The Hartlib Papers

Title:Copy Letters, Theologians Of Jena & Of Leipzig To Dury, In Latin
Dating:7 March 1634 & 18 February 1634
Ref:59/10/159A-161B
[59/10/159A]

[hand ?:]
          Copia epistolæ professorum in Academia
                Ienensi                               30
  Gratiam et pacem à patre Domini nostri Iesu Christi Reverende Clarissime atque doctissime Domine Duræe Ecclesiastes et symmista Britanniæ spectatissime amice in Christo plurimum dilecte et honorande
Literæ non solum tuæ sed et 38 Theologorum, Tuis quas adjunxeras ad concordiam et pacem Ecclesiis e Babylone quidem Pontificio-Romana egressis, sed nondum in unitate fidei coalitis, pie et salubriter conciliandum invitatoriæ, sub finem pteriti anni rectè nobis sunt traditæ quibus perlectis pro eo quo semper flagravimus et adhuc flagramus, pacis cum omnibus quantum in nobis est, contrahendæ et fovendæ desiderio ac studio, nobis gavisi multum, nostræ autem Britanniæ gratulati sumus plurimum, quod tot illa tantisque abundat viris qui pro merito insignis eruditionis pari cum pietate et animor. quam de universis et singulis nobis pollicemur synceritate conjunctas ad clavum Ecclesiarum [deletion] sedentes, impulsu [spiritus S.?] uti nos persuademus animos et consilia sua toti ad tollenda ex agro Dei schismatum lolia et inducendam unitatem spiritus per vinculum pacis laudabili conatu conferunt. Cujus [scilicet?] rei cura et solicitudo sanctissimum servatoris nostri pectus [blot] eo ipso momento quo agonem passionis mortisque suæ acerrimum et ultimum jam jam aditurus erat, tam vehementer [sit?] ursit, ut terno?] suo patri supplex factus, pteritis cæteris omnibus, hoc unicè precibus posceret ferventissimis, dignaretur quos sibi dederat discipulos verbo veritatis sanctificare quo servati et custoditi à maligno unii sint sicut [patri?] in ipso et ipse in patre; sic et illi unum sint in eis. Hinc et alibi pacificos peculiari ratione in numerum filiorum Dei refert. Pacis autem de qua agimus Ecclesiasticæ basis cum
[59/10/159B]

nulla alia esse queat quam veritas divinitus patefacta scriptisque propheticis et apostolicis comprehensa et publicis contra hæreticorum depravatrices artis olim non minus quam priori ævo, symbolis declarata atque munita: sanè nisi hæc ipsa, quam dicimus veritas, obtineat primas, à cothurnis libera, et à [deletion] siliquis opinionum erronearum purgata, nunquam concordia in secundis coaluerit et constiterit firmata Ante omnia [g.?], ne quid dissimulemus, (utrique parti extrema incumbit necessitas ut juxta unicam scripturæ s. normam et qilli [Greek: sunalethenosin] Ecclesiarum nostrarum confessiones publicitus editus et communibus tam superiorum quam inferiorum suffragiis receptas, in cunctis religionis salvificæ capitibus, plenus ac purus nulla sui parte hiulcus aut mutilus incatur consensus, vel jam initus professione solida cunctis veritatem amantibus propaletur. Verum enimvero si nostræ Ecclesiæ et confessiones fidei, errorum gravissimorum nomine non solum vole, sed et scriptis Germanicè et Latinè publicatis)
-------------------------------------------------
[following paragraph struck through, with ## in left margin]
nostri nunquam fuerint, vel à suis pceptoribus meliora haud edocti et affectuum malorum procellis superati, à recta veritatis linea recedunt longius et charitatis regulas violant gravius verbis panem ondentes et fraternæ fraternitatis amorem p se ferentes, facto autem lapidem porrigentes et hostilem animum prodentes. Hisce omnibus et modus statuendus et meta ponenda si navis [veritatis?] vectrix in portum quietis et [Greek: omonoias?] appellere [debet?] salva. [qd?] si differentia q in nostris Ecclesiis et scholis publicis sonat et Britannis uti speramus probata fuerit in articulis psertim fundamentalibus et primariis tum de cæteris qqstionis potius sunt quam fidei, perinde ad de ceremoniis et ritibus qui in Anglicanis
[59/10/160A]

