The Hartlib Papers

Title:Copy In Hand ?, Becher'S "Nova Inventio Argo-Nautica", In Latin
Dating:undated
Ref:8/33/1A-5B
Notes:Transcribed in logical sequence; many alterations in another hand; further copies at 7/124 and 26/17.
[8/33/1A]

        JOHANNIS JOACHIMI[altered] BECHERI
  sacræ scripte Cæsareæ Maiestatis Ferdinandi III
   quondam mathematici[altered from mathemathici]
           Noua inuentio Argonautica.
Dum ante tempus quoddam rei nauticæ unicæ inuigilarem, eiusque secretiora tum[altered from tunc?] propter singularem animi in talia intentionem, tum[altered from tunc?] propter iucunditatem, tum[altered from tunc?] etiam propter ipsam occasionem, quam mihi tunc temporis præsens nauigatio obiecit, eâ conditione anxius inquirerem, vt nimirum non solum rei nauticæ uberiorem cognitionem haberem, sed &, si quid rei tam utili hactenus [letter deleted] deesset[altered], bono & consilio & auxilio restituerem[altered]: proinde, vbi rem acutiore indagine consideraui[altered from abbreviated form], non pauca inueni nauigationi necessaria, hactenus tamen inusitata & inadmissa[altered from inaduissa] requisita; quocirca etiam quatuor hactenus nauigationi partes defuisse inuenio, defectusque[altered] hic explicabo. Primò, in compasso seu directorio, mappis et chartis Hÿdrometricis[altered] ac hydrographicis[altered], etiamsi multa utilia reique nauticæ summopere necessaria Contineantur, nihilominus multis quoque vtilitatibus carent, quâ carentiâ nauigatio aggrauatur; vt est inæqualitas declinationum magnetis, præsertim <quòd> qd per magnetem etiam gradus latitudinis cognoscere non possumus, quæ cognitio nauigationi maximè inseruiret; diu[altered] à multis non uulgaris, sed Regiæ planè sortis hominibus, desiderata, ubicunque enim locorum, etiamsi in meditullio ess maris essemus, ibi omnis loci fixum situm et distantiam cognesceremus, quam hactenus ignorauimus.
Secundó, structura nauium tametsi adeo expolita sit, vt illâ nil pulchrius, fortius, & admirabilius conspiciatur, cum iam non naues sed turres appareant, nihilominus ingentes isti sumptus, qui in tali structura requiruntur, & damnum illud, qd <quòd> si eiusmodi
[8/33/1B]

Nauis vincatur aut pereat, exinde oritur, structuram hanc non leuiter aggrauant, quæ aggrauatio frequentiorem nauium vsum prohibet, ideoque[altered] in re nautica defectum committit
Tertió, in cursu & motu nauium, qui vel per ventos vel per remiges causatur, multi quoque sunt defectus: naues enim per nimias undas & procellas impediuntur, per scopulos periclitantur, per contrarium uentum cunctantur, sicque <adeoque> certum sibi cursum spondere vel polliceri numquam possunt, multominus continuum atque temperatum motum conseruare[altered]: cuius conseruationis intermissio incertam, defectuosam ac horribilem causant nauigationem.
Quartó, modus in mari bellandi, naues tormentis adornandi, hostemque militibus atque globis aut arcendi aut uincendi, vtilis planè et admirabilis est, sed incertus, sumptuosus, violentus, interturbatus[altered] ac nimis indispositus: aut enim nauis globis dilaceratur, aut igne corrumpitur, aut submergitur, aut capitur; quanto autem id fit cum damno! ubi tota nauis, ad cuius structuram et expeditionem tot sumptus requiruntur, cum militibus aut nautis unâ uice simul & semel, aut manu hostis, aut potentiâ aquæ uel ignis perit; qvæ perditio rei nauticæ ultimum sed extremum gignit defectum;/
Primum defectum, reficit charta mea Hÿdrographica, per quam omnes gradus, situs, distantias, profunditates, longitudines, latitudines, uentos, motus descensus[altered from descessus] ascensus[altered from ascessus], declinationes, omniaque nauigationi necessaria requisita, hactenus inauditâ celeritate, leuitate, comperdiositate, dexteritate ac utilitate explorare et sufficientissimé[altered] cognoscere possum. Hoc[altered] instrumentum, unum ex rei nauticæ summis[altered] arcanis, navi[altered] meæ stratagematicæ adiunctum et implantatum[altered] est.
[8/33/5A]

