The Hartlib Papers

Title:Ms Copy Of Comenius' Working Diary
Dating:25 November - 9 December 1646
Ref:7/64/1A-6B: 6B BLANK
[7/64/1A]

      25 Nov. 1646./ Venit in mentem, trini Entis (realis, mentalis, verbalis) contemplationem distinctè quidem instituendam omninò, ut inconfusè eamus: Entis tamen Realis spectandi textum, sive Ianuam Rerum non fore Metaphysicam, sed alium quendam peculiariter huc condendum Textum, accommodatum <right margin: facto jam pridem> Introitui suo: hoc est. explicantem Rerum Fines; & ad fines Media; & mediorum Modos. Metaphysica enim revera tradit abstractas Rerum formas: sicut Logica abstractas cogitationum normas: & Grammatica abstractas Sermonis leges. Ergò relinquatur æquè Metaphysica, ut Grammatica & Logica, pro formali sui Syntagmatis parte. Pars materialis alia sit, proportionatè rursùm ad invicem. Nempe
  Ianua Lingvæ contineat nudam Rerum nomenclaturam, historicè Res omnes transeundo, superficietenus lustrando, singulaque suis appellationibus convestiendo.
  Ianua Rerum pertranseat easdem Res, eâdem Universi serie (à Naturalibus, per Artificialia, ad Divina) sed explicando Rerum Fines; & resolvendo qvamque rem, ut appareat instructam esse Medijs ad Finem suum: tandemque investigando Modos media illa usurpandi &c.
  Ianua demum Mentis contineat de Rebus (eâdem serie) discursus artificiosos: eâ formâ, ut omnes Regulæ Logicæ (non tantùm quæ jam habentur, sed quæ deprehendi possunt) exempla sua in hac artificiosa Ratiocinationum textura habeant, indeque citari possint. Qvô fine videtur necessariò faciendum, ut discursus illi inter plures sint, in Dialogorum forma. (Hoc enim propriè erit [Greek: dialegesthai], hoc est Dialecticam excercere.)
  Ita esset [Greek: ] materiale trium Ianuarum. Qvid igitur [Greek: ] formale! Respondetur Grammaticæ, Logicæ, Metaphysicæ Syntagma: abstractas leges Sermonum, Cogitationum, Rerum, explicans, eâque occasione præmissum (Sermonis, Rerum, Discursuum) Textum ad vivum resecans, artificiumque Sermonis, Rerum, Ratiocinationis in textura sua tectum retexens, & sic retegens.
  Inventaria v. (ex Methodi novissimæ lege ubique jam addenda) quid erunt? Ianuæ Linguarum Lexicon, seu Dictionarium, Vocabulorum recludens sensum, & significationum reddens rationes. Ianuæ Rerum inventarium erit Lexicon Philosophicum, terminorum, qvibus in rebus exprimendis utimur, occurrentes alicubi ambiguitates explanans &c. Ianuæ Mentis inventarium similiter continebit Lexicon Logicum.
-------------------------------------------------------
     29 Nov.   Ianuæ Rerum Textus necesse est contineat earundem Rerum historiam, quarum & Textus Ianuæ Linguarum sed aliter, & alio fine, recenseat: hoc est per tria illa, qvæ jam in ipso Introitu proponit, QVID, PER QVID, & QVOMODO, sit, operetur, patiatur, unum quodque. Atque hæc scribenda sunt terminis simplicibus, notiones primas exprimentibus. Non faciendo mentionem Entis primi, orti, aborti; substantiæ, accidentis, defectûs; Causæ, Effecti;
[7/64/1B]

Generis, speciei; Combinati vel Conglobati - sed hæc, qvia formalitatem Conceptuum exprimunt, referentur in [Greek: ] formale Ianuæ Rerum: videlicet adjungendam mox Metaphysicam.
  Nota, Nota, Nota. Qvia literis heri redditis Adrianus Heerbord (Leydensis Professor) Pansophiæ e[di]tionem miris modis urget, & per Deum obtestatur, nè differam explere tantam in omnibus excitatam sitim: Vide quæso, an expleri possit Tabularum saltem harmonicarum, trini Entis editione? Qvas & potes, Deo auxiliante, adornare brevi tempore: & spes sit multum lucis effulsurum in oculis istorum, qvos harmoniæ<TRANS SWITCH="2"></TRANS> levis<TRANS SWITCH="1"></TRANS> conspectus in tantam concitavit exspectationem. Possesque uti nuper cum Ianua Rerum proponebas, Academijs Europæ dedicatione factâ, honestissimè scenâ excedere, & reliqvum vitæ agendis tranquillè ijs, qvæ agenda domi restant, consecrare, Simulque videre, quid acturus sit Mundus, ad conspectum plenioris hujus Harmoniæ fulgorem.
