The Hartlib Papers

Title:Copy, De Studio Comeniano Consultationes Atque Exercitationes, Part 1, In Latin
Dating:undated
Ref:7/71/1A-9A
Notes:Document divided between 2 files.
[7/71/1A]

                   [Four Hebrew characters]
               De Studio Comeniano Consultationes
                    atque Exercitationes
                       Exercitatio: 1
         De Viæ Lucis capitibus prioribus
Existimo maximè laudabilem esse scopam spargendæ per universum orbem, Terramque Lucis: scio Deum id aliqvando effecturum; qvando terram implebit cognitione sui, qvemadmodum fundus maris impletur aqvis. Scio non oportere nos sub Evangelio conatus nimium limitatos, et uni Ecclesiæ ac Populo tantùm accommodatos intelligere. Scio itaque et agnosco etiam valdè laudabile, qvòd consultationes habeantur de mediis & viis, qvibus totus reformari qveat Mundus, & Lux spargi & diffundi possit per omnes nationes. Fateor denique omnia qvæ tribus hisce capitibus De Via Lucis dicuntur, optimè, concinnè, piè, & rationabiliter dicta esse: sed usui publico parùm aut nihil utilia tamen esse judico. Afficiunt enim voluptate qvadam mentem in Ideis egregiis, & notionibus, de rebus optabilibus rationabiliter propositis: sed sitim tantùm excitant, & desiderium rei optabilis acqvirendæ, nec ullo modo spem, aut solidum spei fundamentum<TRANS SWITCH="2"></TRANS> concipiendæ<TRANS SWITCH="1"></TRANS> subministrent, unde appareat posse nos illud, qvod tantopere est exoptandum, obtinere. Svadeo igitur, ut hæ omnes meditationes in occulto habeantur, nec nimium extendantur: sed qvamprimum seriem totam, rem desiderandam, habebimus ritè dispositam à summo ad imum, atque omnes circa res illas conatus suscipiendorum, gradus & methodos in iis per= [catchword: ficiendis]
[7/71/1B]

ficiendis delineatos; ut tum de particulari aliqvo penso elaborando, qvod statim cuilibet usum præstare qveat, necessariæ Reformationis cogitetur. Hoc penso absolutô, ad alterum ei proximè vel naturâ vel usu connexum descendatur: atque ita gradatim à particularibus Reformationum methodis & gradibus, ad universalem deveniendum erit in Praxi. Etenim in Theoria necesse est, ut omnia summo scopo subordinentur; & ut progrediamur in conceptibus formandis à generalioribus ad specialiora; à principiis ad conclusiones; à fine ad media: sed in Praxi & rebus proponendis iis, qvibus prodesse volumus, oportet ut à particularibus initium faciamus, atque eò per usum mediorum actualem, ad finem propositum qvasi manuducamus. Optârim itaque hæc fieri in studio universalis Reformationis aggrediendo.
        Primò definiatur Mundi Reformatio illa qvæ speratur.
        Secundò enumerentur omnia ad universalem Mundi Reformationem illam Reqvisita: eaque suô ordine per Tabellam disponantur, ut appareat qvô qvidqvid locô principali scopo serviat, & qvomodo unum reqvisitum alteri subserviat.
        Tertiò de Possibilitate perficiendi hæc reqvisita, deliberatio instituatur: ubi de modo procedendi & viis cogitandum, qvibus illa elaborari & obtineri qveant.
        Qvartò denique de modo agendi, qvô ad usum applicari debeant & possint illa, qvæ obtinebuntur sufficienter elaborata reqvisita.
        De hisce Capitibus vellem primo qvoque tempore inter aliqvid definitum: ut unanimi consensu pensa distribuamus, & Consilia formemus specialia, qvæ hisce Ecclesiis & Scholis immediatè utilia esse qveant, ad patrocinium obtinendum in reliqvis paulatim perficiendis. Nam hisce studiorum nostrorum Fautoribus non satisfiet, nisi præsentem aliqvam percipiant ex studio universali nostro utilita= [catchword: tem]
[7/71/2A]