Secundó, difficultatem sumptuum in extruendis nauibus mirabili adiumento subleuaui, ita ut decem naues, meo modo exstructæ, vix tantum quantum vna vulgariter exstructa nauis constat, constent, singulaque mearum nihilominus decies vulgaribus maiorem effectum faciat: hinc maxima et conperdiosissima sequitur[altered] utilitas: Decem[altered] enim naues meæ (quæ uix tantum quantum alias una uulgaris constat, constiterunt) non tam cito unâ uice simul et semel sicut uulgares, capi possunt: posito[altered] autem, qd quòd una infortunio caderet, tamen[altered from tandem] adhuc reliquæ supersunt, nec damnum tam graue <est>, quàm si una uulgaris est perit; quæ si perit, tantum damnum causat, quàm si omnes meæ decem perijssent; cum tamen meis[altered] uulgares centies citius perire possunt. Illa[capitalized] quoque potentia, quæ vni uulgari naui inest, non cum tanta celeritate ac dexteritate uix <vim> suam totam, mox collectim, mox separatim, citò in hanc, rursus in aliam hostis partem rectè et debitè applicare et administrare potest, cum vni insit naui, quæ dividere[altered] et recolliger se sic non potest, sicut uis et potentia in decem naues meas distributa, quæ in diuersis locis, mox separatim, mox reCollectim, potentiam suam [letters deleted] violentius[altered], dexterius, ac cum maiori commoditate[altered from cruditate] administrare potest, quam si inseparabiliter[altered] vni inesset loco; cum quoque, [vt?] dictum est, decem meæ naues tantum exstruendæ constent, quantum aliàs vna uulgaris, ex hisceque [letter deleted] meis unaquæque tantam potentiam habeat, quam decem uulgares, sic sequitur, qd <quòd> si quis sumptus pro exstruenda una vulgari naui habeat, is ijsdem sumptibus decem pro una vulgari exstruere possit, quæ decem tam bellaces sunt, quam
[8/33/5B]

[left margin: NB.] Centum uulgares, quæ conseruandæ millesies plus quam meis decem constant. Quanta[capitalized] autem exinde collecta compendiositas sumptuum & extenuata superfluitas [vicium? altered] et usuum exinde subsequatur, vberius in elucidatione quarti puncti patebit.
Tertiam Dis=commoditatem <quod attinet,> circa nauium incertum cursum, circa periculum et damnum per scopulos, lapides et arenas nauibus causatam, circa cunctationem nauis in undis ac procellis, uersantem, duplex mea nauis continet remedium; primum, contra periculum scopulorum, similiumque nociferorum impedimentorum est sequens oppositum, nempe nauis meæ leuitas; illa enim, tametsi multis onerata sit ponderibus, tormentis et instrumentis, nihilominus singulari artificio adjuta,[altered from adiuncta] tantam præ se fert compactam leuitatem, ut à qualicunque impetu impulsa incolumis resiliat: Quantum[capitalized] autem subsessionem ejus[altered] in alta arena, (qd <quòd> vulgó [hollandice?] Stranden[altered] appellant) attinet, nauibusque ingentissimum affert molestiam, hanc nauis mea subleuatione remedetur; posito[altered] enim, qd <quòd> arenæ inhæreat, nihilominus artificioso se motù exonerare, atque se sic ab arena subleuare breui ac celeri compendio potest. Alterum[capitalized] remedium contra vndarum, procellarum ac uentorum cunctationem et [left margin: NB.] molestiam est, vitiatio lineæ Horizontalis seù superficialis [word deleted] <marinæ;> superficialem enim hanc [word deleted] <maris> lineam venti impellunt, eam disturbant ac dissipant, quæ dissipatio excrescentium ac extumescentium undarum origo est: infra superficialem enim hanc nauis lineam requietum est mare, ac proinde, cum nauis mea, tempore procellarum, undarum, ac uentorum, hostium, <et> reliquarum incommoditatum, motum suum infra aquæ superficialem lineam motum suum peragere potest, coram omni etiam incommoditate undarum aut reliquis impedimentis in cursù suo libera est.
[8/33/3A]

