The Hartlib Papers

Title:Letter, George Horn To Hartlib, In Latin
Dating:6 January 1654
Ref:60/7/3A-4B
[60/7/3A]

SP. Cl. Vir. Binis tuis vna opera respondeo. Ac primum ad id quod maximi momenti est, de construendo Corpore Theologiæ Practicæ, in quo hæc observanda putem salvo meliori judicio. Igitur Theologia Practica 1. Sit non nimis prolixa. Non exstingvat vel Rempublicam vel officia huius vitæ necessaria, sicut fecit author partis secundæ Praxeos pietatis. 2. Sit ita scripta ut quilibet vulgari judicio præditus eam absque [interpretur?] legere et intelligere possit. In quem finem abstinendum à crebris subdivisionibus et multis rationibus coacervandis, nec ultra ternarium numerum facit procedendum: alias enim legentis memoria obruitur, judicium confunditur. 3. Satistat substantiæ fidei, charitatis spei, omissis omnibus illis quæ secundaria sunt.             [/S?]
4. Ideoque in prima parte omittatur doctrina de sacramentis ex qua omnes illæ inter Euangelicos controversiæ initio exortæ sunt Si enim in primo tractatu de sacramentis agatur, statim proclamabunt opus esse Pap Calvinisticum et homines ab eius lectione absterrebunt. 5. Vbi populus jam bene fundatus erit in Euangelio et fundamento salutis, tum demum ad sacramenta veniendum, quæ longe rectius intelligent quam si initio statim proponantur. Hæc mihi non videatur aliena fore ab illo opere, cuius quo minus brevi participes reddamur quid obstat? Non mihi probaretur ille mos ut ex scriptoribus Anglicis tantum compilentur aliquot volumina titulo Theol. Practicæ. Hoc nihil utilitatis adferet rudioribus sed contionatores tantum reddet pigros. Verum conficiendum est novum plane opus à peritis aliquot et probe exercitatis in [Theol?] Practica Theologis, idque non in volumina aliquot districta sed mediocris molis, ne et pretio et prolixitate homines à legendo absterreantur. Plane persuasus sum tot [opusculum?] plus ad concordiam et emendationem Eccl. collaturum quam prolixa illa volumina et compilata. Commentaria Scripturarum quarum nimia mole jamdudum laboravimus. Neque ullum tempus aptius huic laboris est quam hodiernum quo trenica consilia denuo reviviscunt et magna mutatio instat. luare si D. Protector tuus curæ incumbat, egregie de Eccl. merebitur Si ab ipso non fiat, vereor ut vnquam sperandum sit. Nosti enim Principium in eius modi conversionibus fere fervere, postea homines ad antiquam socordiam denuo prolabi, sicut cum Israelitis factum. Et multum ad componendos dissentientium apud vos animos faceret, si ab utraque parte aliqui deputarentur ad Theol. Practicam, in qua omnes consentient, conscribendam et animi ab illis inutal inutilibus rixis de regimine Eccles. vel alijs minoris momenti abstraherentur. Picturatæ Institutionis Syntagma, bis hibernis mensibus aliquantulum seposui, resumturus circa æstatem, Deo volenti. Chalcographi jam aliud agentes, magnam molem picturarum ediderunt S. Biblijs, Livio alijsque Historicis qui omnes in eo volumine usum habebunt. Crede mihi, tale opus plus conferet ad Scholas emendandas quam famosa illa machina Herculem de qua quid dicam non reperio[,?] Contemnere nolo quod non vidi; laudare non possum quod author adeo occultat et publico invidet. Sunt nostri adeo curiosi ut facile Herculem illum auro expugnarent, si res foret tanto, nec argumentum favorabile est ipsum Bergas amandatum, ubi schola infrequens et nullius momenti. si tantus artifex. Cum Kechelio nondum data [sine?] loquendo facultas, qui fortasse plura novit eius artis quam quisquam. Si quid ex ipso rescivero, proxime habebis De opere Wisæi cum Vlackio locutus sum, qui dexisse Roterodamo ubi veneni, ipsum Wisæum [est?] de re conventurum ac quale sit visurum. Deprehendo Typographos
[60/7/3B]