---------------------------------------------------------
   30 Nov.      Videndum ante omnia, ut Entis trini Parallelismus [deletion] per Tabulaturam redigatur. Hoc fundamentum erit Grammaticæ, Logicæ, Metaphysicæ condendæ: illarumque ductu Textu trino adornando, trinoque Indice. Et sic habebitur qvod qværitur.
   Ad venandum vero Parallelismum trini Entis hi sunt Canones universales:
I. Qvicqvid occurrit reale (aut mentale, aut verbale) verum & pulchrum, illius parallelum mox quæratur in cæteris duobus, inventumque in Tabulas referatur.
II. Potissimùm tamen id fiat analysando sermones, seu sententiosè dicta. Id autem (1) detrahendo ornamenta Rhetorica, ut res enuntiata stet nudè Grammaticè. (2) Sic stante sententiâ, præcipies faciliùs mentales Rerum ad invicem respectus: num prædicetur genus de specie, an Effectus de causa &c. &c. (3) Tandem Res verbis illis tectas, et à Te jam intellectas, quæres extra Verba & Mentem, nempe in ipsis rebus: hoc est dabis operam, ut Res ipsas realiter invenias, teneas, possideas. Et hoc demùm erit Sapere: in Res, rerumque usum, deduci.
  Hæc ita rectè: qvia Res in Analysi contrario se habet modo, ac in Genesi.
    In Genesi sic se res habet. [letters deleted]
1. Sunt Res, extra Intellectum positæ
{in sua essentia, ut per Naturam sunt: seu Naturaliter.
{in accessorijs ornamentis: ut Arte transformantur:
{Artificialiter.
2. Tum eas sibi Intellectus unit, idque dupliciter. Cognoscndo eas scilect
{populariter, seu historicè, seu Realiter, cognitione
{directâ. Et sic fit Notio prima.
{exqvisitè, seu scientificè, seu logicè, cognitione
{reflexâ. Et sic fiunt Notiones secundæ.
3. Tandem Res intellectas Linguâ enuntiat: idque rursum aut
{verbis simplicibus, Grammaticè.
{verbis ornatis, Rhetoricè.
Ergò in Analysi procedendum viâ contrariâ. Nempe
1. Detrahendus ante omnia Orationi ornatus: ut Res nudè enuntiata, meliùs articulos suos ostendat. Hùc venitur Analysi Rhetoricâ.       
[7/64/2A]

   2. Mox resolvenda Periodus in Sententias, Sententia in Phrases & Verba: Verbum etiam compositum in sua simplicia, & derivatum in suam radicem, & conjugata: ut sensus nudè pateat. Hoc expeditur Analysi Grammaticâ.
   3. Mox examina Conceptus tuos, tùm verbis singulis, tùm inter se junctis, efformatos. Id obtinebitur Analysi Logicâ, qvomodo singula qvæ cohærent, cohæreant, videndo: nùm ut Causa & Effectus &c &c.
   4. Tum clarè patescet sensus Rerum ipsarum: hoc est Mentem circumfulgebit cognitio realis, qvam asseqvuti videbimur Analysi Sensuali.
   5. Qvæ ad sensum evidens cognitio circumspectandi occasionem dabit, an Res tales habeamus, in nobis, vel circa nos: nè scientia nostra sit apparentia sine re. Inventam autem rem rursùm analysabimus bis. Primò, detrahendo illi artificiosa ornamenta, si qvæ habet,[2 letters deleted] ut nativo suo vultu spectari possit. Hoc erit Analysis artificij in Rebus.
   6. Tandem rem, ut in seipsa est, qvid sit & ex qvibus ingredientibus, & qvomodo schematisatis constituta. Atque hoc demùm erit Analysis naturæ. Qvô si ventum est, Resque sic è radicibus suis surgentes perspectas habebimus, qvô ultra progrediamur non restabit; nisi ad imum rerum fontem, Deum, à qvo omnia, per qvem omnia, in qvem omnia.
   Interim (nota bene) istas sex Analyses instituendo accuratè, non deprehendi tantùm, sed & describi ac in regulas reduci meliùs poterunt (1) Ornamenta Rhetorica. (2) Leges Grammaticæ. (3) Normæ Logicæ. (4) Cautiones circa sensum adhibendæ. (5) Artificia Rerum.
(6) Naturæque Rerum.
     Transféres igitur in Entis trini Tabulaturam parallelismum hunc.
  Res est   {nativa, nudè in sua essentia stans: ut Homo.
            {adventitijs bonis ornata: ut Doctor,
            {Mercator, Rex.
  Notio est {in rem directa; imago rei. Ut cùm Adamum
            {& Seth cogito.
            {in se reflexa, imago imaginis. Ut dum
            {Patrem & Filium cogito.