tem in rebus suis privatis; aut saltem videant, se brevi post elaborata aliqvot pensa, fructum laboris nostri, & sui in eo fovendo patrocinÿ percepturos. Facile enim homines ingenui per Ideam concipiunt, approbant & laudant conatus, publico utiles & universales: sed tamen de suo non libenter aliqvid largiuntur, nisi perspiciant ad se ex iis conatibus, vel nominis manifestum splendorem, vel præsentem rerum paratarum præ aliis usum, vel beneficium aliqvod peculiare primo qvoque tempore redundaturum. Ut igitur humano ingenio (qvod sibi & suis, ex re qvalibet semper decerptum<TRANS SWITCH="2"></TRANS> aliqvid<TRANS SWITCH="1"></TRANS> vult) satisfiat; & ut spem in Patronis, atque exspectationem non inanem infirmemus; videtur necessarium, ut post ordinem rerum proponendarum inter nos institutum; Propositio fiat de particulari aliqvo penso absolvendo, ex qvo videbunt, se non sine fructu favorem studiis nostris intribuere.
                  Exercitatio 2.
       De Qvatuor Capitibus supra propositis
                   Sectio 1.
                   De Fine.
   Futurum aliqvando ut Mundus reformetur Sanctarum Scripturarum testimoniis multis confirmari posset, si res id postularet: sed nos id supponimus tanqvam indubium.   Qvalis autem futura sit illa Reformatio, & qvando exspectanda? Multa multi diversimodè statuunt: nos ea qvæ putamus esse omnibus qvi Reformationem exspectant in confesso posita, proponemus. Fore nimirum, ut in Regno Christi & Sanctorum pax & justitia floreant per cognitionem Dei tam claram atque abundantem, ut nemo à via recta aberrare possit. Hæc ex Esaiæ Cap. 11. à v 1. ad 13 & Cap. 30. à v 10. ad 27. evidenter probantur.   Omnes Prophetæ de hoc Sanctorum Regno loqvuntur, qvoties consolantur afflictos, & promissiones salutis proponunt: Totum Evangelium atque Apostoli hoc agunt, ut nos huic [catchword: Regno]
[7/71/2B]

Regno idoneos reddant per Verbi ministerium qvô vocamur ad societatem Sanctorum in Regno illo perfectè instituendam: Nam dona ministerialia Christus Ecclesiæ suæ, ex hoc statu Orbis corrupti evocatæ concessit, in hunc finem, ut tandem omnes perveniamus ad unitatem fidei, & cognitionem Filii Dei, in Virum adultum, ad mensuram plenæ staturæ Christi, ut Apostolus ait Eph. 4. 13. Huc ergò tandem deducemur, & qvidem omnes: Nam unus erit Pastor, unus Grex, & unum Ovile, ut ait Christus Ioh. 10. 16. Atque in hoc Ovili, & sub hoc Pastore complebitur illud: Hilares estote <Rom. 15. 10.> Gentes cum populo ejus; Populus autem Iudaicus populus ejus est, qvoniam ex ea gente Christus est. Ergò hic populus cum gentibus congregabitur, ad ut Deo simul serviat cum gaudio: Ut et illud, qvod ibidem Apostolus subjungit; Laudate Dominum omnes gentes, & collaudate Deum omnes populi. Ad omnes igitur Cognitio Dei, & qvidem simul pertinget, in statu illo Mundi reformato. Nec aliud in tota Apocalypsi describitur, qvam mysterium promovendæ hujusce Reformationis, cujus complementum & status post occîsam bestiam, & falsum Prophetam, ultimis capitibus delineatur. Ut igitur definiamus reformatum mundi qvem speramus statum, in qvo & nos Sanctorum concives erimus: oportet illa omnia concipiamus in illo statu futura qvæ suppositâ corporum mole non glorificata sed terrena, & hominum elementari aura vescentium mortalitate, ad perfectam felicitatem reqvirentur, sive homines seorsim, & per se singulos, sive conjunctim, & in societatem compactos spectemus; nec hominum tantum, sed & reliqvarum creaturarum omnimodam perfectionem in mundo fore reformato credendum est; Nam & ab interna qvæ illis adhæret hominum [catchword: maledictione]
[7/71/3A]

