Title: | Letter, George Horn To Hartlib, In Latin |
---|---|
Dating: | 1 April 1655 |
Ref: | 60/7/5A-B |
[60/7/5A]
Clarissime Hartliebj.
Rescripti nuper ad tuas de versione Libri Ronsiani, quem tamen Roterdamo nondum accepi. Expecto igitur quid præteret fieri velis. Interea tibi Commendo Virum hunc præstantissimum, Iuris Doctorem, ex quo [quum?] [Natus?] noster sit, porro intelliges. Kinneri MSS. per eundem remisissem sed propter turbas apud vos grassantes, certiore expectare malui occasionem, ne fortasse interciperetur. Plura nunc non licet ob multas occupationes. Vale pl. Lugd. Bat.
Kal. Apr. 1655
T.
q.n.
GH.
[60/7/5B]
For his honoured
friend [hr?] Samuel
Hartlieb; Esquire
at
London
Charing crosse, against
Angel Court over.