  Expressio est {simplex, scapham scapham dicendo: ut
                {Filius.
                {ornata, rem alieno nomine indigitans:
                {ut Genitoris imago.
  Ianua itaque Lingvarum enarret omnia, [deletion] <Historicè & Grammaticè>.
  Ianua Rerum omnia, Practicè & Metaphysicè.
  Ianua Cogitationum omnia, Poëticè & Logicè.
Qvô stante proposito, Ianua Linguarum Textus simplicior sit, nuda Rerum nomenclatura, sine peculiari ad Pansophiam respectu (quod nuper voluimus, etiam Caput de Monstris Rerum inserendo &c)
  Textus vero Ianuæ Rerum nihil sit nisi Pansophiola, recitans in Naturalibus Substantias cum suis Accidentibus, Defectibus, Monstris. Seqvantur eôdem ordine Artificialia. Dehinc Moralia & Spiritualia: tandemque æterna. Omnia Methodo Capite I inchoatâ, explicando Qvid in Rebus, Per qvid, et Qvomodo sit. Tùm vero utiliter Metaphysica seqvetur, explicando interiores
[7/64/2B]

formas & leges Rerum, veluti sapientiæ Dei communia omnibus impressa signacula: qvæ novâ Rerum lustratione ubique agnoscere docebuntur discipuli, vereque fient Metaphysici, omnia in Rebus realiter dijudicare gnari. Tandem Textus Ianuæ Mentium, repræsentet Cogitationum multitudinem & omnigenam Varietatem, instituendo ijsdem de Rebus, jam prænotis, discursus, omni possibili accuratione expressos. In quibus scilicet adjungendæ mox Logicæ præcepta omnigena Exempla sua habeant: adeoque nihil sit nisi Canonum Logicorum Paradigma perpetuum. Instituendi igitur erunt hi discursus Dialogisticè, inter personas ad minimum tres: ad faciliùs repræsentandum Terminorum, intra qvos Cogitationes tanquam limites & cancellos semper decurrunt, Ternarium. Uti svnt: Mens cogitans, Thema cogitabile, Argumentum cogitatum. (Nec enim aliter quam ex istis tribus surgere potest Cogitatio.) Subjectum, Prædicatum, Copula. Terminus Qvæstionis major, minor & medius. Propositio in Syllogismo, Assumptio, Conclusio &c &c. Qvia vero Ianuæ hujus (Mentium) scopus adæqvatus erit, non ut Res, qvomodo sint, cognoscantur (hoc enim Ianua Rerum jam expedivit) sed ut Vis Mentis nostræ circa Res (1) vestigandas (2) verificandas (3) ordinandas, innotescat: patet, non reqviri hîc, ut Res ipsæ nudâ iteratione denuò recitentur (cui enim bono?) sed potiùs variæ de Rebus, veræ et falsæ, aut dubiæ & paradoxæ, OPINIONES.   Ut sit occasio has retexendo examinandi, probandi aut improbandi, eôque Veritatem evincendi, & falsitatem convincendi: sic ut tandem contradici non possit. In summa, Ars colloqvendi, res inqvirendi & explicandi; ars disputandi & demonstrandi; ars denique confusa qvæque in ordinem cogendi, hîc ad vivum exprimenda erit.   Ergò & hôc fine legendi essent aliquot melioris notæ Authores, sapientes de Rebus Discursus instituentes: ut quicquid insigniter pulchrum, & ad illam Mentis vim clarè à fundamentis detegendam valdè conducens observatum fuerit, referatur tàm in Ianuæ Texturam, quàm in adjuncta Logicæ præcepta. Possunt sanè vulgares etiam Logici utilia suggerere, si hôc eôdem fine perlegantur & ex illis nervosiora qvæque seligantur. Ita demùm Logicam haberi posse plenam, vivam, actuosam, Omnes homines ratione rectè uti mirâ facilitate & amænitate docentem, sperabimus.
--------------------------------------------------------
  3 Dec.                            {Logicæ demonstrat-
                                    {ionem veram
  A media nocte surgens legi Amesij {Adversùs Metaphysi-
                                    {cam disputationem.
                                    {Technometriam:
vehementerque in Conceptibus novis, de Encyclopædiæ Omniscientiæ humanæ è tribus illis scientijs, seu artibus, Rerum, Mentium, Lingvarum, constituenda, confirmatus sum. Ille enim post subvulsam (uti sperat) Peripateticorum Encyclopædiam (4 libris Præcognitorum, 11 Scientijs, 5 Prudentijs, 7 Artibus constantem) sex Artes tantùm constituit, qvibus totus Homo perficiatur: Logicam, qvâ Intellectus; Theologiam, qvâ voluntas; Grammaticam, Rhetoricam, Mathesin & Physicam, qvâ Locomotiva hominis perficiuntur. Habetque pro fundamento (∂116) qvòd Hominis Finis, & Bonum,
[7/64/3A]

seu Beatitudo, non sit multiplex: nec igitur obscuranda mediorum multiplicitate. Hoc si verum, meliora igitur nostra: quippe qvæ magis adhuc à multiplicitate liberant.