maledictione, & ab externa servitute & tyrannide, qvam in eas exercent homines iniqvi, liberabuntur Creaturæ: ut promittit Apostolus ad Rom. 8. v 18. ad 23. ait enim totam creationem suspirare & exsertô capite exspectare suam liberationem, à vanitale[=vanitate?] cui subjicitur; & eam liberationem ei obventuram prædicit, qvando in gloriosa libertatis suæ possessionem admittentur filij Dei. Constabit ergo duabus partibus hæc Mundi Reformatio: prima erit in qva homines ad felicissimum vitæ statum in seipsis adducentur ad <et> inter sese excolendum. Secunda, in qva res creatæ omnes hominibus subjectæ, eam qvam amiserunt naturæ suæ integritatem ob primi hominis lapsum, denuo recuperabunt, propter Dei erga filios suos benevolentiam. Omnes itaque res creatæ, vires omnes suas & proprietates qvas à Deo sibi inditas habuerunt in principio, ad manifestandam illius gloriam, eas tum demum exserent in hominum beatorum usum; qvi neqvaqvam iis, qvemadmodum jam fit, abutentur; sed ad declarandam Dei in iis gloriosas proprietates omnes, præsertim vero ejus infinitam bonitatem, mirabilem sapientiam, & incomprehensibilem omnipotentiam, eas usurpabunt, & convertent. Nam in hisce tribus Deus maximè in Creaturis elucescit, & Creaturæ de hisce testimonium perhibent DEO, per fines & usus suos naturales, qvibus aptari possunt: per formas & structuras, suarum partium ad fines [&] usus tales mirabili ordine conjunctarum: & per facultates atque operationes, in toto & partibus, simul & seorsim constitutas, qvibus res ad fines & usus sibi naturales contendunt. Qvælibet enim res in nato atque irresistibili impetu finem suum anhelat, qvem & suis visceribus qvasi parturire gestit: sentit in se aptitudinem ad illum producendum, sed propter maledictionem ei incumbentem, & hominum (Deo non servientium, sed extra Deum creaturis ad vanitatem & contra fines suos legitimos abutentium) perversitatem id fieri neqvit, in hoc corrupto Mundi statu. Unde fit [catchword: ut]
[7/71/3B]

ut nec sui beneplaciti finem in hominibus, & reliqva creatione Deus, nec homines in Deo per creaturas suam felicitatem, ne creaturæ in natura erga Deum sub homine, perfectionem suam asseqvantur. Horum enim fines sibi respondent, atque ex horum finium exacta definitione, perfectam Mundi Reformationem colligere oportet. Nam finibus rerum perfectissimis ritè cognitis, de mediis & mediorum proprietatibus ad finem ducentibus scientia haberi potest, si de rebus certis & perpetuis agitur, demonstrativa. Deus nullum habet finem sibi propositum, præter seipsum, id est, sui ipsius manifestationem, intra & extra seipsum. De interna sui manifestatione in seipso non loqvimur, sed de externa; hunc ut asseqveretur finem, mundos condidit invisibiles & visibiles, ut sese nobis multivarium, invisibilem, atque visibilem esse demonstraret. De mundis invisibilibus, non est hujus loci disserere, qvoniam nullâ forsan egent Reformatione. In Mundo visibili hoc nostro condendo, finem sibi Deus proposuit hunc, qvod vellet in eo omnes characteres gloriæ suæ & virtutis exsistere expressos, qvos Angeli atque homines cum gaudio perciperent, atque in iis usurpandis ei servirent, ac laudes debitas ejus nomini in obseqvio constanti, omni tempore tribuerent. Mundi ergò finis perfectissimus hic est, ut Deo ad hunc usum erga homines & Angelos inserviat: nempe ut omnes Dei virtutes, & gloriæ illius reales proprietates, characteristicis rerum formis inhærentes & expressæ, offerantur homini, ut in iis ad Deum & ipse convertatur, & res ipsas per suos characteres ad Deum, à qvo fluxerunt, reducat. Est enim homo Dux omnium rerum ad Deum. Hominis finis est ipsa perceptio & fruitio Dei, in seipso & in creaturis suis - Creaturæ cujusque finis est utilitas incarnata ad vitam homini Deo beatam præstandam: & Dei in seipso, & erga humanum genus, Bonitatem, Sapientiam atque Potentiam contestandam. Ex hisce finibus Mundi reformandi perfectio metienda est: nam in eo sub filiorum Dei ductu atque Regimine, omnia Deo in Christo ita subjicientur, ut is omne suum beneplacitum [catchword: in iis]
[7/71/4A]

in iis asseqvatur. Qvibus autem mediis hoc Deus effectum daturus sit, nunc ulterius disqvirendum venit.
                       Sectio 2.
            De Mediis ad finem reqvisitis.
Si Apocalypsin Sancti Iohannis intelligeremus, in qva totum mysterium Divinæ in hoc mundo reformando gubernationis habemus descriptum, facile hoc esset explicatu: nec sine evidenti status spiritualis Ecclesiæ, ejusque in hoc mundo incrementorum cognitione, qvatenus carnalis & animalis hominis conditioni adversatur; qvicqvam revera de Apocalypticarum revelationum sensu unqvam percipiemus.
Primum ergò reqvisitum, qvô in mediorum à Deo ipso in mundo reformando usurpandorum cognitionem deveniamus, mihi hoc est; ut Apocalypseos intelligendæ viam habemus infallibilem, qvoniam ab ipso Spiritu Sancto ejus intelligentia nobis commendatur tanqvam necessaria, Cap. 1. v. 3. Nec librum voluit obsignari, cap. 22.10. poterit igitur intelligi: nempe si Spiritûs ductum seqvamur per viam à testibus infallibiliter veracibus, qvi modum interpretandi Sanctas Scripturas docuerunt. Ergò ea futura est ad ejus intelligentiam infallibiliter via, qvæ Apostoli Petri & Pauli in interpretando sermone Prophetico Regulas conjunget, & continuò observabit. Altera est ad Rom. 12.6. altera est 2. Pet. 1.20. Ut nempe secundùm fidei analogiam in universalis Analyseos evidentia intelligantur & exponantur Prophetica omnia. Nec enim ulli hactenus à me visi interpretes Apocalyptici hoc egisse videntur, ut ex manifestis & universalibus fidei Christianæ principiis per Analysin contextûs generalem, id est, non applicatam rebus singularibus, deducerent singula mysteriorum & visionum argumenta. [Greek: Idión] enim omnes sectantur [Greek: epilogi]: nec attendunt ut par est ad fidei analogiam. Ergò normam veræ interpretationis non observant, nec illam observare unqvam poterunt ulli, qvi non illa qvæ dixi, de spiritualis & carnalis [catchword: naturæ]
[7/71/4B]