Ecclesiis ad nostros multo accedunt propius quam in quibusdam Germanicis qReformatæ et orthodoxæ audire volunt sive de incommodis quarum [insimulatur?] locutionibus, facile erit vel transigere vel ubi opus purgatione aliquid remedium adhibere [right margin: 112]
[scribal hand:]
[next paragraph marked marked in right margin]
qvod non uno in loco Germaniæ continuari novimus pessime simul et falsissime traducantur, Pastores et Doctores, qvi ex nobis sunt, et nobiscum permanent, a functionibus suis deturbentur, renitentibus et deprecantibus avditoribus, et remoti exiliis mulctentur: qvomodo fraterna, qvam animitus optamus, consensio animorumque conjunctio inire qveat, et constitui, nec videre, nec ulla ratione capere possumus. Arte Britanniæ vestræ Doctores longe alio regi spiritu, eoque majoris, et intelligentiæ et lenitatis, ex ipsorum tam libris qvam actionibus uti de prehendimus: Ita et cum illis facere non possumus, qvi à nobis vel egressi, cum nostri nunqvam fuerint, vel à suis præceptoribus meliora haud edocti, et affectuum malorum procellis superati, a rectâ veritatis lineâ recedunt longius, et charitatis regulas violant gravius, verbis panem ostendentes, et fraternæ fraternitatis amorem præ se ferentes, facto avtem lapidem porrigentes, et hostilem animum prodentes, Hisce omnibus et modus statuendus, et meta ponenda, si navis Veritatis vectrix in protum qvietis ###
Vt avtem ad finem optatum res tota perduci tandem possit, præter mutuas literarum collocutiones necessarium esse videtur, ut institutis qvasi Comitiis et coactis per distinctos districtus conventibus, sententiæ à præcipuis ad hoc ipsum selectis Theologiæ Viris coram conferantur, et qvid fieri omittique debeat, concludatur. Istiusmodi avtem congressus sine cujuslibet Provinciæ Magistra-
[59/10/160B]

tis præscitu subsidioque fieri haud poterunt, deficientibus hac tempestate qvi [reqvirantur? altered] sumptus. Eapropter consultissimum esse arbitramur ut tanti momenti negotium à Serenissimo et Potentissimo Britanniæ Rege[altered] ad Illustrissimos Saxoniæ Duces Academiæ nostræ Nutricios munificentissimos deferatur, qvos pro sua, qvâ Deum colunt, pietate, et qva Ecclesias amplectantur curâ et tutella, odiis tollendis, vix is sopiendis, veritati propagandæ, charitati [left margin: ca] instaurandæ, et saluti animarum innumerabilium promovendæ, novimus haud defuturos. Vale cum omnibus veritatem et pacem diligentibus, qvos per amanter et officiosè nostro nomine salutari petimus. Ienæ 7 Martii
[hand ? resumes:]
Anno 1634
              Rev. Dignit. Vestræ studiosiss.
                Doctores et Professores S.
                Theologiæ in Academia Ienensi
         Multum Rever. clariss. Excellentiss. viro
          Domini Ioanni Duræo Ecclesiastæ Britanno
             spectatissimo amico suo amoris et
                   honoris cultu prosequendo
31             Epistolæ theologorum Lipsiensium
[scribal hand resumes:]
Gratiam ac Pacem. Ita est Reverende ac Clarissime Domine, Amice honorande, Maximum Ecclesiæ bonum jure merito habetur unitas, seu<ceu> insignis fructus mortis CHristi Iohan 12 v 32 et qvam ipse adeo ferventibus in ultima vitæ suæ nocte à Deo Patre precibus flagitavit Iohan 17. fatemur et ipsi pectore[altered] ingenuo oreque rotundo, acerbis lacrymis deplorandum esse dissidium diuturnum quod Vlrici Zwinglij et adhærentium singularitas, in qva<inque> propugnandis
[59/10/161A]

