The Hartlib Papers

Title:Letter, Paul Tossanus To John Dury, In Latin
Dating:20 November 1632
Ref:5/53/5A-B
[5/53/5A]

S. Reverende vir, frater in Christo honorande: Ex postremis tuis, quas heri sub vesperam accepi, libenter intellexi, te optatum comitem itineris nactum esse, Dn Forbesium, cum quo brevi Hamburgum proficisci constitueris. Deus vos ducat, et ad portum, quem petitis, incolumes perducat:
              Navis, quæ sibi creditum
              Te Duræe vehet, finibus Angliæ
              Salvum restituat precor.
De litteris, [quas?] in Angliam mittendis, quas ante duodecim dies jussu Regis Boemiæ exaravi, et Dn. Streithagio, qui hîc fuit, dedi, nihil hactenus ad me rescriptum fuit. Non dubium est, quin mors Serenissimi Regis Sueciæ, et paullo pòst secutus gravis morbus Regis Boemiæ impedimentum negotio à te proposito attulerit: et nunc triste quoque nuncium de obitu Regis Boemiæ affertur. Sic non video, quid deinceps in hac caussa præstare potero, donec pupillorum defuncti Tutor futurus rerum in Palatinatu gubernacula capessat, et nova mandata accipiam. Equidem libenter omne meum studium, quoad vivam, in promovendis Ecclesiarum commodis et pace inter Evangelicos procuranda impendam, modó Mæcenates non desint. Rogo te etiam atque etiam, ubi in Angliam redieris, ut omnes pié doctos viros, qui me norunt, et mihi favent, cujuscunque ordinis et conditionis fuerint, ex me officiosé salutes. Ad hæc Protectorii à me nuper expetiti, quæso, sis memor, et quantum in te erit, operam des, ut illud nancisci queam. Id enim mihi[altered] his præsertim locis ac temporibus cumprimis necessarium fore video. Plura nunc non addam, gravi mærore propter geminum istum casum oppressus. Rex Regum et Dominus exercituum Ecclesiam suam et nos cum ea porró tueatur. Vale, mi frater. Hanoviâ 20 Novembr. 1632.
                                  Tui studiosissimus
                                     Paulus Tossanus D.
[5/53/5B]

         Reverendo ac doctissimo viro
         Dn. Iohanni Duræo, Presbytero
         Anglo, fratri in Christo honorando
                                   Francfort.
                                Bey Herren Wilhelm
    Franc:/:                   Fitzer Englischem
                              Buchhandler in der
                              Heller gassen zu erfragen.
[Dury's hand:]
        1632
     D. D. Tossani.
Scr. Han.    20/30 9bris.
Acc. Francf. 22 9bris/2. Xbris
[seal]