The Hartlib Papers

Title:Letter, ? To [Ronthius?], In Latin
Dating:undated
Ref:8/46/1A-2B: 2B BLANK
Notes:See also catalogue of experiments at 8/28.
[8/46/1A]

Doctissime Domine Ronthi gratissimum fuit munusculum, quod ab expertissimo vestro populari ex vulgari silice in adeo eligantem Sapphirum transijt, tum tuâ causa qui diligentiam singularem adhibueris in ijs procurandis, quæ [obnixè? altered from obixe?] â te petieram, tum lapilli ipsius causâ cujus species est oculis gratissima, tum denique et potissimum Authoris ipsius causâ qui hoc eliganti lapillo ad me transmisso, et artem singularem et benevolentiam simul demonstravit. Ego olim partim ex silicibus calcinalis, partim ex metallorum calcibus diaphanes lapillos confeci, sed nec tantæ duritiei nec [tanti? altered from tantæ?] splendoris. Ego vicissim munusculum remitto reciprocæ benevolentiæ testandæ ergò erga Clarissimum illum Chymicum popularem vestrum. Vitrum est contexum pixide inclusum. Ejus usus duplex esse potest; alter ad observandos novos planetas, qui Circa Jovem feruntur, et quos primus Galilæus de Galilæis telescopio deprehendit; sed tum aptandum esset [vitrum?] tubo longitudinis quinque circiter pedum, et ejus tubi alteri extremitati vitrum cavum aptandum esset, ut solet fieri in vulgaribus teloscopijs: Sed vitrum cavum debet habere cavitatem Sphæricum Sphæræ, cujus diameter non sit plus [quam?] duorum pollicum, qualia vitra passim haberi possunt. Alter et potissimus usus hujus vitri est ad repræsentationem pulcherrimam quarumlibet rerum in cubiculo obscuro; dum loco pespicilli vulgaris hoc vitrum [latius?] foramini fenestræ adaptatur, [sole? hole in MS] insigniter illustrante res externas.
Catalogum quod attinet, is brevior est quam optassem ob temporis angustiam, quæ non permisit et plura excipere, aut illum plura [dictare?]. Attamen gratissima est opera, quam hac in re præstitisti. Pleraque [catchword: secreta]
[8/46/1B]

secreta hoc catalogo contenta ipse quoque novi, exceptâ deargentatione ferri candentis per argentum [fusile? altered] ceræ instar (præsertim si deargentatio intelligatur intus et extra) et reductione plumbi in mortarium, et tinctura 8. granorum, cum tribus granis tincturæ ex imperfecto metallo extractæ; lapillorum illorum sapphicorum et [numismatum?] ex illis [factorum?] rationem libentissimè scirem ex accuratâ descriptione totius artificij, si vicissim esset, quod reponere possem; Ecce in [eum?] finem catalogum de omnis generis artificijs ac secretis transmittere liceat.
Cosmeticum Regimen matris, cum alijs cosmeticis tubis ac salubribus variæ secretissimæ commendandi cum absentibus.
Magnetica experimenta Gilberto et alijs incognita ex propria inventione.
Perspectiva secreta admiranda, jucunda, utilia circa picturas et delineandi artem ex proprio potissimum inventione.
Vitra temperamentorum aeris, quæ alias Calendaria dicuntur, multò meliora, ac accuratiora ex proprio inventione.
Palatia, templa, hortos &c: repsentare extra cubiculum sine adminiculo dioptricæ aut catoptricæ ex propriâ inventione.
Jtidem suscitare coelo sereno, quæ nec splendore nec magnitudine apparenti cedat naturali, quæque in ipso coelo esse videatur ex propriâ inventione.
Cubiculum magicum beneficio magiæ naturalis tale extruere ac præparare, in quo mirabiliora et magis Stupenda repsententur, quam ab alijs fieri possit, ex propriâ inventione.
In chÿmicis, Alchymicis, medicinâ mechanicis artibus magia naturali plurima habeo, partim <ab> expertissimis, partim ex propria [catchword: invent:]
[8/46/2A]

inventione, quæ nimis longum esset recensere. Itaque hîc sisto, rogans ut ulterius liceat cum expertissimo vestro populari communicare per literas. Ac siquidem secreta aliquot alicujus momenti et probè experientia comprobata mihi communicet, experietur vicissim candissimum ac liberalissimum pectus in reciprocâ præclarorum arcanorum communicatione.
Vale doctissime Vir, et celeberrimum tuum popularem chymicum unà cum doctissimis [D D?]