non adeo pronos esse ad Germanica excudenda quæ his in oris minus vendibilia sunt. Sed si Vlackius [nolitus?] ego faciam nitide excudatur ab [Ely..rijs?] vel Iansonijs apud quos aliquid possum. Scribe tantum Wisæo totum opus absolvat, cætera mihi curæ fore. Nec difficile erit in Belgicum transferre, quia hæc natio perstudiosa est librorum ex Anglico versorum, præsertim qui sunt portabili forma
Venio nunc ad desperatum nostrum [Verzag?] et quod tantum laboris insumseris circa illum inveniendum, gratias ago. Certe vocabulum Verzag est Persicum vel Arabicum. In Abulfeda Gravij p.23 vocatur Alfairuzag quod ipse lapidem qui vulgo Turcois dicitur, exponit. Marsilius Ficinus de vita coelitus [comparanda?] cap. 18 dicit lapidem de [Teyrezech?] esse Sapphirum. Alia Lexica Arabica et Chymica [Teruzeg?] vocant stannum. Dicunt etiam: Verzag [ist?] nihil est nisi Mercurius Coagulatus. Sed in quodam MSS. reperi pro Verzag, Tergan et obscuris characteribus additum erat Ganfer. Camphoram [imminebat?] illi quisquis fuit quæ sententia mihi non displicet. Habes nunc omnia quæ ego de illo Verzag invenire potui, potius [ductus?] sciendi desiderio quam aliqua spe id quod promittit, perficiendi. Modum conficiendi aquam [fortem?] ex [symbol: nitrum] [O plum?] et [symbol?] non novi, [exta.?] quidem in meo MSS. ut talis [symbol: aqua fortis] ad solvendum [symbol: mercury] adhibeatur, sed reperi in alijs Codd. id non esse necessarium et sufficere [symbol: aqua fortis] simplicem ex ana [symbol: nitrum?] et [symbol?] Et certe [O plum?] est indomabile et aquam vix suppeditabit. Quod vero magnus ille chymicus vocem Verzag interpretatur de alcahest, id mihi longius quæsitum videtur. Nam Verzag est corpus friabile. Vnde dicunt: fiat pulvis. Et scopus huius Verzag non est solvere corpus sed in [symbol: aqua fortis] solutum sive corrosum præcipitare Ist ein Niderschlag vmb das gute zu grund zu schlagen dass das bose vnd fluchtige oben auf schwimme. Der alcahest ist ohnlangst aufkommen vnd man vernimbt noch keine grosse wunder so damit aufgericht werden. Nam Glauberianus plura promittit quam præstat, Helmontianus adhuc ignotus est sed qui noverunt ad eo sumtuosi dicunt et præparatu difficilem ut non sit [operæ?] pretium. Nunc ut ex tuis inquiras optimam et tutissimum rationem figendi +[link to asterisk below?] Salem Ammoniacum rogo, absque sublimatione nimirum, qui modus vulgaris sed inutilis est. Ego habeo modum figendi per calcem ovorum sed non successit ex voto. Est alij per calcem vivam sola coctione: sed desidero judicium illorum qui magnam talium experientiam habent. Existimo a. + fixum præferendum reliquis [omnibus?] fixis salibus. Potteriana cum desiderio expecto. Cl. Dominus Golius gratiæ tibi agit pro opera in [libello?] Gravij de Denario conquirendo et paria officia spondet. Expecto etiam Rushworthij Historiam et tamdiu annum 1642 quem edere constitui, subflaminabo ut videam num quæ mihi omissa habeat. Ante paucos dies Tetrarchiæ Neumagentis Deputati hic fuerunt et me ad Prof. Theolog. et Historiarum luculentis conditionibus Neumagum evocarunt. Nondum constitui quid [facere?] velim: vix tamen huic me extricare potero./<sub> </sub>Conatus Pontificis Rom. de monasterijs superfluis in usum belli convertendis, magni momenti videntur si id efficere queat. Et sane signum hoc est [ruitus?] Papatus quod ad sacram illam ancoram confugiunt Dicam tibi quæ mea spes præterito anno fuerit. Cum tantos apparatus vestratium intelligeremur maritimos, ego credebam scopum esse invadere urbem Romam eamque expugnare. Res non modo videbatur factu possibilis verum etiam necessaria seq siquidem tandem aliquando Tyrannidem illam Pontificiam radicitus
[60/7/4A]

exstirpare velimus. Capta est Roma anno 1527 a copiis Carolo V non adeo magnis: et nisi Princeps ille mancipium Papæ fuisset, actum erat de Papatu. In Apocalypsi promittitur futurum excidit Romæ et Papatus. Illud tempus jam instat et occasio commodissima dum inter se pervicacibus odijs cessant Hispani et Franci, cæteris regibus debilitatis et exhaustis. Et perfecte nunquam finis imponetur Papatui nisi excisa Roma. Sublato capite actum de corpore. Hæ et aliæ erant tum meæ cogitationes. Postea mirabar tanto apparatu nihil gestum; sed causam dissidijs internis imputabam quibus sedatis fortasse aliquid pro communi causa expectare poterimus. Videmus saltem Ecclesiam non regi humanis consilijs. Apud nos omnia quieta [uiti?] quod [inter?] [Daventricases?], Zwollanes et Campos controversiæ acres [Daventricases?] edita Declaratione causam suam graviter [tu.atur?] neque ad transactionem descredere, nisi ubi omnia contra leges acta revocata et in integrum restituta fuerint. Vtinam vno et apud vos et apud nos illæ particulares controversiæ aliquando componantur à quibus omne causæ communis impedimentum. Mori contra Miltonum Apologiam vidisse vos credo. Si Miltonus de Mori testimonijs certiora noste cupio scribat Genevam et ad [vidun.?] Salmasianam quæ ipso abunde suppeditabit materiam.
Testamentum Seldeniano, si quid eius innotescat, videre percupio./
Lætor Dominus Pocock non præteritum, qui vir quantivis pretij est et dignus lauta fortuna. Ob schon der niderschlag zum saltzwasser nicht profitlich, mochte ich doch wol wissen worauf er bestunde. Es ist nicht allezeit vmb grossen nutzen zu thun, sondern der natur heimlichkeit zu lernen vnd dienet zu anderen nutzlichen wercken. De mea fide, necessitate, industria in respondendo non est quod dubites. Si quid de Verzag majoris momenti innotescat, spero te non celaturum. Plura alias. Vale Vir Clarissime et amice integerrime ac Dominum Clodium generum tuum officiosissime à me saluta. Scriptum Lugd. Bat. 6. Ian. st. n. 1654.
                                        /
                                       [letter/squiggle?]
                             T.   q.n.          G.H.
[60/7/4B]

              For his worthy and
               honoured friend
            Mr Samuel Hartlieb
                Esquire [squiggle]
                   of
     [squiggles]      London.
            At his house, neare charing
             Crosse against Angel-
              Court [over?].
[seal]