naturæ luctu & contrarietate tam accuratè intelligunt, ut cujuslibet mysterij Apocalyptici sensum ex iis naturarum proprietatibus, in qvolibet homine demonstrabilibus erutum, ad Mundum & Ecclesiam, qvatenus uiversim sub illius naturæ proprietate spectantur, applicare didicerunt. Sed hoc à nullo Doctore edoceri aut edisci potest, nisi à Spiritu Sancto à qvo donum Prophetiæ fluit. Interim hoc ex hisce colligimus: Primum, universale requisitum esse Donum, qvô Prophetias omnes, & nominatim Apocalypsin interpretari qveamus. Secundum, universalem fidei Analogiam, in carnis & Spiritûs oppositis proprietatibus agnitam. Nolo me hac in re diffundere, ut rem ipsam, qvam innuere volui, solummodò fusiùs explicem. Sed oportet in primis hoc loco demonstrem, qvomodo ex hoc solo Spiritûs dono tota Mundi Reformatio pullulat, & pullulabit usqvedum ad finem perducatur. Illud enim per se clarum est, qvod qvô magis donum Prophetiæ augetur qvoad evidentiam, aut dilatatur qvoad objecta, aut spargitur qvoad subjecta; eo magis Ecclesiam Dei in hoc Mundo efflorescere, & ut Ecclesiæ florenti statu mundum reformari paulatim. Atque hoc est medium illud qvod in decimo Apocalypseos capite Deus se usurpare velle declarat, ante consummationem mysterij, qvod servis suis Prophetis annuntiavit. Apertum enim libellum Iohanni dat devorandum, ut iterum Prophetæ coram populis & gentibus, & lingvis & Regibus, multis. Confer vv 6 & 7. cum 10 & 11. Itidem & ante horam judicij, & ruinam Babylonis, Idem medium, ad ulteriorem in reformatione mundi gradum [space] iri adhibitum, declaratur cap. 14. v 6.7. qvando Evangelium æternum, omnibus totius orbis terrarum incolis prædicatur, qvi docentur Deum timere, & gloriam ei tribuere, argumentis à rebus creatis, coelô, terrâ, mari & fontibus aqvarum desumptis. Denique & post destructionem Babylonis, superatamque in magno prælio Bestiam, falsumque Prophetam, reliqviæ omnes hominum, qvi à parte mundi corrupti steterunt, occîdentur [catchword: gladio]
[7/71/5A]

gladiô Verbi Prophetici, qvod ex ore Christi procedit, cap. 19.21. Donum ergò Propheticum totum absolvit reformationis negotium; unde & hoc colligitur, qvòd si Prophetiæ dono non subordinentur illa omnia, qvæ ad mundi promovendam reformationem meditabimur, frustra erimus, & inanem operam impendemus huìc studio: nam ignem judicii non feret, qvô omnia purgabuntur, qvæ spiritualis structuræ fundamento Christo inædificabuntur. Christus enim in lapidem hujus structuræ angularem, in lapidem probationis probatissimum collocatus est, ad qvem omnia explorari debent. Nam Spiritus Prophetiæ est testimonium Iesu: qvod itaque de Iesu, id est Salvatore, & salute nostra nullum perhibere testimonium aptum natum est, illud à Spiritu Prophetico non est, nec scopo reformationis subordinatum: atque ideò ignem non sustinebit. Si ergò nolimus operam ludere, necesse erit, ut ad hanc amussim omnia exigamus conatuum nostrorum momenta: scilicet ut perpendamus; Annon huic Prophetiæ de Salvatore dono vel applicando vet usurpando, secundùm Sanctas Scripturas ritè intellectas; vel delatando erga omnes homines, omnia qvæ meditabimur subserviant? Si directè huic scopo non subservire conatus nostros advertamus, intermittendi sunt; sed si ei evidenter subordinantur, dignum operæ pretium facturi sumus in iis excolendis. Hinc etiam colligi potest qvâ methodo in enumerandis ad mundi Reformationem reqvisitis sit progrediendum: hac nempe, ut illa primum obtineant locum, qvæ proximè ipsas Prophetici muneris partes, et administrationem attingunt: qvæ verò non immediatè huc spectant, sed per gradus plures aut pauciores, dono huic excolendo aptari qveunt, ea pro gradûs sui dignitate condignum in rerum tractandarum serie locum, & in conatu exseqvendo effectum habere poterunt.
   Iam verò si reqvisita ad mundi reformationem, prout ea mihi nunc observantur, enumerare debeam, ita dicam: Cùm in solo munere Prophetico tota Reformationis ars sita sit; debere nos huic muneri perficiendo [catchword: incumbere]
[7/71/5B]