  Placet autem quod prolixè demonstrat, Disciplinam nullam esse merè Theoretica, omnes tendere ad praxin, etiam Physicam. Ad qvid vero hanc? ut discamus, & sciamus, inquit, NATURARE: hoc est naturas Rerum juvare, promovere, transformare, ad usus nostros adhibere (∂31 &c.) Argumentum habet: Omnem motum seqvitur res motu facta. At qvicqvid discitur, motus mentis est. Ergò ad rem aliqvam qvæ motu isto fiat, tenditur. Tum ex Aristotele ipso evincere conatur, omnem disciplinam esse [Greek: exin metà to logo poietichen], opus post se relinqventem: tametsi Aristoteles sibi non constet &c.
  Et qvia eâdem occasione inspexi Scaligerana Selecta, reperi qvod hùc faceret (pag.61.m.) hæc verba: Quôcunque oculos circumtuleris, illicò Naturam invenies, suo de sinu pandentem spontè opes suas: TUÆque ARTI proponentem, q imitanda sunt, EXEMPLARIA: tuumque studium operæ similitudine provocantem. (Ex in princ. Comment. in Th. de c. pl.) Qvid volumus? Apertè Physicam esse artem, aut certè tendere ad artem (sicut & omnis theoria: omnis autem ars protheoriam suam habet) fatetur. Qvod si Physica, qvidnî Metaphysica! Nempe si ideæ rebus Mundi impressæ studium operæ similitudine provocant, qvidnî ideæ Mentibus ipsis nostris impressæ, provocare idem studium credentur? [right margin: Nota Bene] Si omnia qvæ spectamus, seu contemplamur (extra nos, & intra nos) nihil nisi Examplaria nobis ad imitandum proposita sunt: omnia igitur artis instrumenta. Inter instrumenta enim seu reqvisita Artis, Exempla primum quid sunt. Sic cogitandum. Qvemadmodum in Orbe Rerum nihil est otiosum,
tantùm ut sit, omnia sunt propter aliqvem finem & usum, }
ut agant aliquid, & alicui serviant: ita in Orbe        }
Scentiarum nihil sit speculativum tantùm, ut sciatur,   }
omnia tendant in opus & usum, ut prosint. }
Atque tum demùm catholicè obtinebit catholicus Didacticæ nostræ canon, ut omnia doceantur & discantur, per Exampla, per Præcepta, per Usum.    Succurrit & Verulamius; qvi inter [right margin: cc] Metaphysicæ (veræ) elogia hoc reponit, qvòd Potestatem humanam emancipet maximè, & liberet [right margin: cc] eamque in amplissimun, & aptissimum, operandi campum deducat &c. Operandi campum? Ergò [right margin: cc] opera humana dirigit: ergò operativa disciplina est. Ergò ars.
   Admirabile profectò hoc esset Omniscientiæ humanæ compendium, Omnia scibilia revocari posse ad illud Sapientiæ SAL! hoc est Sapere, Agere, Loqui. Ingens Scholis beneficium, ad tres solùm artes revocari omnia.
                         {operandi,
Ad Artem sapienter omnia {cogitandi,
                         {eloqvendi.
  Omnia enim illuc reduci possunt, qvæ vulgares diffusæ Encyclopædiæ continent.
Et omnia breviter, tanqvam clavibus ubique reserando
artificium, Omnium         {Rerum, seu Operum
                           {Cogitationum
                           {Sermonum.
[7/64/3B]

             Omnia illuc reduci posse, patet.
   Primùm, ipsa qvatuor Philosophiæ Præcognita, ut vocant, commodissimè reducentur ad Introductorium Encyclopædiæ hujus nostræ: et quidem brevius, melius, amænius, qvàm ab illis traduntur. Exempli gratiâ
   I. Hexilogia; explicando qvid sit Scientia, Sapientia, Intelligentia, Prudentia &c. Et unde ista veniant: nempe ex ipsa naturæ nostræ constitutione, cui inditi sunt communes (1) Instinctus ad bonum. (2) Notiones innatæ ejus, qvod per se verum est. (3) Facultates asseqvendi verum & bonum, per adstructa nobis organa &c. Et ita Hominem homini ostendemus primùm; juxta illud, gnothi [Greek: seautòn].
   II. Technologia: exponendo, qvot sint partes Omniscientiæ humanæ: nempe tres illæ, Scientia RERUM, COGITATIONUM, SERMONIS.
