The Hartlib Papers

Title:Copy, Descartes' "Judicium De Opere Pansophico"
Dating:Undated
Ref:7/96/1A-B: 1B BLANK
[7/96/1A]

          Iudicium de Opere Pansophico.
Quemadmodum Deus est unus, & creavit Naturam unam, simplicem, continuam, ubique sibi cohærentem & respondentem, paucissimis constantem Principijs, Elementisque, ex quibus infinitas propemodum res, sed in tria regna, Minerale, Vegetale & Animale, certo inter se ordine gradibusque distincta produxit, ita & harum rerum cognitionem esse non <oportet> ad similitudinem Unius Creatoris & Unius Naturæ unicam, simplicem, continuam, non interruptam, paucis constantem principijs (imó unico Principio principali) <constantem> unde cæteraomnia ad specialissima usque individuo nexu & sapientissimo ordine deducta promanent, ut ita nostra de rebus Universis & singulis contemplatio similis sit Picturæ vel Speculo, Universi & Singularum Ejusdem partium imaginem exactissimé repræsentanti. De Modo autem speculum ejusmodi conficiendi, Naturæ maximé consentaneus ille videtur (quem & Comenium hac de re libros Mundi utriusque, Majoris nimirum & Minoris <cum> libro Scripturæ ut acedio potissimum consulentem, sibi eligere conjicio), qui vestigia Creatoris in producendis rebus accuratissimé observet, ita ut ex rationis lumine primó probetur, Necessario concedendum, esse rerum conditorem, Deum deinde Creaturæ eo pertractentur modo, quo Moses eas in enesi sua luculenter procreatas descripsit: quarum Gubernationem libri profani, præcipué veró Sacri ad finem usque seculorum continuandam explicant; denique ad tanquam ad punctum vel Centrum, unde progressa, omnia reducamus. Sic, uti ex uno, per & Ad unum sunt omnia, ita & horum Ex, Per & Ad unum Contemplatio utilissima juxta atque jucundissima est futura.