The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Comenius To Hartlib, In Latin And German
Dating:28 December 1657
Ref:7/111/6A-7B
[7/111/6A]

  Felix decurrat vetus, felicior inchoet novus annus,
    Tibi, Tuis, Ecclesiæ, Orbi Terrarum, per
         misericordiam Dei nostri! Amen.
Valde me exhilararunt, dilectissime frater qvas ante triduum à Te accepit D. Rulicius, ego autem heri.   Utrobique enim satis apparet quam Tibi cordi sit, non dicam amicitia privata, sed publica salus Ecclesiæ, & gloria Dei. Confidamus, eum qui novit suspiria suorum, non defuturum cum sua venerit hora: infiniti enim sunt cruce pressi, nocte dieque suspirantes, immò clamantes, ad Dominum. Beati, qvi dolorum de contritione Ioseph participes se faciendo promovent qvâ datur, hoc misericordiæ Dei tandem tandem affulsuræ opus. Respondebo autem ad Tua punctatim, deinde superaddam aliquid.
1.Syllogismum practicum [Orbis?] Terrarum dudum habuisti? A me habuisti, sed oblitus eram. Nuper ad Dominum Rulicium mentione factâ cum illa placere sibi significaret, concepi denuò: placuit & Patrono meo, misitque ad Residentem Hagæ, ille ad Regem suum &c &c Benè est, qvod sic acceptetur. (Nota Bene Oblitus essem, etiam ad Regem suum misit Legatus Thuanus).
2) Dantiscanis Patritijs solatia q scribis cras nuntiabo.
3) Mediatoris opus inter Aquilonaria regna ó procedat in sancto Dei nomine, tempus, tempus, tempus est.
4) De Brandenburgensi Electore ego meliora spero. Er hat müssen ausz der Noth eine tugend machen, sicut & Racocj cum Polonis paciscendo. Vix erat possibile aliter. Nunc apparebit quid in congressu Lichtenburgico (cum Electore Saxoniæ) actum, erumpereque incipit, Unionem inter omnes in Germania Protestantes eos fundare. Si serio, initium salutis interpretor. Leges hîc aliquid manu Generi scriptum von Königsberg 14 Decembris jamque hîc etiam incipit mussitari de Foedere illo, cui Svecus etiam includendus sit.
5) D. Goodwini Commentarius super Apocalypsin exhilaravit, & qvod sic acceptetur à Capite. Qvæso Te offeratur illi exemplar Lucis in Tenebris - Vel Dominus Baro Sadowskj qvæso det suum interim. Qvamprimùm patebit mare mittam [...?] 50 exemplaria aut plura si poscis. Posce igitur qvantum voles. Sementis facienda sunt [deletion] non parcâ manu. Bey Versamlung des Parlaments wird Zeit sein. Interim Deus fidem his conciliare incipiet potenti brachio suo.   Qvæ enim à Drabicio accepi, en communico: alia verò à Compatre meo Adamo Hartmanno audies. Solang Er bei Euch ist, wil ich solche sachen, q intercepta nollem fieri palam
[7/111/6B]

