Title: | Letter, John Irlen To John Dury, In Latin |
---|---|
Dating: | 7 February 1633 |
Ref: | 5/42/2A-B |
[5/42/2A]
Salutem cum officiis; Reverende et Clarissime Vir, frater in Christo honorande literas tuas recté accepi; ad quas cum hoc volebam mittere literas nostras à Narsovicis, Seinensibus, Greiffensteinensibus, Witgensteinensibus, Berlenburgicis etc. subscriptas. At mavult Generosus noster Dominus, qui ante quatriduum rediit ex Alsatia, ut ipse tibi exhiberem. Quod tanto libentius facio, ut cognoscam quid aliis videatur in hoc negotio, et quid laboris hic potissimum impendendum sit; præsertim cum prædictarum Ecclesiarum antistites omnes me rogaverint, ut mature ea consignem, quæ huic operi promovendo futura erunt necessaria, sicut et illa [quæ?] ad illorum qui minus in ejusmodi negotiis et controversiis [minus?] sunt exercitati, instructionem facere posse videbutur. Quod arbitror fructuosius à me fieri posse, si coram loqui T. R. mihi liceat. Constituoram venire hac septimana: sed repentinus morbus Clementissimi nostri Domini me impedivit. Si Deus volet sub initium proximæ septimanæ certó T. R. adero. propterea nolo amplius quid addere; sed me tuo favori; te v. inprimis divinæ protectioni commendo. Raptiss. Dillenbergæ 7. Februarii anno æræ nostræ 1633
Reverendæ Dignitatis Tuæ
Observantissimus
Johan Irlen [initials?]
Quod si forté R. T. D. Francofurti
compellare non liceat, placeat ei
apud hospitem relinquere, quò profectura
sit, ut sequar.
[5/42/2B]
Reverendo et Clarissimo
Viro, Domino Iohanni Duraeo,
Domino meo observando, et fratri
in Christo colendo
Franckfurt
In der Bender Gassen
beij Herrn Wilhelm
Fitzer.
[Dury's hand:]
1633
D. Irlenij
Scr. Dillenbergæ -------- 7. Febr.
Acc. Francf. ------------15. Febr.
[another hand:]
Irlenus Lat.
[seal]