The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Comenius To Hartlib?, In Latin
Dating:21 October 1661
Ref:7/111/13A-B
[7/111/13A]

Salutem. Paucis, qvia in causa bona tria verba sufficiunt. Amicissime, ante octiduum scripsi compassionem & qvæ solatio servire visa: sed nescio an acceperis, qvia viâ extraordinariâ per Carolum Maresio. Si non accepisti, mitte Pilsinum, qvi & ad se spectantia ibi habet. Tu autem non dubita nobiscum esse Deum, & qvæ à Te poposci, mitte illicò. Ego nunc in opere ipso sum practicè: omnia desideratum promittunt effectum. Tu tantum ora [deletion] mirabilem se Deus ostendat in sanctis suis.   Dominus Rulicius Te salutat, æger lectulo affixus (ideòque nihil scribit) sicut & Dominus Laurentius de Geer (hodie salutabam utrumque): [svadeo blot] cum Domino Duræo correspondentiam aut intermitti (sicuti cum alijs, qvod laudant,) & ego jam feci idem) aut per Dominum Petrum Serrarium continuari, qvi ad illum scribet & ubi erit sciet. Ad nos tamen si quid peculiariter voles, ut Germanicè scribas, & ad D. Maresio deferri, [deletion] sicut & à nobis ibidem requiri, cures:      Non obligamus nos neque Te ad hebdomatim scribendum: sed si qvid rarum, pulchrum, certum obveniet, hoc scribe, à nobis expectans idem. Initium ecce facio, ex redditis hodie Dantisco, à Petro Figulo. Die [confædidiste?] Volcker kommen nu in die Cron, wollen Winterqvartire in Gross Pohlen haben, vnd [etl.s?] tausend denen
[7/111/13B]

alhier in Prussen. Die Tartarn kommen auch an Winterqvartier in Volhimen zu nehmen. So komt nun auch Zeitung, dasz die Pohlen in Littau von den Moscovitern grosse niderlag erlitten, vnd also ein vnglück vber das ander. Datzu kommt theurung vnd hungersnoth, wie auch die Pest, so beydes vberhand nimt :judiciorum Dei diluvia advolvuntur certò. Soweit dieser. Qvod concernit Tuum à me (per Dominum Rulicium) postulatum, de assignanda Tibi certa parte Collectæ in Ecclesias nostras adhuc solicitatæ, cujus rei meâ manu assecurationem petis: non est necesse donec sciamus an & qvantum futurum sit. Revixi ego, Dei dono: neque solus de his dispensare possum, aut prius quam qvid futurum sit videamus. Memor ego sum Tui. Seqventia Tuum amanuensem legere jube. Dnes tyden psalt sem a wexl poslal na tri funty. Dostallis to ? V p. Maressko bylo. Si nondum, hned tam jdi, list svuj s penezi vyzdvihni, list panu svemu dodej, a oba odpovezte. Buh s námi. 21/11 Oct. 1661.