The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, Johannes Breitinger To John Dury, In Latin
Dating:4 March 1635
Ref:5/31A-B
[5/31A]

         Clarissime vir dilectissime in Christo Frater
Quas francofurti dedisti 12 Kalendas Octobris nuperi, redditæ sunt unà cum Ordd: Euangelicorum decreto nec non cum sententiis præstantissimorum Theologorum Mag: Britanniæ. Gratias tibi ago ingentes. Misissent Orthodoxi Helvetii per hunc ipsum civem Tigurinum responsum publicam, si vel tutiora essent itinera, vel ubi certò esset, jam constitisset. Summa huc redit; conatus tuos atque labores quos pro Ecclesiis dissidentibus suscipis, exantlas, urges constanter & religiosè, a piis universis laudari. Precantur omnes ut Deus illos bene fortunet, spiritumque tuum in negotio re vera arduo subinde corroboret. Denique nihil faciemus ad summam industriam reliqui ne quid pientissima anima tua desiderare jure in nobis queat, quod quidem ad piæ concordiæ promovenda consilia proficisci à nobis ullatenus possit. Vale Tiguri. 4 Martii 1635.
                    Dignitatis tuæ
                    Observantissimus
                    Ioh. Iacobus Breitingerus Ecclesiæ
                    Tigurinæ Minister.
[5/31B]

[Dury's hand:]
   Apogr. Epistolæ
Domini. Breitingeri Scrip. Tiguri
       4: Martij Anno 1635.