In omni prælio sequens consideratio est obseruanda: primò nempe, uttuti ipsi simus[altered from sumus]; secundò, ut hostem lædamus: eaque consideratio in mari quoque obseruanda est, neque enim utilitas aut bellandi sagacitas est, ubi utraque pars decumbit. sic naues nostræ bellicæ hactenus usurpatæ plerumque ita exutraque parte ita expugnantur, ut uictor communiter cum uicto cadat; Summopere[altered] itaque intendi, non solùm ut nauis mea ab hostilibus machinamentis tuta et immunis sit, sed et sic præmunita, <ut> sufficientissimum hosti inferat damnum: Quantum[capitalized] autem præmunitionem contra ignem, globos, tormenta similisque generis instrumenta militaria attinet, sciendum est, nauem meam, dum celeri libramento et motu mox supra mox infra aquam progreditur ab omni igne <et> cuiuscunque generis tormentis immunem esse; dum enim hostem aggreditur suæ altitudinis superficiem cum aquæ superficiali [left margin: NB] linea æqualem seruat, ideoque propter undas et corporis paucitatem uix cerni, multo minus impetu globorum, etiamsi in medio hostilium nauium aut in ipsis hostium [portubus?] uersetur, lædi potest et peti; si ueró hostem proprius accessit, metamque globorum inuisibiliter quasi euasit, ac sic infra hostium tormenta uersatur, tunc se ex aqua promouere atque[altered] Dimidia ex parte se subleuare incipit, taliter ut aliqua ex parte supra aquam penes hostilem nauem uersetur, uimque suam hostilem, de qua breui scribam, manifestet[altered]: A[altered] magnis siquidem tormentis peti, magis cum proprius accesserit metamque effugerit, <amplius> non potest: per globos autem sclopetarios submissè in eam directos tangi quidem, ast inaniter ac sine effectuoso damno potest; illud enim nauis meæ spatium, qd <quod> liberum et nudum [word deleted] <extra[altered]> mare progreditur, à qualicunque globo sclopetario est immune, nec igne artificiali [3 words deleted] læditur; hæc enim sentiens incommoda, sese/[altered] mari, hosti[altered from hostem] inuisibilitatem suam <monstrans>, immittit; Ex illa parte, quâ interdum extra aqvam progreditur, alligari quoque non potest, <left margin: cum ubique glabra et plana, nullis impedimentis ac funibus onerata sit:> inter omnium ora, portus, naues, tormenta et instrumenta inuisibiliter quasi hinc et inde mox supra, mox infra aquam progredi potest, tuto et securè; nisi sponte et incautè [letters deleted] offensioni[altered] <se objicere> progredi uelit. Ast[capitalized], ut antea[altered] remonstraui, non solum defensionem sufficere, sed et offensionem requiri, Hisce [4? words deleted] propterea
[8/33/3B]

naui meæ non solum prædictam securitatemm dedi, sed illam variis[altered] quoque instrumentis instruxi ac locupletaui, quibus hostem offendere, lædere, denique uincere potest, tantâ agilitate et potentiâ, ut nullam uera resistentiam hactenus uidere possim; quatuor enim terribilia gerit machinamenta; primum qd <quod> horribile plané, est instrumentum compressiuum, ferè ad <eum> modum compositum, quo in genere hollandia alijsque provincijs præcipuè ad delenda incendia utuntur, ac per explosionem aquarum auxilium administrant: quo hoc meo instrumento compendioso, ignis aquæ [left margin: NB] instar exprimitur, qui per uiolentiam instrumenti in magnam distantiam compressè emissus, igneæ instar pluuiæ in innumerabiles igneas guttulas distribuiter atque delabitur, tantaque est ignis huius vehementia, ut uix aut ne uix deleri vel suffocari queat. Quanta[capitalized] iam ex huius instrumenti debito usu sequitur confusio? si tot illinitæ funes, tot uela, ligna arida similiaque [letter deleted] combustibilia innumeris in locis incenduntur: quanta passio et timor enascitur? si tot milites & Nautæ terribiliter irrorantur: quanta denique exoritur desperatio, si tot catenis alligati sclavi[altered from flaui?] maiori ex parte aut nudi aut leuioribus et combustilioribus uestimentis uelati, hac et ineuitabili et indelebili pluuiâ deteguntur? nonne tam infernalis ignis cordatissimos etiam uiros, vel ipsos scæuolas, aut ad desperationem aut ad [deditionem?] cogeret? Certe[capitalized] si realiter et impassionaté hoc unicum instrumentum, pyrotechnicum[altered] deliberabimus, repositis omnibus etiam cæteris alijs, quamuis non leuibus utilitatibus, quibus nauis hæc mea est adornata, rem sane omni captu maiorem conspiciemus; [left margin: NB] unicum enim hoc instrumentum, ullo sine <meo> periculo, totam coniunctam[altered?] quocunque tempore incendere potest flottam. qd <Quid> iam foret dicendum de residuis per hoc instrumentum causandis utilitatibus? Interea[capitalized] me iam secundo admovebo[altered from admouebo] instrumento, qd <quod> Species illius machinæ pyrotechnicæ[altered] est, quo artifices in hostium dirumpendis portis utuntur nomineque petardæ insigniunt[altered]; differt tamen in hoc, qd <quòd> scilicet illud in terra, hoc meum in mari potentiam suam exerceat: per id enim, dum nauis mea hostilem nauem occulté accedit, hocque ei instrumentum leui et occulto compendio applicat; regimen nauis
[8/33/4A]

