The Hartlib Papers

Title:Letter, George Horn To Hartlib, In Latin
Dating:14 March 1656
Ref:60/7/6A-B
Notes:Top of MS torn off.
[60/7/6A]

...... de Linda, quem tibi commendari, [nobi..?] Borusso-[Polo... ? words missing] instituti, non est quæstio, sed de modo, quæ exercitia ita possint [2? words missing], ut nec militiæ nec civili societati sit detrimento sed usui ac emolumento. Illud quoque extra dubium, militaribus exercitijs sine remissione occupandum, sive ea sint seria, ut excubias agere, arma tractare [e sive?] ludicra. etc. Restat igitur ut, id tantum dispiciatur; num quo convenienti militiæ opificio vel artificio insuper durante pace distineri possit, unde ipse et honesto negotio sit intentus et sibi pariter ac Reip. lucrosus? Hac spectant illa quæ Epistola tua refert de Cosaccis. Ut igitur paucis complectar quid mihi videatur: id præsuppono opificia militaria proprie militum debere esse meditamenta. Qualia sunt: conficia arma omnis generis et quicquid ad bellum spectat, ex ferre et ligno. Item munitiones urbium et castellorum construere vel reparare; naves ædificare, tentoria texere. Ad quod commode efficiendum, publica laboratoria hinc inde per stativa militum excitanda sunt, in quibus operi huic vel illi incumbant conducendi etiam periti artifices sub quibus Tyrocinia tria facerent, atque ita Resp. quædam militaris mechanica excitanda. Magnum hoc opus et salutare paucisque Rebuspublicis tentatum aut effectum. Soli Sinenses [tale?] quid inter instituta sua habuerunt et hodie Sueci. De quo alias plura Iudæos ita recipiendos, ut Dureus monet, non video qui negari possit. Sed vincè cavendum ne pari cum cæteris civibus jure, præsertim mercatorio fruantur; sed exerceantur opero rustico ac pastoritio; tales enim Patriarchæ et majorem ipsorum. Si displiceat, habeant sibi res [suas?]. Glauberi nova inventa qualem successum habitura sine, scire desidero. Mihi sane is multa promittere, pauca præstare videtur. Nam quid ineptius quam vinum coctione inspissare, et aqua iterum diluere idque tantum vecturæ commodioris ergo? Profecto et vinum corrumpet et lucrum nanci esset præsertim cum passim fluminibus devehatur. Id magis arridet quod de [symbol] conficiendo jactat, cuius si compos est artis, brevi magnas quin acquirere sibi [opere?] possit quis dubitat? An vero ille qui novam coria macerandi rationem excogitavit, stat suis promissis? Quæso significa: toties enim ab illis hominibus expectatio publica decepta est, ut parum fidei imposterum mereantur./ Nunc id te rogatum volo, ut si officinatum Chymica habet spiritum vitrioli volatilem, legitimo modo [word deleted] pparatum, ita ut corrosio ipsi ademta sit, retenta aciditate grati et subtilitate, per amicum ad nos euntem, aliquid in vitro bene munito [mittas?]; eius enim apud nos non datur copia. Magnam a me inibis gratiam Hæc breviter ad tuas: proxime plura. Vale. Lugd. Bat. 14. Mart. stylo novo 1656
                         T
                              G H
[60/7/6B]

          For the worthy, his very
          much honoured friend
          Samuel Hartlieb
               Esquire,
                  at
     [squiggles]     London
          At charing crosse against
            Angel Court over.