The Hartlib Papers

Title:Copy Memorandum On Experiments, In Latin
Dating:undated
Ref:8/62/1A-2B: 2A BLANK
[8/62/1A]

  Quoniam Tua Dominatio Helvetij Medicinam desiveravit, scribam prout ab ipso eam accepi.
Liquori calcis vivæ optimum forte vini acetum, quantum vis ad eminentiam trium aut quatuor digitorum affunde; quod ter aut quater ebullire & vicissim refrigescere permitte, tunc calx ad fundum se [word deleted] applicat; acetum decanta, filtra & inspissa, in lebete excandere sine, ita ut omne acetum exhalet: Huic postmodum optimum spiritum vini affunde, quo incalescat, Si verò adeo spissum sit, ut per chartam bibulam traijcere non possis, parum vini Hispanici aut Rhenani ei affunde, & donec omne resolutum est, filtra; Tunc vitro omne committi debet, ut spiritus vini paululùm evaporet.
[8/62/1B]

  Usus. Ad Calculum cum vino optimo gutt: 7 mane & vesperi. In chiragra, podagra in libra vini optimi & urinæ propriæ [symbol for ounce] viij, liquoris [symbol for ounce] j, lava mane, meridie, vesperi, Attamen vel purgans, vel vomitorium vel sudoriferum aut omnia præmittenda sunt. Hic Helvetij nostri liquor calcis vivæ est, quo [multos?] <graves complures> morbos accuratè curavit, an verò arte vel fortuna, nescio. Si modò ægrotus restituatur, perinde est./.
[8/62/2B]

[another hand:]        Experiments. [Receits?]