The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Scribal Hand ?, Henry More To Rene Descartes, In Latin
Dating:13 December 1648
Ref:67/1/11A-16B: 16A BLANK
Notes:Another copy at 67/1/7; printed in A Collection of Several Philosophical Writings of Dr. Henry More. (London, 1662).
[67/1/11A]

Qvanta voluptate perfusus est animus meus Vir Clarissime, in scripti tuis legendis, nemo qvisqam[sic] præter te unum potest conjectare. Eqvidem ausim asseverare, me haut minus exultasse in recognoscendis intelligendisque præclaris tuis Theorematis qvàm ipse in inveniendis, æqveque charos habere atque deamare pulcherrimos illos ingenij tui foetus ac si proprius eos enixus esset animus. Qvod & certe fecisse aliqvo modo mihi videtur, exerendo sese atque expediendo in eosdem sensus ac cogitationes qvos generosa tua mens præconcepit ac præmonstravit. Qvi sanè istiusmodi sunt, ut, cum Intellectui judicioque meo adeo sint congeneres, ut non sperem fore ut incidam in qvisqvam conjunctum magis ac consanguineum, ita sanè à nullius ingenio alieni esse possint. Cujus itidem ingenium non sit à rectâ ratione alienum. Liberè dicam qvod sentio: Omnes qvotqvot extiterunt aut etiamnum existunt arcanorum naturæ antistites si ad magnificam tuam indolem comparentur, pumilos planè videri ac Pygmaeos: neque cum vel unicâ vice evoluissem lucubrationes tuas. Philosophicas, suspicatum esse illustrissimam tuam discipulam Serenissimam Principem Elizabetsam[sic], universis Europæis, non solùm foeminis sed viris etiam Philosophis longè evasisse sapientiorem. Qvod mox evidentiùs deprehendi, cum inceperim scripta tua paulò penitius rimari & intelligere. Tandem enim clarè mihi assulsit[=affulsit] Cartesiana lux i.e. libera, distincta sibique constans ratio, qvæ naturam pariter ac paginas tuas mirificè collustravit, ita ut aut nullae aut pau-[catchword: cissima]
[67/1/11B]

cissima supersint latebra, & loci, qvos non patefecit nobilis illa fax, aut saltem vel levissimo negotio mihi cum libitum fuerit mox sit patefactura. Omnia meherculè tam concinna, in tuis Philosophiæ principijs, Dioptricis & Meteoris, tamque pulchré sibi ipsis naturaeque consona sunt, ut mens ratioque humana jucundius vix optaret latiusque spectaculum. In methodo tuâ lusorio qvodam sed eleganti sanè modestiae genere talem te exhibes virum, ut nihil indole genioque tuo suavius & amabilius nihil excelsius & generosius vel fingi possit vel expeti. Qvorsum autem hæc? Non qvod putarem Vir Clarissime aut tui interesse aut Reipublicæ literariæ ut hæc conscripserem, sed quod mirabilis illius voluptatis ac fructûs qvem ex scriptis tuis percepi, conscientia extorqveret hoc qvalorumque[sic] est animi in te grati testimonium. Præterea ut certum te facerem, <left margin: eos> etiam apud Anglos esse, qvi te tuaque magni estimant, divinasque animi tui dotes vehementer suspiciunt & admirantur: neminem autem hominem meipso impensiùs te amare posse eximiamque tuam Philosophiam arctius amplexari. Sed revera, Illustrissime Cartesi, ut nihil dissimulem; qvamvis pulcherrimum illud Philosophiæ tuæ corpus ut ac principiorum parte, qvae certè animus meus, aut paulo habilior est qvam ut capiat, aut ut admittat, adversatior. Sed præeclaræe tuæe Philosophiæe summa nihil inde periclitatur, cum hujusmodi ista sint, ut cum <aut> falsa meritò, aut incerta saltem judicari possint, ita nihil ad essentiam Philosophiæ tuæ ac fundamenta pertine
[67/1/12A]

