The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, John Dury To [Delegates At Frankfurt?], In Latin
Dating:undated
Ref:6/6/3A-4B: 4A-4B BLANK
[6/6/3A]

        Ad Illustrissimos Magnificentissimos atque
               Inclytos EVANGELICI FÆDERIS
            Ordines, atque Ordinum Delegatos
                Amplissimos in Comitiis
                  Francofurti ad Mænum
                      Congregatos
                       Præfatio.
Exhibeo Vobis, Illustrissimi atque Magnificentissimi Domini hoc scripto brevem quandam Delineationem Mediorum in Præparatoriis Ecclesiasticæ Concordiæ viis procurandum. Scopum studii Theologici hic videtis media huic scopo assequendo accommodata quoad generalia illorum Capita, Hæc Vobis, consideranda offero, et ut deliberationem atque cogitationem modestam et piam ad Pacis Evangelicæ apud Vos Ecclesiæ Antistitibus suscipere libeat rogo.
  Rogo autem non tam privato quam publico multorum nomine qui sese ad Pacis rationes sectandas cum aliis obligârunt. Et quia nihil in hoc negocio tentare decet nisi Vestro permissu, ideò testatam Authoritatis Vestræ permissionem antehac requisivi; illam ut [catchword: conce-]
[6/6/3B]

concedere nunc ad Dei Gloriam, Ecclesiæ ædificationem, et rei tam necessariæ promotionem velitis, benigne concedo; atque ut indicare gratioso responso dignemini, quod in hoc proposito tentare liceat vel non liceat enixè peto. Responsum requiritur ut exteris Theologis atque etiam Domesticis compluribus (quorum prompta Sanctaque studia in hoc genere suspensa sunt, donec appareat inclinationis Vestræ propensa voluntas) id patefiat: quo negocium ipsum reipsa capescant, et consciis iis quos (ex Ordine Politico) hujus tractationis inspectioni præficietis, viris prosequantur. Si ulterior magisque specialis rei hujus declaratio requiretur, illa suo tempore ad deliberandum proponi poterit; interea hæc generalem Idæam propositi nobis studii, ob oculos ponunt; ut illud Pietas Vestra atque eximia Prudentia approbare velit, et publica recommendatione dignari DEVM oramus; à quo et Consiliis omnibus Vestris et conatibus Belli Pacisque Evangelicis benedictionem et prosperitatem apprecatur ille, qui est
  Illustriss: Magn: V:
            Servus in Christo Iesu propter Evan: fidelis
                        Iohannes Duræus
                        Ecclesiastes Britannus.