The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Comenius To Hartlib, In Latin
Dating:12 October 1657
Ref:7/61/16A-B
[7/61/16A]

[Salutem?] Plurimam. Mea, si qvæ confidentiùs scribo, publico [exponi? MS torn] facit me timidiorem in communicandis, tametsi qvid in notitiam veniat. Scio tamen, dilecte, Te & me, & simpliciores naturas, non ex proposito, sed bonitate, interdum peccare. Speremus tamen Deum, cui simplex & rectum placet, scutum & clypeum fore confidentibus in se, præ omnibus mundanè circumspectis. Ibit fortè in oblivionem, qvod trepidare coeperamus nuper: sicut & ipsa Lucis in Tenebris intempestiva (uti videtur) in lucem emissio. Nescio tamen qvid occultæ providentiæ subsit, qvæ Vestrum in conspectum Lucem illam venire hucusque prohibuit? Iterum ad nautam illum, cui fascis commissus fuit, misi: qvem adhuc dum Londini hærere narrat uxor, [deletion] ipsiusmet literis edocta. Nomen est Ian Ianson Buish, fasci autem superscriptum fuit nomen Tuum, ut mirer qvid fiat. Recepit uxor scribere ad illum hoc eodem hemerodromo: Tu autem inqviri cura. Discursent Tui (Vetterus & Podivinus) donec Virum tali nomine inveniant. Perire alioqvi non poterit, cùm Nauta non perijt: sed fortè negligentiâ aliqvâ seposuit. Ecce autem, iterum error! Abierunt hinc hesternâ die ad Vos transfretaturi fratres illi e Polonia: qvibus vel unum exemplar committi potuisset interim, si cætera fortè usque emanebunt. Nescio qvid dicam: Deumne nostros etiam disponere errores? ut Vos privemini eâ re, qvam admittere priùs recusaveratis. Expressè enim scripseras, apud Vos talibus non esse locum: qvod me in illis transmittendis timidiorem reddiderat. Nunc etiam tantò magis, rerum tam ambiguô statu. Meliora tamen videntur hodie à Figulo redditis nuntiari: ut pateat Dei manum nunquam esse abbreviatam. Qvid autem Vestri, prosequenturne suos in Flandria progressus? Sperarem: sed si aliena obstabit invidia, qvid facturi?   Confidamus ei, cujus est causa, qvi eam agere orsus peragere noverit. A Schaumio, & istis ex oris, nihil prorsus habeo ab Aprili usque.     Dominus Rulicius hac ipsa horâ Concionem habens ad populum, hasque ad Te ut exararem orans, salutem adscribit. A genero meo ecce aliqvot retentæ schedulæ simul veniunt. Adjunctæ tradantur Paulo Hartmanno qvæso, suâ interest. Meliorem de patria Borussia (nominatim Thorunio) accipient informationem, qvàm nuper, obsessam esse jam, & oppugnari: Prohibebit (spero) Deus tantas calamitates: rupemque illam aquilonem obruere minantem turbine suo aget retrò. Cujus mysterij rationem ijdem fratres nostri recludent, si reqvisieris.   Vale 12/2 Oct. 1657.
                                               IC
[7/61/16B]

          [squiggles]
          A Monsieur
            M. Samuel
               Hartlib
          [squiggles]
                     [.?]1:4d
          London.
[seal]