nere, illamque sine istis optimè posse constare. Qvæ vero ea sint, sit[sic] tibi non sit taedio, breviter nunc exponam.
[left margin: Artic 4. et 16] Primò Definitionem materiæ seu corporis instituis multo qvam par est latiorem. Res enim extensa Deus videtur esse atque Angelus imo verè res qvælibet per se subsistens ita ut eisdem finibus claudi videatur extensio, atque essentia rerum absoluta, qvæ tamen variari potest pro essentiarum ipsarum varietate. Atque eqvidem, qvod Deus extenditur suo modo, hinc arbitror patere, nempè qvod sit omnipræsens, & universam mundi machinam, singulasque ejus particulas intimè occupet. Qvomodo enim motum materiæ imprimeret, qvod fecisse aliqvando, & etiamnum facere ipse fateris, nisi proximè qvasi attingeret materiam universi, aut saltem aliqvando attigisset. Qvod certè nunqvam fecisset nisi adfuisset ubique singulasque plagas occupavisset. Deus igitur suo modo extenditur atque expanditur, ac proinde est res extensa. Neque tamen ille corpus istud est sive materia, qvam ingeniosa illa artifex, mens tua scilicet in globulos striatasque particulas tam affabrè [cunavit?]. Qvamobrem res extensa latior corpore est. Animumque mihi ulteriùs addit, ut à te hac in re dissentiam, qvod ad confirmationem hujusce tuæ definitionis tam scævum adhibes argumentum, & fermè Sophisticum. Qvod utique corpus possit esse corpus sine mollitie vel duritie, vel pondere, vel levitate &c: illis enim alijsque omnibus qvalitatibus qvæ in materia corporea sentiuntur ex ea sublatis, ipsum integrum remanere. Quod perinde est ac si dixeris, libram ceræ
[67/1/12B]

cum possit esse libra ceræ qvamvis spoliatur figurâ sphæricâ, vel cubica, vel pyramidali &c. sub nulla figurâ posse remanere integram ceræ libram. Qvod tamen impossibile est. Qvamvis enim hæc vel illa figura non tam cera semper sit figurata necessitas summa & arctissima est. Ita qvamvis materia non sit necessariò mollis, nec dura, nec calida, nec frigida, ut tamen sit sensibilis est summè necessarium, vel si malles tangibilis, prout optimè definit Lucretius.
     Tangere enim, & tangi nisi corpus nulla potest res.
Qvæ certè notio minùs debet à mente tuâ abhorrere, cum Philosophia tua omnem sensum, cum antiqvis illis apud Theophrastum [Greek: peri aideseos] Tactum planissimè constituat. Qvod verò verius esse ipse facillimè admittam. Sed si minus placet corpus definire ab habitudine ad sensus nostros: Tangibilitas hæc latior sit ac diffusior, & significet mutuum illum contactum tangendique potentiam inter corpora qvælibet sive animata sive inanimata fuerint. Estoque superficiorum duorum pluriumve corporum immediata juxta positio. Qvod et aliam innuit materiæ sive corporis conditionem, qvam appellare poteris Impenetrabilitatem. Nempe quod nec penetrare alia corporea nec ab illis penetrari possint. Unde infestum est discrimen inter naturam divinam & corpoream, cum illa hanc, hæc verò seipsam penetrare non possit. Unde sanè feliciùs mihi videtur cum Platonicis suis Virgilius philosophari, qvam Cartesius ipse [verè?] cum ex illorum sententiâ sic cecinerit:.
     - - - - Totosque infusa per artus
     Mens agitat molem & magno se corpore miscet.
[67/1/13A]

Mitto alias insigniores divinae extensionis conditiones, cum non opus sit hoc loco explicare. Vel hæc pauca suffecerint, ad demonstrandam multò tutius fuisse materiam definivisse substantiam tangibilem vel modo suprà explicato, impenetrabilem, qvam rem extensam. Dicta enim vel tangibilitas, vel impenetrabilitas competit corpori adeqvatè, tua autem definitio peccat in legem [Greek: katholou proton], neque est repricocum[sic] Definito.
[left margin: Artic: 18] Secundò, qvando innuis ne virtute qvidem divinâ fieri posse ut propriè dictum existat vacuum: Et, si omne corpus ex vase tolleretur, qvod latera necessariò coirent, ista profectò mihi videntur non solum falsa, sed minus consona antecedentibus. Si enim Deus motum materiae imprimit, qvod supra docuisti, an non ille potest contrà ob [latem?] distare, & tamen nihil interjacere. Idem non sensit literata antiqvitas. Epicurus, Democritus, Lucretius, aliisque[sic]. Sed ut levjusculum illud argumenti genus missum faciam, divinam contendo interjacere extensionem, tuumque hic suppositum infirmum esse, materiam solum modo extendi. Latera tamen ut anteà coitura, non necessitate logicâ sed naturali. Deumque solum hanc coitionem inhibere posse. Cum enim particulæ, primi præsertim secundique elementi, tam furibundo motu agitentur, necesse est, qua ceditur, eò ruant præecipites, aliasque sibi contiguas secum abripiant. Infoeliciter igitur successit, qvod tam bellum Theorema, de modo rarefactionis & condensationis, qvod certe ego alijs de causis verissimum esse censeo, tam lubrico suffulcias fundamento.
[67/1/13B]

