The Hartlib Papers

Title:Note In Nicholas Mercator'S Hand, "Potus Ruthenorum", In Latin
Dating:undated
Ref:8/17/1A-2B: 2A-B BLANK
[8/17/1A]

                 Potus Ruthenorum.
Plebejus potus est Quas (qui tenui nostræ cerevisiæ comparari potest) cerevisia, et interdum mulsum; opulentiores autem præter cerevisiam et vinum habent varia mulsi genera elegantia sanè et gustui non ingrata ex moris rubi Idæi, et <rubi> communis, cerasis atque similibus.
    Placuit mihi præ coeteris [mustum?] <mulsum> ex moris rubi Idæi ob gratum odorem et saporem, quod sequenti modo parari vidi.
       Mulsum ex moris rubi Idæi parandi modus. Mora rubi Idæi matura vasi [word deleted] indunt, et affusâ aquâ clarâ biduum aut triduum stare sinunt, dones aqua saporem atque odorem illorum imbiberit. Hæc aqua, nam ipsa mora nulli[altered from nullius?] <rei sunt> amplius, melle [claro? altered] et à cerâ mundato diluatur, addendo uni mensuræ [men?] mellis duas, tres vel quatuor aquæ, prout dulce et meracum mulsum expetis. Tandem frustulum panis tosti foecibus inunctum immittitur dolio vasi, postea cooperiendo fermentationi committitur relinquitur per quatuor aut quinque dies. Nonnulli aromaticum saporem atque odorem mulso
[8/17/1B]

conciliaturi nodulum faciunt ex caryophyllis, cinnamomo, cardamomo, quem vasi ante fermentationem immittunt. Quod si autem vas calido loco stet, non desinet fermentatio mulsi intra octiduum. Id si quis nolit, transferat vas oportet, post certum tempus fermentationi concessum, in locum frigidum, et mox cessabit, eritque potus egregius. Sic parant quoque mulsum ex moris rubi communis, et cerasis.
    Aliqui, præsertim quibus mulsum secundarium parare animus est, mel nondum à cera et apibus separatum aquæ tepidæ infundunt, agitantque diligenter, et postquam sit aliquot horis stetit, aquam dulcem percolando separant, coquunt, despumant, et tractant ut antea.