propriis placitis pertinacia unicè pepererunt, et certi sumus nisi hi ipsi Augustaneæ nostræ confessioni invanitæ tergum obvertissent progressuque temporis novitates opinionum cumulassent infelix hoc, qvod etiamnum durat divortium nunqvam [exoriturum?] fuisse; Non improbamus avtem nostro loco hanc sententiam, qvâ Clarissimi Anglicani Theologici censent, omnibus pie doctis, et qvi contritione Ioseph conteruntur, Dei timentibus Viris, enixo studio hoc agendum esse, ut scissuræ illæ resarciantur; Qvod tamen aliter fieri posse non arbitramur, qvam si accurata solius veritatis, a parte ratio habeatur et præconceptis Psevdodogmatibus formulisque loqvendi horridis vale ultimum dicatur. Hoc unico modo in Christo devinciet Ecclesias sororia necessitudo. Neque enim omnis unitas Ecclesiam facit, cum etiam vespæ suos favos facient, non tantum apes, ut Tertullianus lib 4. contra Marcionem loqvitur, cum et falsitates et humana placita conciliare animos hominum soleant et eorum consensu mutuum amorem provocent; Talem ergo, qvæ sub uno capite Christo sanciatur, et illæsa fidei compage firmetur, communionem publicam recuperari posse, nos qvoque in conspectu Dei et sanctorum Angelorum serio exoptamus, ac bona conscientia testamur, nos pro gratia, qvam largietur Dominus qvantum in nobis fuerit nihil non [opere?] ac laboris suscepturos, si communi nostrorum theologorum suffragio et inprimis[altered] superiorum mandato ejusmodi partes nobis imponentur. Valde enim probamus salutarem istam cavtionem, ut cum præscitu, et interveniente, avthoritate summi magistratus arduum hoc negotium tractetur. Nam qvia statum publicum attinet, non modo præposteritatis, sed etiam confusionis aleam subituri essent Theologi, si tantam rem soli molirentur. Nimirum in Germania oportet imprimis Electores, Principes et Ordines Imperij Romani [implorat? altered from implorari?], ut pro potestate sua circa Ecclesiam externa, exemplo piorum Imperatorum Constantini Magni, Theologii[altered] Caroli M. Conventus Theolo-
[59/10/161B]

gorum suorum indicent, curent, promoveant; Qvare nobis Religio est nisi Serenissimi Electoris Saxoniæ Domini nostri Clementissimi in antecessum cognita fuerit voluntas, qvicqvam sive plusculum, sive minusculum hac in re attentare.
An vero Magnæ Britanniæ Majestas Regia cum Serenissimo Electore nostro aliqvid horum communicaverit, vel communicatura sit nos qvidem hactenus latet; Ideo speramus Tuam dignitatem nunc qvidem nos excusatos habituram, qvod ea, qvæ nobis ad pacem Ecclesiæ videntur aliqvid momenti habere, hac vice uberius non exponamus. Et qvamvis ab agnita veritate Evangelica, Symbolisqve Ecclesiarum nostrarum Orthodoxis, nominatim Avgustana Confessione prima et invariata, nec non libro Christianæ Concordiæ, ne latum qvidem ungvem in æternum recessuri simus; si tamen ex Avla Electorali aliqvid super Dominorum Anglicanorum proposito Irenico in mandatis acceperimus, libenter cupideqve opellas qvoqve nostras cum alijs Synceris Theologis[altered] in hac cavsa conferemus, ut appareat nos Dei, et pacis amantis Theologos officium pro virili fecisse et veritati ac paci juxta normam Verbi Divini mascule velificatos esse. In Domino Iesu, Vale Dab. Lipsiæ d 18 Februarij, qvæ est Concordiæ, qva beatus noster Megalander, Vir citra Controversiam incomparabilis, et Organum Dei selectissimum ante annos 88 diem suum obijt. Anno salutis M. DC XXXIV.
[hand ? resumes:]
                       T.   Clar.
                         studiosiss.
                 Decanus senior et reliqui Doctor.
                 collegii theologici in Universita
                  Electorali Saxon. Lipsiensi.
                Viro Rever. clariss. Domino Ioanni
                  Duræo Ecclesiastæ Britanno Domino
                       et amico nostro colendo