[left margin: Artic. 20.] Tertiò, singularem illam subtilatem[sic] non capio, quâ atomos & particulas suâ natura indivisibiles non dari evincas. Ut enim, inqvis, effecerit Deus eas particulas à nullius creaturi dividendi posse non certè sibi ipsi easdem dividendi facultatem potuit adimere qvia fieri non potest, ut propriam suam potentiam imminuat. Eodem argumento probaveris Deum unquam fecisse ut hesternus <NB> <left margin: orietur sol, qvoniam potentia ejus jam efficere non potest, ut sol hesternus> non esset ortus: nec vilissimam posse muscam occidere. Si modo qvi perijt, non perijse potest; Qvod scite de se ipso Ovidius. Aut materiam non creasse cum sit divisibilis in semper divisibilis in semper divisibilia, ac proinde
     Deum nunqvam posse absolvere ac perficere hanc
     divisionem. Pars enim semper restat indivisa,
     qvamvis divisibilis, atque ita perpetuò eluditur
     potentia divina, nec planè se exerere potest,
     finemque sortiri.
[left margin: Artic 21.] Quartò , Indefinitam tui mundi extensionem non intelligo. Extensio enim illa indefinita vel simpliciter infinita est, vel tantùm qvoad nos. Si intelligis extensionem infinitam simpliciter cur mentem tuam obscuras vocabulis nimium suppressis ac modestis. Si tantum qvoad nos infinitam, Revera erit finita extensio. Neque enim mens nostra aut rerum aut veritatis mensura est, ac proinde, cum alia sit simpliciter infinita expansio, divinae utique essentiae, materia tuorum vorticum à centris suis recedet, totaque mundi machina in dissipatos atomos vagosque abibit pulvisculos. Atque herclè eò magis hic admiror modestiam tuam atque metam, qvod adeò tibi caves à materi
[67/1/14A]

ae infinitudine, cum particulas actu & infinitas & divisas ipse agnoveris, articulis 34 & 35. Qvod certè si non fecisses, extorqueri tamen posse videtur hoc modo. Nam cum qvantum sit in infinitum divisibile, partes actu infinitas habere oportet. Ut enim cultello aliove quovis instrumento corpus in partes palpabiles, qvae non actu sunt tales, mechanicè dissecâre prorsus est [Greek: amekhanon], sive impossibile, ita vel mente qvantitatem, dividere in partes toti realiter actuque non inexistentes planè [Greek: alonon] est ac rationi absonum. Qvibus insuper adjungi poterit, hypothesin hanc, qvod mundus simpliciter ac revera sit infinitus, æqvalem vim habere, ad explicandam juxta ac confirmandam rationem rarefactionis & condensationis, qvam supra præposuisti Artic. 6.7. atque istud principium, solius corporis esse extensionem, & nihilum non posse extendi. Qvod enim ibi præstat Logica seu contradictoria necessitas, idem hic necessitas, Physica vel mechanica certissimè præstabit. Cum enim omnia in infinitum usque materiâ seu corporibus sint plena ac reserta, penetrationis lux impediet ne fiat ulla distantia in rarefactione corporibus nuda, vel accessio partium ad se invicem in condensatione, sine interjacentium particularum expulsione.
Atque hactenus qvae à me dicta sunt rationi mentique meæ maximè videntur perspicua, tuisque placitis longè longeque certiora.
Cæterùm à nulla tuarum opinionum, animus meus, pro eâ qva est mollitie ac teneritudine æque abhorret ac ab internecinâ
[67/1/14B]