   III. Archilogia: ostendendo, Unde illa discantur optimè? Nempe Res è Rebus, Mens è Mente, Sermo è Sermone. Res scilicet ex ipso Rerum aparatu, & inter se processu, qvem videmus, & legibus qvas à rebus servari observamus. Mens, ex ipso Mentis apparatu, & rationabili circa res processu, qvem in nobis experimur. Sermo, ex ipso Sermonis apparatu, qvem ab hominibus omnibus, ductu rerum et rationis, similiter qvodammodo adhiberi, deprehendimus. Omnia vero illa junctim disci, tùm Sensu, tùm Ratione, tum alienis testimonijs (præsertim divinis) adhibitâ Fide.
   IV. Didactica tandem; expediendo, qvid sit Discere, qvid Docere, et qvibus reqvisitis, tùm & qvomodo, peragatur, utrumque, sigillatim & junctim. Sigillatim examinando Sensum, Rationem, Fidem, nè fallant. Conjunctim autem semper & ubique ad docendum & discendum, reqvirendo Exempla, Præcepta, Usum etc. Qvomodo? per Analysin, Synthesin & Syncrisin. Hæc vero omnia tam populariter & dilucidè, & breviter, et plenè tamen, explicari possunt, ut verissimum præstent in Omniscientiam humanam introitum.
  (NB. obiter. In Exemplis, Præceptis, Usu, latet methodus trina. Textus enim sive Exemplorum Systema, qvid erit nisi Synthesis? Præcepta adjuncta, qvid nisi artis totius per membra sua Analysis? Usus denique, seu Praxis, qvid nisi Exemplorum, ductu Præceptorum, ad nova qvis subjecta applicatio, similiumque parallelè productio, in infinitum?)
  Hæc de vulgarium Encyclopædiarum præcognitis quator, in nostrum Introitum commodè reducendis. Scientias vero ipsas (11), Prudentias (5), Artes (7), transferri posse in compendia nostra, dubium non est; dum rectè constitutis Universalibus illis tribus Artibus (seu Ianuis, seu Clavibus) Rerum, Cogitationum, Sermonis, omnia particularia eôdem reduci, & spontè jam intelligi, poterunt. O qvantum hîc studiorum compendium! Rerum, Cogitationum, Sermonis, fontes vidisse! varietatis omnis for-
[7/64/4A]

mas non ignorare! harmoniam omnium ad omniahabere retectam!
   Nihil igitur restabit, qvàm rei tam desideratæ admovere, cum Deo, manum: cùm sic abundè satisfieri qveat Scholis, (qvod vel unum solum jam optat, suo & aliorum nomine, Hartlibius,) meliusque de Christianæ Iuventutis studijs videamur sic merituri, qvàm absolvendo vel magnum Pansophiæ opus, cujus ad Scholarum usus accommodatio novum reqvireret Laborem. (( Et tamen absolvenda videtur, lucique danda, Methodus Linguarum novissima, sic uti absolvi jam cæpta est: Primò, ut satisfiat Patroni voluntati, obligationique nostræ; & ut qvalem qvalem gustum interim habeant universim.
Secundò, nè nos interea denuò consilijs confundamur, nimio omnia ista junctim absolvendi desiderio. Illa in occulto interim agantur. Tertiò, quia tametsi ordine ideali Ianua Rerum cætera præcedat, in Usu tamen [Ianuam?] Linguarum primam manere necesse est. Quia cùm Latine reliqua scribuntur, illa qvi volet intelligere, comparare sibi Lingvæ Latinæ usum necesse habebit. Qvartò, faciliùs structuram Sermonis prehendere possunt doctrinæ tirones: quod ipsis manuductio esse potest ad cognitionem Rerum & Cogitationum.))
---------------------------------------------------------
    4 Decembr.   In sanctissimo igitur sanctissimi Dei nomine, fixum sit (post expensa iterùm iterùmque omnia qvæ hûc faciunt) in laboribus hisce ita progredi, Ut
  Ante omnia festinemus editioni adornare Methodum Linguarum novissimam, cum eô pertinentibus libellis, Vestibulo, Ianua, Atrio. Mox hanc seqvatur Methodus Rerum novissima, seu Metaphysica Pansophica. Tandem qvoque prodeat Methodus Ratiocinij humani novissima, hoc est Logica. At hæc & illa non sic nudè & solitariè, qvomodo solita sunt hactenùs edi; sed cum præstructis suis Textibus; & substructis Indicibus, praxi servientibus, secundùm leges novissimæ Methodi.
     Series elaborandi ista talis erit.
