The Hartlib Papers

Title:Letter, Paul Tossanus To John Dury, In Latin
Dating:24 May 1633
Ref:5/53/11A-B
[5/53/11A]

S.   Reverende vir. frater in Christo dilecte: Redditæ mihi fuerunt litteræ tuæ, 23. [word deleted] hujus mensis ad [word deleted] <me> scriptæ, ex quibus rationem et mutationem itineris tui intellexi: ad quæ nihil aliud respondeo, [word deleted] nisi me repetere votum meum pro felici itinere et successu negotii, quod tractas. Hoc saltem te moneo, caveas, ne Lutherani tibi imponant & verba dent. Nam quidam inter ipsos sunt bilingues et versipelles: plerique nos cane pejus et angue oderunt, etsi interdum dissimulent. D. Donerus ingenium suum fraudulentum et animum hostilem hoc biennio satis prodidit, quo <Ministros> Lutheranos Ecclesiis in Palatinatu per fas et nefas passim obtrudere conatus est, et mihi multum negotii facessivit. Ego ex Domini Legati vaticinio jam ante octo hebdomadas debuissem esse Heidelbergæ, et pristino meo munere fungi: sed præter spem hîc adhuc hæreo: interim confido, Deo juvante, me brevi illuc rediturum, hostibus ex arce exactis. De Mylio quod quæris, scito, fuisse antehac in Palatinatu Pastorem et Inspectorem, Iohann Dirmstenii, Ioannem Mylium, virum senem, qui his turbis in Hollandiam concessit, et etiamnum illic commoratur. Sed non is est, de quo quæritur: Nam nihil unquam scripsit, nec Angliam vidit. Alter est Mylius, vir juvenis, olim Collegii Sapientiæ, quod est Heidelbergæ, alumnus, nunc, ut audio, candidatus Ministerii: nam nulli adhuc Ecclesiæ, quod sciam, præfuit. Ejus nomen invenies in calce descriptionis vitæ D. Davidis Parei, quam Fitzerus vester proximis his nundinis excudendam curavit. Nam D.D. Pareo carmine Elegiaco parentavit, cujus omnes litteræ initiales sunt P. Is fuit in Anglia, et eum esse puto, qui Problemata de Apostasia et Apostatis confecit, et historiam Apostatarum Palatinorum conscripsit: neutrum tamen librum adhuc vidi: nec scio, ubi nunc Mylius iste oberret. Sed quia est alumnus Palatinatui obligatus, eo nunc restituto, brevi ad nos rediturum arbitror. [Alter?] <Balde> cujus in litteris tuis mentionem facis, et ipse candidatus est Ministerii, et jam Francothalii degit, ubi se concionando exercet. Hisce te plurimúm salvere jubeo. Hanoviæ 24 Maji 1633.
                                    Tuus omni studio
                                          P. Tossanus D.
[5/53/11B]

              A Monsieur
              Monsieur Duré, fidele Ministre
                  du St Euangile, demeurant
                     pour le present à
         In Herren Herpffen
         behausung in der Bender     Francfort.
            gassen zu erfragen.
[Dury's hand:]
           1633
        D. Tossani
Scr. Han. -------- 24. Maij
Acc. Franfti. ----- 25. Eiusdem
[seal]