Title: | Letter, Theophilus Neuberger To John Dury, In Latin |
---|---|
Dating: | 29 November 1632 |
Ref: | 5/45/4A-4B |
[5/45/4A]
S P.
Literas tuas omnes, Rev. et Cl. Vir, frater in Christo honorande, accepimus, D. Crocius et ego. Agnosco, quantum ad me attinet, pium tuum affectum, et æquum omninò fuisset, ut respondissemus diu, saltem etiam, ut tuum erga nos studium pari officio compensaremus <left margin: et tot gravissimorum in Anglia virorum expectationi satisfaceremus.> Sed ego aliquandiu cum Illustrissimo nostro peregrè abfui. Cæterum, si maxime vellem, quod sentio, scribere, quia tamen prærogativa Christo debetur, quam lædere nefas, utique hactenus in eius cunctatione mihi fuit acquiescendum. Me igitur habebis excusatum, velut ad omnia pietatis officia paratissimum. Benè Vale, Vir Cl. frater honorande. Dabam raptissime C. 29 Nov. 1632
R. T.
Studios.
Theoph. Neuberg[initials?]
[5/45/4B]
Herrn Iohannj
Duræos.
Franckfurt
am Main.
[Dury's hand:]
1632
D. Neuberg;
Scr: Cassell. 29 Nouem.
Acc: Francof: 6/16 10.bris
[another hand:]
Nuberg
[seal]