The Hartlib Papers

Title:Extract In Scribal Hand E, [Horne?] To ?, In Latin
Dating:27 September 1647
Ref:60/3/3A-4B: 3B-4B BLANK
[60/3/3A]

     <Hartlib: Ex Literis Domini H. 27 Sept. 1647./>
Quæ novissimis tuis, ex Domino Moriani et Appelij literis, de Glauberi furnis retulisti, vel eo nomine gratissima acciderunt, quòd animum ea mihi addant, ut eò alacrius eorum lectionem aggrediar. Secus enim, hujusmodi Scriptoribus, qui de rebus chymicis, et quidem, ad speciem, apertè agunt, exiguam fidem habeo, quippe qui utplurimùm propriâ tantum contemplatione ducti, ea, quæ sibi aliquo modo probabilia videntur, tradunt, ut vera aliorum et ingenua experimenta eliciant : <aut> Alij, quod res est, quidem dicunt, sed potiùs ut sibi apud alios famam concilient, quàm ut Lectoris commodo consultum eant, dum vel nimis obscurè et ænigmaticè illa proponunt[altered from produnt], vel datâ operâ optima quæque et maximè insignia reticent. Quoniam verò hic Glauberus eum in finem libros suos in lucem missit, ut cunctis publicè benè cedant, tantò magis eos mihi recommendatos habebo[altered from habebis], et, quamprimum fieri poterit, mihi afferri curabo. Et etiamsi ea, quæ de hoc Authore jam percepisti, tàm evidentia sint, ut plura aliunde testimonia conquirere haud opus esse videatur, nihilominus <tamen> omnia, quæ vel de ipso vel ejus operibus mihi offerentur, tecum fideliter communicare non intermittam.