  Ianuæ Linguarum textus, hoc est Rerum Nomenclatura accurata (plena, ordinata, vera) fundamentum det toti huic structuræ. Qvippe ad qvod accommodandum erit, tùm Vestibulum præmissum; tùm Atrium sequens; & denique Ianuæ Rerum, & Ianuæ Ratiocinij humani, textus, adæquatè.
  Ianuæ enim Rerum textus easdem materias, sub ijsdem Capitum titulis, tractare debet, qvas & Ianua Linguarum; sed realiter. Hoc est, qvemadmodum Caput I. (Introitus <right margin: ejusdem Ianuæ Rerum>) jam indigitavit, ostendendo ubique, Qvid sit unum qvodque? et Per qvid, hoc est ex qvibus reqvisitis constet? tandem Qvomodo. Qvid res sit, ostendet definitio, semper à fine desumpta. Per qvid, ostendet analysis definitionis, essentialia illa ingredientia, qvæ rei esse constituunt, detegendo. Qvomodo, ostendent Axiomata, novaque Distributio. Axiomata enim explicant modos illius rei generales, hoc est de tota illa re, illiusque reqvisitis, necessariò pronuntiabiles Veritates. Distributio vero nova, qvas novas particulares differentias sic jam constituta res recipiat, ostendet. Atque sic pertractatæ
[7/64/4B]

omnes in Ianuæ Linguarum Textu comprehensæ materiæ, dabunt reverâ Pansophiæ totius sceleton; imò vitæ et succi plenum corpusculum. Satisque sic fiet tantis multorum desiderijs: nosque sic defuncti satis videbimur officio nostro, tanqvam primi Methodi Pansophicæ inventores, & securè sic alijs traditâ lampade, redire ad qvietem.
  Ianuæ vero Logicalis Textus tractet easdem iterùm materias, sub ijsdem titulis, sed modo suo; reflectendo scilicet cogitationes super cogitationes, et examinando, per ratiocinationis veræ leges, omnia hactenùs cognita; aut potiùs variorum hominum circa easdem res opiniones varias.
  Nota, nota, nota. Proponebamus olim (cum Fundanio) tres primarios condere libros, qvibus tota Eruditio humana exhauriretur. 1. Panhistoriam, omnia hactenùs certò in rebus deprehensa historicè recitantem: ut appareat qvantum sit qvod scimus. 2. Pandogmatian, omnes solenniores hominum circa res Opiniones, & hinc venientes pugnas, & dehinc sectas, enarrantem: ut appareat, qvantum sit qvod nescimus, aut malè scimus. 3. Tandem Pansophian, omnia q scire possunt, ab imis fundamentis eruentem, & per venas suas amænè diducentem: ut opes & inopiam nostram recetè explicata habeamus, et evidentiùs, quid adhuc, per qvid, & qvomodo, qværendum restet, pateat. Verùm pòst de Panhistoria et Pandogmatia tentandis cogitationes dimisimus, tùm ob alias causas, tùm qvòd viribus nostris improportionata res visa, tanta opera moliri; & consultius putabatur unitis viribus Pansophiam (à qva sola lucis satis sperare est) urgere. Ecce autem nunc, si Trinæ illius Ianuæ construendæ applicamus amimum, trini illius magni Libri (si Eruditis consilium placebit) condendi, aperta erit janua. Ianuæ qvippe Lingvarum Textus, qvid nisi historiæ cuijusdam Universalis epitomen continebit? Ianua Rerum, ipsissima Pansophiæ viscera ostendet. Ianua denique Cogitationum, primarias variorum de varijs rebus Opiniones, antiqvorum et novorum, recitans, ipsius Pandogmatiæ imagunculam repræsentabit verissimam.
     Constituto igitur, ut iste Logicalis (<sive> ratiocinij humani) Textus dialogisticè scribatur, optimum fuerit cuilibet materiæ (ad qvodlibet Caput) assignare alios atque alios Colloqvutores. Nempe illos ipsos Authores, qvi diversas de eadem materia opiniones introduxerunt, ac defensârunt: ut illi ipsi, suismet verbis sententiam suam proferant, suisque proprijs argumentis defendant. Alij vero rationes illorum examinent, & dissolvant, donec fraus pateat, & in Veritatis Consensum omnes reducti fuerint. Ita possent (exempli gratiâ ad Cap. II. de Mundo) produci disputantes de Origine Mundi, Democritus, Empedocles, Anaxagoras, Parmenio, Aristoteles. Proponant singuli suas sententias, qvas alij examinent, & falsitatis ita convincant, ut tandem non possit [catchword: defendi:]
[7/64/5A]

defendi: qvippe in ipsa Veritatis fundamenta, (jam ex Pansophia, & Idearum officina, prænota) impingens, aut etiam suis ipsius hypothesibus (deductione ad absurdum) convulsa.