incumbere, ut Reformationem promoveamus. Ut autem inveniantur omnia huic muneri perficiendo reqvisita, oportebit scopum seu finem ejus proximum, subjectum circa qvod versatur, ut suum in eo finem assequatur, spectare. Rationes atque vias, qvibus res sibi objectas, subjecta circa qvæ versatur applicare debeat. Impedimentorum denique huic applicationi oppositorum remedia. Scopus muneris Prophetici proximus est, testari de Iesu. Huc ergò primò reqviruntur omnia illa qvæ ad testes fideles instituendos spectant; id est qvæ ad ministrorum Evangelicorum vocationem legitimam pertinent. Secundò qvæ ad rem testandam spectant, ubi tota de salute nostra, & Salvatore explorata cognitio est, prout illa in Sanctis Scripturis est revelata. Atque huc valdè multa pertinent reqvisita, valdè essentialia, qvorum magnorum adhuc in Ecclesia est defectus; qvæ singula hoc loco enumerare nec vacat, nec opus est.
       Subjectum circa qvod versatur Propheticum munus, est Homo totus, & inprimis hominis Conscientia, cui omnia in homine & circa hominem subjiciuntur & subordinantur. Huc ergò primè reqviritur tota qvæ ad hominem ipsum cognoscendum spectat Scientia, qvatenus in re qvalibet Deo subordinatur, & Creaturis utitur. Secundò tota rerum, qvatenus homini cum respectu ad Deum subsunt, & ejus usibus omnimodis servire qveant, ad felicitatem scientia, ut bona, id est vera cognitione, de rerum proprietatibus ad usum legitimum destinatis; & pura, id est nullô affectu inordinatô aut foedô imbuta conscientia, iis uti instituatur. Huc igitur omnes scientiæ humanæ suis gradibus pro finium subordinatione distinctæ, referri debent; ut scilicet Conscientia hominis, per legitimas de omnibus rebus scientias informetur, qvomodo ad usum aut levandæ infirmitatis, aut tollendæ imperfectionis, aut absolvendæ felicitatis temporalis atque æternæ usurpari debeant.
      Rationes atque viæ, qvibus res homini proponendæ, ejus Conscientiæ per intelligentiam aptari qveant, continentur methodis, qvibus Sci= [catchword: entiæ]
[7/71/6A]

entiæ Divinæ & humanæ doceantur perfectissimè. Huc ergò referenda sunt omnia illa qvæ ad coetus Ecclesiasticos instituendos, atque disciplinam in iis exercendam pertinent: qvæ ad Scholas Christianas rectè formandas; qvæque ad Collegia & Academias reformandas spectant.
      Impedimentorum denique huic Applicationi oppositorum Remedia sunt omnia illa humanæ ignorantiæ, infirmitatis, & perversitatis corrigendæ instrumenta: qvæ vel ex rerum proponendarum natura, vel ex observatione causarum corruptionis, è qva oriuntur impedimenta, in iis qvibus res sunt proponendæ: vel ex artificio & prudentia eorum, qvi res aliis insinuandas proponere debent, fabricari & efformari possunt. Huc ergò spectare debent primò, omnium impedimentorum in re qvalibet proponenda observationes, ut sciatur qvæ qvalesque sint, & unde originem ducant Impedimenta? An ab ignorantia? an à mala consuetudine molita? an à malitiosa oppositione?
      Secundò, Regulæ normæque generales, qvæ observandæ sunt in affectibus humanis, ædificationi & informationi oppositis, tractandis, & demulcendis, aut superandis.
      Tertiò, artificia qvælibet ingeniosa, utilia, delectabilaque hominum captui proportionata, in rebus proponendis; ut vel aliud qvasi agendo, ad rerum necessariarum cognitionem inducantur: vel in eo qvod agendum est, agendo aliter, qvàm si nudè res proponerentur, afficiantur, atque ad ejus comprehensionem inclinentur.
      Atqve hæ mihi videntur esse Classes rerum reqvisitarum ad obtinendam hanc qvam speramus mundi reformationem.
      Prima nempe Classis ea complectitur omnia Reformationis reqvisita, qvæ testes salutis in mundum introducendæ idoneos formabunt; & qvæ omnia de salute testimonia proferenda in se habeant.
      Secunda Classis ea continet promovendæ Reformationis Media, qvæ hominis naturam, & actionum omnes proprietates circa res versus Deum patefacient: ut ad recipiendam salutem disponatur, & ut res ipsas
[catchword: ad]
[7/71/6B]