qd <quod> Bataui[altered] dat [word deleted] [Stuër?] [oft? altered] dat [Rose?] denominant[altered], diuelli[altered] atque disrumpi potest; quo[altered] clauo appulso <avulso,> nauis aut undis aut procellis, vel hosti se committere necessitatur, cum regimine suo careat. Effectum suum hæc machina explicat in quacunque nauis parte cui applicatur, illamque terribili cum conuulsione dispellit[altered]. Patet[capitalized] huius instrumenti uberior effectus ex ratione//.
Tertium instrumentum consistit in quatuor tormentis, quorum duo uni, duo ueró alteri nauis meæ parti sunt applicata, taliter ut duo tormenta sic semper simul explodant, ut lineam triangularem constituant[altered from abbreviated form]: sunt enim duo illi globi sibimetipsis inuicem alligati, ut explosi necessario se in circumferentiam extendere, atque ob longam cortinam[altered] constituere cogantur: de; [word deleted] <quicquid> itaque in ea obuium contingunt[altered], disrumpunt, adeo, vt in sÿluam explosi omnes arbores illa in linea sitas disrumpant atque euellant. Inseruiunt[capitalized] mihi ad dirumpenda uela atque funes; nauis enim clauo, uelis et funibus spoliata ac interturbata, deditioni non <est> procul, magisque sibi est oneri quam usui. Inseruire[capitalized] etiam interea possunt tormenta hæc ad omnes alios [aditus?] <actus> uulgares, ad quos tormenta alias requiruntur.
Quartum et vltimum instrumentum offensorium est uiuax; consistit enim in duodecim[altered] militibus, simul et in naui mea nautis: Nautis hi <enim> ad regimen[altered] nauis tum etiam ad offensionem requiruntur; possunt in occasione certius centies explodere, antequam tormenta nouis[altered from nauis] globis et pulueribus adornare necesse habent; in nulla quoque submergi aqua, sicut nec [word deleted] <ullo> transfodi[altered] <ferro> possunt, soli inseruiunt nauigationi et occupationi: non multis enim nauis mea indiget hominibus, multominus sumptibus, sicut in primo puncto tradidi: nulla siquidem ferè defensione, multominus magno auxilio offensionis indiget, cum ad utramque partem sufficientissima in se contineat remedia et instrumenta, modò adsint hi milites vel Nautæ, qd <qui> vti [word deleted] <eis> eaque applicare sciant; cui vsui et applicationi hi homines sufficientissimum auxilium[altered from axilium] suppeditare possunt: <et enim> et milites enim et[altered] nautas agunt, totam nauem regunt, gubernant, inexpugnabilem faciunt, hostique ingentissimum damnum inferunt. Habent hi milites certa sua officia, summo in ordine disposita, sicut quoque omnia in naui [pulcherrime? MS edge] ordinata sunt, ipsa nauis etiam miro ordini correspondet.
[8/33/4B]