  Ita haberentur & primæ circa Res Notiones variorum, variè aberrantes: & Notiones secundæ, super primas illas reflexæ, deque illis judicantes, an cum rerum Veritate congruant.   Pulcherrimum hoc erit, rectè adornatum, spectaculum,
  1. Infinitudinis Mentis nostræ, quâvis leviculâ occasione in infinita incidere<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, & <tandemque<TRANS SWITCH="5"></TRANS>> transformari<TRANS SWITCH="6"></TRANS>, &<TRANS SWITCH="2"></TRANS> impingere<TRANS SWITCH="3"></TRANS>, et sic implicari<TRANS SWITCH="4"></TRANS>, valentis<TRANS SWITCH="7"></TRANS>.
  2. Vis luminis divini in nobis, Rationis, qvæ Errores etiam permeat ubique. Nemo qvippe est, qui erret etiam sine ratione, hoc est <sine> verisimilitudine aliquâ. Qvô fine præstandum erit, ut Opiniones non ponantur nudè aut perperàm, (qvomodò vulgò solent, ut primo etiam aspectu absurdæ aut ridiculæ videantur) sed munitæ rationibus suis; aut potiùs ex præmissis rationibus et considerationibus<TRANS SWITCH="2"></TRANS> quibusdam<TRANS SWITCH="1"></TRANS> emergentes. Demumque ab alijs examinentur, detectis paralogismis, aut alio fundamento falso.
  3. Patebit hinc meliùs, qvantæ artis sit vestigare, & qvanti usûs ac pretij, evestigare, latentem in Erroribus Veritatem. Qvô fine aliqvot solemniores controversiæ (ut de origine Mundi, de Principijs rerum trinis, de summo Hominis bono, de Providentia &c) solemniùs etiam erunt pertractandæ: atque prorsùs ita, ut evidentissima habeantur exempla illius, qvam in Diatyposi optavimus, Artis convincendi: tanquam exemplar universale ad imitandum in Controversijs reliqvis, hâc viâ aut exterminandis universim, aut minuendis, ope Dei.
  Poterit autem dissensionum, et concertationum, primo statim Capite fieri initium: constitutis dialogistis tribus. Qvorum primus de tanta cognitionis luce exsultet, & Pansophiæ clave nihil non referabile esse, sibi promittat. Alter se illi opponat, omnemque scientiam nostram esse fallacem, lubricam, incertam, denique hoc unum sciri, nihil verè sciri, defendat. Tertius medium se interponat, adstruens plura quidem adhuc nesciri, qvàm sciri: sciri tamen reverâ multa, ut sit unde laudetur luminum Pater. Dum excipient alteri, et urgebunt, svadebit, viam superesse tamen, qvâ & latentia adhuc protrahantur in lucem, et protracta strictè examinentur, ut vera sint necné, citra errorem pateat. Atque hâc occasione Vim Ratiocinij, non aberrantibus normis instructam, eôque artem Logicam rectè constitutam, commendabit: donec evincat, viam hanc, datis requisitis certis, esse certam, ut sic introitus sit, in particulares de omnibus disceptationes, paratus. Poterit autem primo illi nomen indi Gorgiæ: qvippe qvem tam confidenti fuisse ingenio scribunt, ut de omni re promitteret discursum extemporaneum. Alteri colloqvutori cedat nomen Pyrrhonis, Scepticorum, nihil sciri posse affirmantium, coryphæi. Tertius sit Plato: qvem narrant ea, qvæ ad Didacticam pertinent, primum in ordinem redegisse, eôque ita de rebus quibusvis disputâsse, ut vi veritatis semper superaret, plurimasque dubitationes, qvas habebant antiqui, sustulisset. Similiter alijs Dialogis aptæ ad rem personæ assi-
[7/64/5B]

gnari poterunt: (ut de Motu aut quiete Terræ Ptolomæus, Copernicus, Tycho &c ratione redditâ in Repertorio Ianuæ hujus (alphabetico) cur talibus personis talia assignentur. Recitatione scilicet brevissimâ historiæ illius personæ, qvantum ex antiqvorum monumentis, aut recenti historia, sciri potest. Ut sic eâdem operâ et Opinionum variarum, qvæ de rebus invaluerant, & Authorum per qvos erant invectæ, ac defensæ; & fundamentorum, qvibus vel superstruebantur, vel destruendæ veniant, qvæcunque falsæ sunt, cognitionem nanciscantur discentes nostri.
  Iam si addantur singulis hisce Syntagmatibus præcepta
      sua, hoc est Artes illæ tres, explicantes
      leges {Rerum, Metaphysica }
            {Cogitationum,Logica} qvid ampliùs desideres?