ad suum finem deducat.
      Tertia Classis habet in se reqvisita illà, qvæ ad insinuanda hominibus utriusque hujus, tam Divinæ qvàm humanæ scientiæ, ad salutem promovendam instrumenta subserviant.
      Ultima denique Classis tollendis remoris promovendæ hoc pacto saluti objectis, instrumenta adaptat, ne per accidens conatus per se ad Reformationem directè tendentes, fiant irriti, propter naturæ corruptionem.
      Prima reqvisita sunt spiritualia & Divina: Secunda sunt rationalia & humana: Tertia & Quarta sunt utrisque ad usum communia. Tertia qvidem in bono promovendo, Qvarta autem in malo præveniendo aut corrigendo.
                    Sectio III.
      De Possibilitate obtinendi hæc reqvisita.
      Fieri posse ut habeantur hæc ad mundi Reformationem reqvisita, vel ex eo demonstrari potest, qvòd impossibile sit sine talibus reqvisitis Reformationem qvam speramus obtinere. Cùm igitur credamus fore ipsam Reformationem, nec Deo illam esse impossibilem, necesse est idem quoque de hisce mediis, qvibus utetur in ea absolvenda statuamus. Fore nempe ut Deus hæc ad suum opus, qvod molitur, absolvendum, media reqvisita subministret: qvod autem hoc sit facturus indubitatò, ex eo colligi potest, qvòd hoc ipsum antea egerit, & jam iterum agere incipiat: Initiò enim cùm Evangelium salutis voluit Ore annunciatum, primò testes sibi idoneos formavit Apostolos & Evangelistas: Deinde imbuit eos omnimoda scientiâ rerum, de qvibus testimonium erat perhibendum; atque eos emisit, ut de Salute oblata mundo genus humanum edocerent: qvod tum meliùs qvàm umqvam antea excultum erat, omni artium genere. Tertio direxit eos in coetibus hominum formandis, ubi exercitia ad hanc scientiam excolendam necessaria, ordinatè usurpari possent. Ultimò denique Remedia scandalis & impedimentis è medio tollendis accomodata instituit; & postqvam impleta fuit fidelium obedientia, vindictam ipse exercuit adversus impoenitentes & rebelles; qvod Apostolus se facere
[catchword:  posse]
[7/71/7A]

posse, erga Corinthios suos docet 2. Cor. 10. 6. Hujusce etiam processûs vestigia in Apocalypsi observare licet. Nam ad Consummationem mysterij Dei in mundo absolvendam, sub septimæ tubæ clangore, primò testis futuri mysterii constituitur idoneus, Cap. 10. Secundò, Prophetia erga Gentes exercetur, Cap. 11. Unde Ecclesia foecundatur novô partu, Cap. 12. qvem invitis hostibus, Cap. 13. Deus conservat; donec tertiò in coetum discipulos cogat, exercitùs spiritualibus divinarum laudum intentos, Cap. 14. qvibus tandem absolutis, ultimò ad impedimentorum remotionem devenitur, per Phialarum effusionem, Cap. 15, 16. etc. Hæc sunt satis manifesta divini processûs in magno Reformationis Mysterio vestigia, qvæ nobis premenda sunt, pro modulo activitatis nostræ, ut si conformes divinæ intentioni facti sumus, & ad concursum in ejus opere cum ipso promovendo per legitimam talentorum, nobis in hunc usum concessorum usurpationem parati inventi fuerimus, ut nos operi tanqvam vasa sua adhibere qveat: qvod si contingat; tum hæc reqvisita nobis non erunt inventu impossibilia. Præsertim si complures eodem spiritu Dei uti conjunctis in Deo viribus & precibus hoc sedulò agant. Nec deest tali fiduciæ promissum; ubicunque duo aut tres congregati fuerint in nomine meo, ego ero in medio ipsorum: Et qvicqvid petieritis in nomine meo ego illud præstabo. Nihil ergò credentibus hac in re erit impossibile. Sed nec in rebus ipsis, qvæ reqviruntur jam, enumeratis, qvicqvam apparet tantoperè arduum, ut non ipsa ratio humana satis evidenter intelligere qveat, illud præstari posse à Viris Sapientibus, si modò illis subministrentur argumenta huic scopo subservitura, & conatuum conjunctionem cordatam, constantemque adhibeant operi. Facilè id per inductionem in singulis instrumentorum generibus, de omnibus probari posset, si id opus esse putaremus. Sed multis non eget hæc res ut probetur homini Christiano & rationabili. Nam si credit Reformationem Mundi in Regno Christi futuram, necesse est credat qvoque illam aut hisce, aut aliis mediis æqvè aut magis perfectis, effectum iri. Sed si nihil obstat, qvominus hisce negotium aut promoveatur aliqvousque [catchword: aut]
[7/71/7B]