illâ & jugulatrice sententiâ, qvam in Methodo tulisti, brutis omnibus vitam sensumque eripiens dicam, an potius præripiens, neque enim vixisse unqvam pateris. Nec non tam suspicio rutilantem tui ingenij aciem qvam reformido, utpote de animantium fato sollicitus, acumenque tuum non subtile solum agnosco, sed chalybis instar rigidum ac crudele, quod uno qvasi ictu universum fermè animalium genus vitâ ausit sensuque spoliare, in marmore & machinas convertendo. Sed videamus, obsecro, qvid in causâ est qvod in brutas animantes qvicqvam tam severiter statuas. Loqvi utique non possunt, causamque suam apud judicem dicere, & qvod crimen aggravat, cum ne loqvelam organis satis sint instructæ, uti patet in picis & psittacis. Hinc vitâ sensuque multandæ sunt. Verum enimvero qvomodo fieri posset potest ut aut Psittaci aut Picae voces nostras imitentur, nisi audirent, sensuque perciperent qvid loqvimur? Sed non intelligunt, inqvis, qvid sibi volunt istæ voces quas effutiunt imitando. Qvidni tamen ipsi qvid volunt, satis intelligunt? cibum scilicet qvem à dominis hoc artificio acqvirunt. Putant igitur se cibum mendicare, qvod istâ loquacitate toties voci compotes sciunt. Et qvorsum qvaeso illa attentio est & auscultatio in avibus cantatoræis, qvam præe se ferunt, si nullus sit in ipsis sensus nec animadversi? Unde illa vulpium canumque sagacitas & astutia. Qvi fit ut vel minae vel verba ferocientes cohibeant belluas? Canis famelicus, cum furtim qvid abstulit, cur qvasi furti conscius, clam se surripit, & meticulosè ac diffidenter incedens nemini occursanti gratulatur, sed
[67/1/15A]

adverso pronoque rostro suam ad distans pergit viam. Suspiciosè cautus ne ob patratum scelus poenas luet. Qvomodo ista fieri possunt fine internâ jacti[=facti?] conscientiâ? Copiosa illa historiolarum congeries qvibus nonnulli conantur demonstrare rationem inesse animalibus brutis saltem hoc evincet, sensum ipsis memoriamque inesse. Sed infinitum esset tales narratiunculas hic allegere. E qvibus scio, bene multas istiusmodi esse, ut earum vim vel subtilissimum acumen haut possit eludere. Sed video planè qvid te huc adegit ut bruta pro machinis habeas: Immortalitatis utique animarum nostrarum demonstrandi ratio, qvæ cum supponat corpus nullo modo cogitare posse, concludit ubicunque est cogitatio, substantiam à corpore realiter distinctam adesse oportere, adeoque immortalem: unde seqv[i] si bruta cogitent, substantias immortales sibi annexas habere.
 Et amabo te, Vir perspicacissime, cum ex istâ demonstrandi ratione ut necesse esset bruta animalia aut sensu spoliare, aut donare immortalitate, cur ipse malles inanimes machinas statuere, qvam corpore animabus immortalibus actuata, præsertim cum illud ut naturæ Phæenomenis minimè consonum, ita planè inauditum hactenus. hoc vero apud sapientissimos veterum ratum sit ac comprobatum, Pythagoram pute, Macronem, aliosque. Et certe animos hoc adderet Platonicis omnibus, persistendi in sua de brutorum immortalitate sententiâ, cum tam insigne ingenium eò angustiarum redactum sit, ut si animas brutorum immortales non concedat universa bruta insensatas machinas necessariò statuet. Hæc sunt paucula illa Magne Cartesi, in quibus mihi fas esse putabam à te dissentire. Cætera mihi adeo arrident atque adblandiuntur, ut nihil illis
[67/1/15B]

habeam magis in delicijs, adeoque intimis animi tui mei sensibus consona sunt & cognata, ut non solum tardioribus commodè explicare, sed etiam contra pugnacissimos qvosque feliciter, si opus esset, defendere posse me confidam. Qvod reliqvum est, Vir illustrissime operandus es, ut hæc nostra boni consulas, nec me ullius levitatis vanæque ambitionis suspectum habeas, qvasi affectarem clarissimorum virorum familiaritates ac amicitias, cum & ipse, si possim, haud cupiam inclarescere, rem tumultuariam famam judicans privatoque otio valde inimicam. Neque profectò qvamvis animo sim in te admodum prono ac proclivi id unqvam tibi significassem, nisi ab alijs instigatus, sed te tuaque amore latenti tacitaque veneratione prosequi contentus fuissem. Nec obnixè à te efflagito ut . rescribas, utpote qvem contemplationibus summè ardûis, vel experimentis faciundis maximè utilibus pariter ac difficilibus occupatissimum autumo. Permitto igitur hîc tibi tuo jure, ne sim in publicum injurius. Qvod si tamen hæc nostræ qvalia qvalia fuerint, responsione qualibetcunque cohonestare dignatus fueris, rem herclè non ingratam præstabis
         Singularis tuæ sapientiæ cultori devotissimo
                                 H.Mor.
[67/1/16B]

[hand Y:]        Dr More to <Des> Cartes.