimæ & victrices cohortes prædæ iam suæ incubarent, eique vt mos est hominum tenacius inhærerent, quam fortasse conseruassent propria. Nihilominus tantas expeditione, & tam incredibili velocitate peracta sunt omnia, quasi nihil horum contigisset, quasi nulla insuper hyems interuenisset, tempus amicissimum certe obsessis in nidis suis, & hypocaustis latitantibus, obsidentibus vero infestissimum, in Campis, in tentoriis rigentibus. Neque interea contra Cæsarem tantum (quamuis istud satis magnum nomen sit) sed etiam contra confoederationem Catholicam, vniuersamque Pontificiæ [Secte?] nationem dimicatum est (& vtinam melioris causæ defensores discerent aliquando meliora consilia ab aduersariis suis, nec se singulatim deuorari paterentur, cum coniunctim victores esse possint. Quanto vero [catchword: admira-]