            {Sermonis,Grammatica}
     Qvanti enim hæc usûs essent, rectè adornata, dubitar[e altered to i] non potest. Nempe qvemadmodum qvi Ianuam Lingvarum (cum adjecto Atrio) methodo nostrâ pertransierit, legere & intelligere poterit omnia Latina scripta, imitarique ipsemet, scribendo ac loqvendo expeditè. Ita qvi pertransierit sic structam Rerum Ianuam, non poterit non intelligere Opera qvæcunque divina & humana, imitandoque sapienter & ipse agere, qvicqvid unqvam in vita agendum obveniet, sic ad omnia exemplis & præceptis instructus, propriâque praxi firmatus. Eôdem modo qvi Ratiocinij humani apparatum, artificiosâ illâ Ianuâ reclusum, pertransierit: non poterit non intelligere qvascunque, de qvibuscunque rebus, disputationes, & discursus: imò & judicare de omnibus talibus, nùm intra Veri limites se contineant, an exorbitent: tandemque et ipse super proprias suas cogitationes, sermones, opera, Rationis reflectendo radios, irrationale admittere nihil.
  Miserere nostri ô luminum Pater! & qvod videre posse (jam tandem tam clarè) dedisti, da etiam assequi posse! in gloriam Tuam ô lux æterna, & augmenta communicatæ generi nostro lucis Tuæ!
  Spero autem gratiâ Tuâ, felicem in his jam tandem progressum. Qvia apparatum habemus, per annos 18 collectum, jam qvasi sufficientem. Unicum nos confundebat, qvod Methodus vera, illa ultima, qvam dono Tuo jam tenemus, deficit. Toties qvippe vel illam Ianuam Rerum construere frustrà tentavimus, dum illam errore vulgi reale qvid, & exemplare esse, putaremus; leges tantùm & normas Rerum dictare, eôque artem duntaxat qvandam, Exemplaria analysantem, constituere ignoraremus. At nunc eô ventum est, gratiâ <left margin: Tuâ, ut> expedita speremus omnia: non ignoraturi jam, qvô referenda sint omnia & singula, maxima & minima, qvæ usqvam occurrent, sive in collectaneis nostris, sive aliunde. Adsis igitur ó sapientia æterna, operaque famulorum Tuorum in manu nostra dirige! Amen, Amen
[7/64/6A]

--------------------------------------------------------
     9 Dec.) Operis totius, in usum Scholarum destinandi, & in nomine Dei jam adornandi, hæc sit inscriptio
               ERUDITIONIS SCHOLASTICÆ
                 Syntagma harmonicum
                      Tri-Unum,
                       Omnium
            Operum, Cogitationum, Sermonum
               Scientiam,   Artem,   Usum
                breviter, dilucidè, verè
                      explicans.
Sed NB) In praxi tamen Scholarum præmitti necesse habebit Verbalium Syntagma. Qvia
     1. Linguam Latinam priùs addisci necesse est, qvàm ea qvæ linguâ Latinâ scribuntur, legi et intelligi qveant.
     2. Historiam qvoque Rerum ipsarum populariter præcognosci necesse, anteqvam ad accuratam Rerum analysin veniatur.
     3. Qvia articuli rerum, & cogitationum (seu Schematismi) faciliùs poterunt intelligi, postqvam articulatio Sermonis exactè fuerit intellecta. Potest autem hæc faciliùs ostendi & percipi.
NB)    Atque tale demum opus Academijs dedicari (qvod nuper de Ianua Rerum cogitabam) dignum esset, ut testimonium ferant, num sic? Et reddi possit ratio, cur pro illa pridem promissa, & exspectata Pansophia, hoc detur? Nempe qvia 1. Desperârunt multi morarum pertæsi, & nos oneri esse impares non sine causa suspicati) opus tantum à nobis dari posse. Methodum igitur saltem studiorum, vulgari aliquantò meliorem, si à nobis habere possent Scholæ, acquieturos bonos omnes pollicitati sunt. 2. Non incommodum visum has sic datas occasiones seqvi, ex eo, quod & hâc ratione desideria nostra in publico explicare (& commodiùs fortè qvàm majori Opere, sed imperfecto) poterimus: alijque ut proficiant ubi nos deficere videbunt, aut nos superstites non simus, vel ultrà præstare neqveamus, ansa dari. 3. Plus agit, qvi plus prodest, aut pluribus. Pluribus autem servitur, si Scholis aliquid utile datur, qvàm aliqvid illis qvi extra Scholas sunt, dando. 4. Tandem, optimum factu visum, ideò Iuventati et Scholis, ante omnia succurrere, si succurrere posse datur: quia ibi tricarum incunabula. Errores concoctionis primæ si non corriguntur primò, frustrà medicamur secundis & tertijs. Hinc illud ipsius Dei, Ies. XXVIII. 9.