The Hartlib Papers

Title:Copy Extract On Water Purification In Mercator'S Hand, In Latin
Dating:1 June 1655
Ref:8/54/3A-B
[8/54/3A]

                Arnhemo 1 Iunij 1655.
Requisivi literas Domini datas 30 Martij, et Domini Worslei objectiones vel desiderata, super aquâ dulci, perlegi postea; nimirum, si praxi exhiberi possit, nec sit insalubre, in copia haberi possit, absque magno sumtu ignis, atque ideo non per destillationem. Si nulli horum incommodorum, inquam, subjaceat. hactenus ille. Quid audio? an non sufficiunt priora illa requisita absque ultimo? possumus ne alicui opus injungere, et simul præscribere, quomodo sit faciendum? Annon satis est, ut omnibus requisitis satisfaciat, quomodocunque[altered] tandem rem præstet? Opus quidem describere licet, circumscribere et limitare, sed media Opifici sunt committenda. Domini Kuffleri ars faciendi in mari aquam dulcem conditiones omnes requisitas præstabit, sed fit per destillationem, ideóne rejicietur? nihil minùs, novi etiam Dominum Worsleum sapientiorem multò, quam ut id vel imaginetur, sed per destillationem intelligit notas atque vulgatas vias, quæ certè multum ignis postulant, neque sufficientem tamen quantitatem exhibere possunt
[8/54/3B]

atque eatenus æquum dicit; sed enim in destillatione consistit artificium, quâ ratione pauco igne magnam aquæ vim brevi tempore parare liceat.