aut etiam perficiatur; tum de reqvisitis hisce, qvod haberi possint, non poterit ampliùs dubitare; nisi omnem de Reformatione opinionem velit deponere. Qvod ne à qvoqvam fiat, puto eam iisdem planè, qvibus Resurrectionem hominum probat Apostolus argumentis, 1. Cor. 16. demonstrari posse: adeò ut si nolit concedere futurum aliqvando ut Mundus reformetur, cogatur etiam omnia absurda admittere, qvæ omnia Christianismi fundamenta evertunt.
                     Sectio IV.
     De Modo agendi, qvô elaborata reqvisita ad opus
           ipsum Reformationis applicentur.
Videmus igitur talia nobis neqvaqvam obversari, qvæ nunqvam fieri possint, qvoniam revera omnia hæc reqvisita aliqvo modô jam existunt, & operi Reformationis adhibentur. Dixi aliqvando id fieri, qvoniam valdè imperfectè, & nonnisi sparsim hinc atque inde aliqvid, qvod semen qvasi est talium mediorum, inter Ecclesias præsertim Protestantes, enatum est hoc ultimo seculo.   Illud qvicqvid est spem præbet ulterioris in perficiendis suo tempore hisce reqvisitis, incrementi atque perfectionis tandem obtinendæ. Supponamus igitur jam habere nos id qvod speramus aliqvando futurum, universalia Reformationis universalis instrumenta elaborata: qværendum restat qvâ viâ tum ad usum applicari qveant? id est, qvomodo introducentur in Ecclesias, Scholas, familias, & Coetus hominum? Respondeo, Non fore magnam in ea re difficultatem, qvia adhuc occasiones largietur dignis hominibus, communicandi illa, qvæ in ipsorum usum voluit proferri: Deinde normæ in prudenti rerum spiritualium administratione sunt observandæ, ut primo domesticis fidei. Fratribus inter eos conjunctissimis communicentur ea, qvæ ipsis utilia sunt futura: anteqvam ad alios emanent. Secundò nemini qvicqvam obtrudatur, nec tamen ulli sincero qvæsituri, qvod utile est denegetur. Tertiò excitandum in aliis desiderium, qværendæ perfectionis ulterioris in omnibus, demonstratâ rei possibilitate in qvibusdam, ut conjecturam facere possint de reliqvis. Qvartò evidens & comprobatus effectis palpabilibus usus instrumentorum, qvasi è longinqvo commonstrandus est Orbi, inter paucos aliqvot, priusqvam [catchword: palam]
[7/71/8A]

