The Hartlib Papers

Title:Extract On Helvetius' Liquor Calcis Vivae In Scribal Hand A, In Latin
Dating:undated
Ref:60/4/198A-199B: 199B BLANK
[60/4/198A]

               Liqvor Calcis vivæ. Helvetij.
Qvoniam Tua Dominatio Helvetij Medicinam desideravit, scribam prout ab ipso eam accepi.
     Liqvori<TRANS SWITCH="1"></TRANS> calcis vivæ optimum<TRANS SWITCH="2"></TRANS> forte vini acetum qvantumvis<TRANS SWITCH="3"></TRANS>, ad eminentiam trium vel 4. digitorum affunde; qvod<TRANS SWITCH="4"></TRANS> ter aut 4, ebullire & vicissim refrigescere permitte, tunc calx ad fundum se applicat, acetum decanta, filtra & inspissa, in<TRANS SWITCH="5"></TRANS> lebete excandere sine, ita ut omne acetum exhalet: Huic postmodùm optimum<TRANS SWITCH="6"></TRANS> spiritum vini affunde qvo incalescat. Si verò adeò spissum sit, ut per chartam bibulam trajicere non possis, parum vini Hispanici aut Rhenani ei affunde, & donec omne resolutum est, filtra. Tunc vitro omne committi debet, ut spiritus vini paululòm evaporet.
 Usus. Ad calculum cum vino optimo gutt.7. manè & vesperi. In chiragra, podagra in libra vini optimi & urinæ propriæ uncia viij, liqvori uncia j. lava mane, meridie, vesperi. Attamen, vel purgans, vel vomitorium, vel sudoriferum aut omnia præmittenda sunt. Hic Helvetij nostri liqvor calcis vivæ est, qvo graves complures morbos accuratè curavit, an verò arte vel fortuna, nescio; Si modò ægrotus, restituatur, perindè est.
  {1. Calci vivæ ipsi, & qvidem siccissimæ, qvæque ex aere nondum aqvam attraxit, adeoque vivæ titulo insigniri qveat, si enim cum aqva ex calce viva salem extraxeris, seu lixivium fece-[catchword: ris]
[60/4/198B]

ris, cumque eo operationem agressus fueris, non tam fortiter acidum aceti sal in salem calcis vivæ alcalisatum agere poterit, cum aqvæ præsentia acredinem: seu acorem spiritus aceti debilitet, ideoque fortissimus qvoque & deflegmatissimus reqviritur aceti spiritus.
  2. Aceti spiritus fortissimus, hic reqviritur aliàs incassum laborabis; si enim acetum non destillatum adhibueris, mellaginem seu putridam fæculentiam in destillatione aceti remanentem, oleique foetidi et ingrati ditissimam, cum calce viva conjunges, qvam deinde non separare poteris nisi forti calcinationis igne, sub qvo tamen magna pars calcis vivæ, quæque jam spiritibus aceti saturata & subtiliata est avolat.
  3. Uni calcis vivæ Libræ si 6 aceti spiritus affuderis vix sufficiet.
  4. Non sufficit hæc ebullitio, sed digestio fortis 24 horarum reqviritur.
5. Postqvam omnem aqvositatem leni igne ategeris, & in salem transiverit solutio tua, eam non candefac, nam sub forti hoc igne nobilissima & subtilissima salis subtiliati pars avolat, cum aceti spiritibus adhuc reliqvis. Ideoque alio modo eorum ablatio erit tentanda. Fiet autem illa commodissimè, si salem præfatum sæpius per deliquium solveris iterum coagulaveris, leni tamen igne, re
[60/4/199A]

ipse sal, qvi mirum in modum sub hac solutione & coagulatione [spiritualisatur?], quoqve avolet.
  6. Tantùm spiritus vini affundendum est, ut sal solvi possit in eo solutio hæc forti digestione coqvatur octiduum integrum, dein spiritus vin leni igne ad siccitatem separandus & tandem, qui reliqvat est, per deleqvium in cella solvendum: supervacanea vero hic est vini crudi et non destillati additio.
  7. Si jam ingenio et arte polles, liqvorem hunc tuum facili negotio per retortam pelles, sicque magnæ istius medicinæ cujus Basilius meminit particeps fieri poteris./.