certum enim et leuem continet motum, quamuis arctissimè compacta, et grauissimè onerata sit. Quia[capitalized] uero eius qualitates, dispositiones, et motus, in sequenti propositione et deductione mathematica satis sufficienterque plicantur, sic in hac generali propositione vlteriora ac plura [deleted word] <iis> uerba facere non opus erit; præsertim cùm non dubitem, Mathematicum artique Hydraulicæ[altered], pneumaticæ[altered] et Nauticæ amatorem peritum, ex antecedentibus et subsequentibus deductionibus veritatem satis perspicere atque pro <suo> iudicio in [word deleted] <apodixin> deducere posse: magis enim conducibile est, in praxi, quàm multis uerbis, eiusmodi raras magnæque indaginis inuentiones remonstrare, linum [quisque?] <unusquisque> interea peritus Nauarcha ex hactenus enarratis satis perspiciet, quanta leuitas sumptuum in exstruenda hac naui mea sit, et quanta [word deleted] vtilitas exinde promaneat, quæ propositis prioribus defectibus resistat. Primó[altered] enim in naui hac mea, omnium locorum situm, [letter deleted] distantiam atque profunditatem cognoscere; secundò illam leuibus sumptibus exstruere; tertio in ea coram omnibus undis, syrtibus[altered], scopulis et procellis tutus esse; quartò denique multo denique <nullo> modo vinci, sed quamcunque, etiam[altered] bellicosissimam nauem deuincere possum: Hîc in meditullio maris omnes distantias scio, continuum et rectum cursum, qualicunque et iam <etiam> tempore, obseruo, in [portubus?] immunis et liber discurro, tantum denique hosti infero damnum, qd <quantum[altered]> [letter deleted] decem alijs nauibus sine periculo, ut[altered from vt] hîc fit, peragere non potuissem: quot enim nauis [sive? altered] phaseli, quas vulgo[altered from uulgo] [Boiars? altered], [word deleted] <Smacken, Schuyten> [flouthen?], [word deleted] <Schalupen,> [Iachten? altered] [letter deleted] nominant[altered], et deinde galleræ, triremes, quadriremes, [octriremes?], in mari nullis [ferè? altered] aut oneratæ tormentis aut militibus, nihilominus copiosissimis diuitijs imprægnatæ <repletæ>, hinc et inde [vagantur? altered] quæ[altered] omnes, lusus instar, per nauem hanc meam occupari possunt [letter deleted?] qd iam <Quot> pretiosissimæ bellicæ naues, ingentibus diuitijs repletæ, in mari negotiantur, quæ prædicto modo per nauem meam, nisi perire uelint, deditioni se accomodare debent[:?] quot sunt collectæ quæ [sic incendi?] possunt quot orbes, ora, littora, et portus per nauem hanc meam occupabiles sunt, nullo prohibente medio, dummodo res [dextrè?] <left margin: dextré> agatur. Certè tanta per eam præstari possunt, vt enarrare difficilius sit, quàm remonstrare, illaque causa est, qd quòd tam multi non vulgaris scientiæ homines hanc inuentionem tam anxiè quæsierint, sed hactenus inuanum laborarint, sicut nobis Gallus[capitalized] ille[altered], qui Roterdammi[altered] nuper eiusmodi studio sat inaniter incubuit et temere, exemplum[altered] erat; [catchword: non enim]
[8/33/2A]

[letter? at top of page] non enim ita laborauit, qualiter naturæ possibilitas arti concessit <concessit,> sed inaudita naturæ miracula impossibilia naui suæ adscripsit[altered from subscripsit]: intra quatuor namque septimanarum spatium postæ instar ad nuper inuentas insulas <ire ac> redire acire voluit: adeò celerem <sibi> sub cursum præsupposuit[altered], vt tam celeri impetu unamquamque etiam fortissimam nauem, transfodere solo impetu spoponderit. Hæ sunt duæ illæ qualitates, quas ille naui suæ asscripsit, sed effectus defectum remonstrauit.// tales <Tales> ego impossibiles qualitates naui meæ non addico, sed quæ dixi, longe antehac particulariter in praxi confirmaui[altered from abbreviated form], sicut omnia mea proposita naturæ veritati et praxi sunt consentanea.
[8/33/2B]

[another hand:] for Mr Hartlib./