sic vernaculè (lingua his oris ignotâ) [deletion] an Ihn schreyben, der Herr soll es von Ihme haben. Utamur prudentiâ, weyl es sich thun lasset.
6) Dominus Pell Domini Durei judicium de his cur desiderat? Pluribus intentus minor est ad singula sensus. Optem illi comunicari Domini Beale judicium, tanquam Viri qui sibi his in rebus ergon [in Greek characters] facit professionemque. Artifici in arte sua credendum est. Ego tamen in ea sum sententia, non sufficere humanum ingenium sive oppugnandis sive propugnandis istis: Deus necesse est veniat, ipsoque eventu aut non eventu ista stabiliat aut evertat. Spangij judicium, nihil impleri, valde mirum est: alij vero [deletion] omnia cardinalia impleri vident, etiam illa ipsa qvæ non impleri videntur, qvia tandem sic etiam prædicta deprehendimus. Sed ego hanc litem non faciam meam: tempus in foribus est quod fidem faciet.
7) Reverendi D. Beale q promittis cum desiderio expectabo (præsertim si erunt in Latinum translata) cùm sit tanti judicij vir qualiter prædicas, & ex nupero specimine satis animadverti potest. Nondum vacavit ad eum scribere: communicabis tamen fortè ea qvæ hic accipies ultima, Illi [deletion] cum salute à me omnisque divi[næ] benedictionis votis.
8) Mechanici illius promissa qvid tanto ferant hiatu, perquam audire desidero: atque si aliquid solidi subesse fundamenti senseris, & svaseris, omnem movebo lapidem, ut Dominum Laurentium de Geer sumtuum ne pæniteat ad ideam in opus [deletion] deducendum. Scribe igitur qvantocyùs qvomodo se ea res habeat.
9) De herba Theæ qvo fine scribis? mihi an Tibi gratificari vis? Debeóne inquirere, & partem ad Te mittere? Non mihi res ignota est aliqvot jam ab annis: usus etiam eâ fui in Hungaria adhuc, cùm Dominus Barbette portiunculam ejus transmisisset. Ego nunc hebdomatim [deletion] utor Elixire proprietatis à Te submisso: und finde mich wol dabey. (Nec unqvam utor quin Tibi & Excellentissimo Domino Genero Tuo benè precari veniat in mentem.) Si tamen de illa Orientali Herba aliquid placet, fac sciam.
10) Deputati Bohemici è Saxonia? ain? qvinam? à qvo missi? qva in causa? Qvæso cognosce, & me fac certiorem. Annon in simili causa, ut Polonici deputati? Annon iterum turbarum aliquid qværet machinator ut anno 1634? Nollem: præveniatur judicio Vestro.
11) Syllogismum practicum Domino Hornio cras mittam, qvando ita svades. Atque si Hagam ibo (welcher Herr Legatus Gallius wunscet mit mir bekandt zu werden vnd wegen Drabicij sachen zu conferieren. Soll halb vnser sein, quippe Iansanista &c) salutabo in transitu, deque rebus istis conferemus coram.
[7/111/7A]

12. D. Rulicio salutem nuntiavi, sed et totam epistolam dedi legendam (amicorum omnia communia) resalutat amanter. Cogitabat quidem rescribere, & ad me mittere: sed ecce non mittit, & jam nox est. Suspicor illum per negotia avocatum.
Hactenus ad Tua ordine. Qvid jam addam? Hoc primò, Dantiscanam postam hodie non appulisse. Nihil ergò qvod à genero mittam habeo, præterquam priores schedas, en quatuor! item Figuli ad Vetterum.          Mitto item Schaumij epistolam, tandem (post silentia XI mensium) redditam. Lege, & commiseresce! Sed et legendam alijs da, ut commiseratione qvoque tangantur. Ich meine das haupt. Die [deletion]<Batavi> solten das sonderlich lesen, dasz ihr verstobtes Herz breche! Aber wer kan es ihnen sagen? Drabiciana vox non bona illis ominatur, nisi adhuc resipuerint (17 Novembris)    De Rege Galliæ dicta, & ad illum <(2 Octobris)> jam missa sunt: Mein Patron lasset ihm angelegen sein. Vester non ignorare hoc etiam ipsum debet. Ah cur differtis communicare illi, & Domino Goodwin Lucem in Tenebris? Vor dem Churf. von Brand. gibt mir auch dieses einen trost, dasz Er nicht auf einem abwege ist, dasz alsz ihm dis Buch einegehandiget worden, vnd Er den inhalt vernomen, nichts anders alsz die wort, Es ist noch nicht Zeit solchen sachen ans licht zu gehen, gesagt. Ita Gener scripsit ab illo se accepisse, per cujus manus Exemplaria 4 (pro affine Herzog in Curland, &cc) tradi curaverat. Non ergò ignarus est operis Dei, promoturum spero non impediturum: quod et vox ad Drabicium facta sperare jubet. Nondum scio fundatim, venit tamen ad me paulo ante Phil. Cæsius Poeta, Anhaltinus, referens dasz ihm gleich ein Kauffmann erzehlet, die Curfürsten hetten beschlossen, auch dem König von Böhmen sagen lassen, zu keiner Election nicht kommen zu lassen, ehe sich Hausz Oesterreich mit Frankreich verglichen. Pro secundo, Dem König ausz Schweden bey zustehen wider alle seine Feinde, excepto Dano. Tertio, dasz man sich bemühen soll, diese zu reculieren. Hodie item narratum mihi, die H. Statten hetten aviso bekommen, Schwed oferire [deletion] dem Denn. sein Land wider ohn all recompens, nur die armee fortzugeben, vmb ein allianz wider Austriam anzufangen; welches die Hiesigen wunderlich vorkomt. Satis autem desisto, & Te Deo committo, cum Tuis, omnibusque sanctis. (Der vorschlag wegen eines Bettags sub tempus collectæ is herlich: Gott segne ihn von Himmel, Amen! Vale
18/28 Dec. 57.           Mentem & manum nota
                                           IC.
[7/111/7B]

           Nobilissimo Domino
                S. Hartlibio.