palàm ipsa instrumenta communicentur, & promiscuè omnibus evulgentur. Qvintò præparationibus qvibusdam animorum erit utendum, ubi inveteratæ consuetudines Reformationem impedientes, fortiter radices egerunt: nempe ut radices videant suæ praxeos incommoda, & ad vota impellantur obtinendi remedij adversus illa. Sextò qvi difficiliores fuerint anteqvam qvicqvam eis communicetur, ad consultationes amicabiles excitandi sunt, super instituto Reformationis cujusdam particularis promovendæ, inter nos & illos; aut rogandi sunt, ut nobis consiliô adesse velint, in defectibus qvibusdam, qvos planè insuperabiles esse demonstrandum est viâ ordinariâ agendi, ut ita cogantur de aliis viis aut ipsi cogitare, aut ab aliis excogitatas admittere: qvod si in uno aut altero facere inceperint, ad plura paulatim deinde perducentur. Septimò denique in toto hoc negotio tractando, id est in proponendis viis ad universalem Reformationem tendentibus sedulò cavendum, ne temerè præjudicium toti instituto excitemus in animis multorum; qvô conceptô, aut suspiciosè omnia excipient qvæ à nobis proferentur, aut etiam forsan nobis opponent. Huic præjudicio occasiones præbere possemus, si cuilibet nostras hypotheses de Universali Reformatione & Regno Christi in terris, aperiamus. Nam ii qvi ista nondum capere possunt, & tamen putant se aliqvid intelligere, facilè[altered] resistent omnibus iis cogitatis, qvæ ex ista hypothesi emanare judicabunt; vel enim tacitè irridebunt nos, qvasi jactemus nosmet esse universales Mundi totius Reformatores, & novos Elias, qvi omnia restituere velimus collapsa: vel apertè impugnabunt & accusabunt nos, qvasi moliamur novam hæresin atque Sectam aliqvam, aut Chiliastarum somnia qvondam explosa, denuò interpolata proferamus. Hoc igitur sedulò cavendum, ne hasce hypotheses ullis carnalibus hominibus, aut ignaris, aut imparatis mentibus, qvi eas non admissuri sunt, obtrudamus: aut promiscuè loqvamur de iis coram [ullis?], tanqvam de conatuum istorum fundamento. Sed omninò de hisce aut tacendum, aut ita loqvendum, ut non videamur hac spe [catchword: ducti]
[7/71/8B]

ducti de Reformationis viis cogitare. Sermones tamen de reipsa, scilicet de universali rerum restitutione, & tempore refrigerij, haberi possunt modesti ac moderati; non qvasi vellemus nostrum de re illa conceptum aliis persvadere, sed ut spem nobis propositam ex analogia promissionum in verbo revelatarum leviter insinuemus aliorum conceptibus, atque adeò ipsis meliorem mundi conditionem, non omninò improbabilem reddamus. Qvod si nos illud obtinuisse animadvertamus, tum pedetentim ad specialiora deveniri poterit, donec omnem spei nostræ ambitum iis tutò patefacere qveamus. Hîc etiam cavendum, ne propter aliqvam opinionis diversitatem, circa modum futuræ in Regno Christi Reformationis, nos qvi de re ipsa persvasi sumus, vehementer inter nos digladiemur; aut ne de mediis qvibus promoveri potest Reformatio, ex hypotheseion qvo ad modum qvalicunque diversitate aliter atque aliter statuamus, aut statuendum esse disceptemus. Nam etiamsi unus existimet Christum corporali suâ præsentiâ Sanctis in Regno illo affuturum, alter verò putet eum in Spiritu tantùm iis affuturum; hoc nihil ad rei summam facit: nec tanti esse debet illa scientiarum differentia, ut ii qvi rem spei nostræ propositam credunt, debeant aut in partes abire circa media Reformationis subordinata, aut acriter de modo præsentiæ Christi disputare. Nam cùm certum sit Sanctos cum Christo regnaturos, atque in eo Regno justitiam, qvæ in hoc Mundo exulat, habitaturam, atque in justitia omnem felicitatem atque perfectionem introductam iri in hominum societatem: oportet de mediis huc spectantibus, publicæque omnium ædificationi accommodatis, nullas intermittere cogitates: relictô interim eventu Domino, cui tunc liberum erit sese Sanctis suis hoc vel illo modo vel utroque præsentem sistere.      Illi sit honor, gloria, in secula seculorum, Amen.
        Veni Domine Iesu, veni, exsurge Terris, luceat
        omnibus Augusta Majestas tua, te suum accurrat
        agnoscatque Regem Concilium Populi Patremque.
                                     [catchword: Exercit]
[7/71/9A]

             Exercitatio 3
   De Serie rerum in hoc studio pertractandarum.
Vidimus qvò tendendum sit, et qvâ viâ eò perveniendum: Classes etiam rerum tractandarum, qvasi totidem in itinere stationes, suis limitibus aliqvomodo designavimus; è longinqvo prospectantes ea, qvæ ad muneris Prophetici naturam & administrationem pertinent. Nunc oportet etiam specialiora introspicere, rerum absolvendarum capita, qvæ sub classibus illis continentur, ut velut in tabella delineatam habeamus mundi reformationem, qvam speramus completam; atque omnes in muneris Prophetici perfectâ administratione promovenda, actiones reqvisitas, per qvas mundus eò perducetur.
      Duo igitur jam nobis observantur; Primum est, ut particularem Ideam perfectionis illius ob oculos nobis ponamus, qvæ rebus omnibus in Regno Christi & Sanctorum futuris inerit, id est, ut totam Regni illius constitutionem in singularibus suis membris, et membrorum articulis concipiamus. Secundum est, ut speciales in munere Prophetico administrando actiones, qvæ subservient huic perfectioni in mundum introducenda, enumeremus.