The Hartlib Papers

Title:Extract In Scribal Hand ?, Morian To ? About Glauber, In Latin
Dating:6 July 1655
Ref:60/3/5A-B
[60/3/5A]

               Extractum ex Literis Moriani.
                  Arnheimij. 6.Iulij. 1655.
  Nuper mihi Glauberus misit Apologiam suam contrà qvendam Famerum. Hic erat qvondam Glauberi familiaris ac intimus Amicus; cumque plurima ejus secreta expiscatus fuisset & didicisset, ab eo se separavit, ac deindè scientiam Amici traduxit, toti Mundo secreta ista, tanqvàm à se vel inventa, vel perfectiora reddita, pro certo precio obtulit. Contrà hunc Glauberus prædictam Apologiam scripsit, inque illa revelat, 1. Liqvorem Alkahest, qvem olim & mihi communicaverat, cujusque beneficio Panacæam ex antinomium confecerat : est verò hic liqvor nil nisi Sal Terræ seu Alkali, ex qvacunque re, attamen ad vegetabilia & animalia utitur sal tartari cùm silicibus fuso qvam fusionem sal tartari depurationem summam judicat) ad Mineralia verò adhibet nitrum fixam cùm antinomium Regulo fusum. Hisce Menstruis irrigat Animalia, Vegetabilia, Mineralia ac Metalla, digerit aliqvandiu, dein [V abbreviation] optimum superfundit, lenique iterùm digestioni committit, tam diu donec separatio appareat, Alkahest scilicet cùm fæcibus fundum petat, supernatante [V abbreviation] cùm tinctura, qvæ nùnqvam cùm Menstruo uniri iterùm potest. 2. Docet qvomodo vina acida corrigi qveant, qvod fit inter fermentandum, addendo puram vini essentiam. 3. Docet, qvomodo ex frumento Spiritûs svaves elicantur, qvod fit, si frumentum maceretur donec excrescat & dein distilletur, spiritusque prolectus adhuc semel à paro fæcum vini cohibetur. 4. Docet, qvomodo Cerevisiæ validiores reddi debeant. 5. Qvomodo Cerevisiæ acidæ ad gratum saporem reducendæ; qvod fit, si cado integro, cinerem faginorum probè cribratorum, Manip:iij inijciantur, probè Cerevisiæ agitetur, deindè octiduum qviescere permittatur. Si verò Cerevisia saltem incipiat acescere[altered from accescere], tùm sufficit, si imponantur tritici, Testarum, Ovorum, Conchiliorum, Oculorum Cancri Manipuli aliqvot. Qvantùm ad Medicinam contrà Calculum, communicata mihi fuit & olim ab Oleario, cùm à Vidua Helmontij, redux in Holsatiam, Belgium transiret, verum cùm scirem & tentassem Glauberi Alkahest, Ludum non dissolvere posse non potui mihi imaginari tunc temporis, id per Salem gemmæ perfici posse. Iam verò de modo præparationis à te certior factus, adnitar ut Ludi copiam aliqvalem nancisci qveam, qvod hucusque efficere non potui, licet variè ac diversimodè tentaverim. Unica tamen superest via illum adipiscendi, qvæ est hæc. Habitat Vir qvidam Ulsingæ, qvi olim mihi frustulum (cujus partem Tu habuisti) propriâ manu effosum dedit, huic si nummos mittes, non dubito, qvin ipse in Brabantiam propinqvam iter suscipere, & lapidis hujus Copiam petere velit. Hoc si placet, primâ Occasione ulteriùs informa. &c./.
[60/3/5B]

[another hand:]      Morian of Glauber