The Hartlib Papers

Title:Letter, John Irlen To John Dury, In Latin
Dating:2 January 1633
Ref:5/42/1A-B
[5/42/1A]

Salutem cum officiis; Reverende et Doctissime Vir, frater in Christo honorande; Literae tuae 14. 10bris exaratæ 21. ejusdem recté mihi traditæ fuerunt. Atque cum negotium illud, quo nobis commendas, non [tamen?] sanctum sit et pium, verum [etiam?] arduum et multos concerneus, solicité studui in eo sic versari, ut quoad fieri potest; satisfiat votis omnium qui pacem et ædificationem Ecclesiæ desiderant promovere. Itaque non [tamen?], quales cupiisti, literas concepi: verum [etiam?] vicinos inspectores huc convocavi, qui proximâ septimâ 8. Ianuarii apud me convenient. Cum iis congitationes meas communicabo, et de coeteris necessariis consultabo: quod ubi factum, statim, prout cupitum est, Francofurtum literas nostras cum copiis [earum?] mittam. Volui interea T. R. D. hoc signficare, ut hanc nostram moram eousque patienter feras. Tum prolixius scribam quo nunc non licet per plurima alia. Interim te valere jubeo, et me tuo amori et favori commendo. Deus te et omnes pacis Christianæ studiosos servet diu incolumes. Dabam raptissimé Herbornæ postrid. Calend. Ianuarii anno 1633, quem felicissimum tibi a Deo precor.
                     R. Dign. Tuæ
                              studiosiss.
                                 Iohan Irlen. [initials?]
[5/42/1B]

                   Herrn Iohanni Duræo,
                   itzo zu
                             Franckfurt
                   zu erfragen beij Herrn
                   Will. Fitzer in der
                         Bendergassen.
[Dury's hand:]
         1633.
    D. Ioh. Irlen
Scr. Herb: ------- 2. Ian.
Ac. Frnf. ------- 26. Ian.
[seal]