The Hartlib Papers

Title:Copy Propositions Of Christian Rave On Property & Finance In Scribal Hand ?, In Latin.
Dating:Undated
Ref:56/1/134A-B
[56/1/134A]

                    Propositio PRIMA.
Dato fundo, cui inædifices; domos, Palatia, ac templa, etiam maximia, maximè splendida, augusta, magnifica, qualia Italia habet, sumptuosissimaque exstruere possis, /uno: absque ullis sumptibus, /secundo. duratura, nec peritura, quamdiu hæc mundi compages stat; ita ut habitare possis splendidè pariter & gratuito, vel reditus ex locato annuos habeas gratuitos, dummodo sis diligens paterfamilias, vel mercaturam qualemcunque exerceas eam, quæ in libram duos omninò solidos pro commodo reddat. Sic enim intra decem annos & octius eam domum tibi propriam feceris, impensas illas ædium persolvendo, & nihilominus præsenti pecunia ædificasse diceris, et nullam usuram pro [acceptis?] aut dilatis pecunijs dabis; namque quamprimum domus aut palatium erit paratum, statim intra unum diem persolves omnia, etiamsi quinquaginta millibus librarum constituturum sit, miro rerum habitu, mercaturæ successu, redituumque tuorum augmento./.
                    Propositio secunda.
Quod si jam exstructas habeas domos, palatia, templaque unde usuram seu reditus habeas nullos, et quorum omnium impensæ etiam maximæ tibi possessori sunt demortuæ, sine usu, sine summa istius Expensæ [profectu? altered] et utilitate, præterea ad interitum vergentia ædificia, monstratur via et modus, quo totam sortem seu capitale impensarum, etiamsi foret 50 vel 100000 librarum, totum recipias, etiam â benè multis iam annis per parentes tuos vel aves Expensum, adeoque ut eo toto capitali domuum et quorumcunque ædificiorum frui possis ad mercaturam vel alias[altered] occasiones utilitatis honesta, & si conflagrent quando, neque tibi neque reipublicæ pereant, sed maneant perennes sine ullo tuo damno. Adeoque cum multo meliora & splendidiora exstruxeris, quam perierint, idque sine impensis (quod propositione primâ præmissum) si & illa nova conflagrent, id fiat sine tuo damno, adeoque tertias ædificare & si illæ conflagrent, quo quartas, quintas, decimas ædes sine damnis et impensis ullis habeas successivas, hoc est ad finem mundi perennes.
                    Propositio tertia.
Quod si fundos mare circumfluum habeat planos, quos potentissima Resp: velit adjicere fundis siccis, ob usum privatorum vel publicum, aut si privatus quis habeat eam juris authoritatem exsiccandi partem maritimam, ad majorem sui patrimonij gratiam, usum fructum et amplitudinem monstratur via, ut exsiccare eos fundos possis sine impensis, hoc est, ut quam primum valles, aggeres, & alia necessaria fuerint finita, et si [200000?] libris constaret opera ista, ipso illo operæ die persolvere possis, vel si nolis exsiccare, quomodo magnum prætium pro illis fundis inutilibus accipias, nec tamen vendas, et illâ summâ reditus tunc varijs modis plurimum adaugeas./
                    Propositio quarta
Cuicunque Anglo habitanti in patria, cui non suppetit sors mille librarum, familiam tamen alit, matrimonium contraxit, liberos suscepit, non solum natis iam civibus omnibus, sed et qui ad finem mundi, sub Anglorum ditione nascentur cives filij & filiæ, uti & peregrinis, qui iuramento obstrinxerint se suosque non mutaturos sedes ex Anglia in alicui [domicili?] regiones gredere nolle sed honestè se suosque tueri velle, monstratur via qua ei[altered] qui[altered] aliquid habeat, compleatur sors ad summam 1000 librarum & pro quavis filia elocanda dos mille librarum. Et ei qui nil habeat 1000 libra donari possunt sine publico vel privatorum damno, non sine magno augmento privatorum et Reipublicæ.
                    Propositio quinta.
Omnis auri & argenti facti infectique, gemmarum & omnifariam pretiosarum sed durabilium rerum etiam ad centies mille libras pretio earum excrescente, cum usura illarum ut plurimum sit nulla, & quantumcunque, pretium earum sit, demortuum jaceat semper & quasi perierit, monstrabitur modus, quo capitalis illa [catchword: sors]
[56/1/134B]

sors quantacunque uno Tibi reddatur die, nec tamen [ea? altered] divendas, domi retinens, et uti fruique illis possis quandocunque libuerit, itidemque pecuniam istam accipias sine precibus ullis, sine usura reddenda, nunquam forte reddendam, aut certe non antequam ea pecuniæ tantundem alteram, si sis bonus paterfamilias, lucratus fueris, adeoque qua reditus tuos multiplicare possis.
                    Propositio sexta.
Quascunque res, vasa & instrumenta domestica, libros, vestes, lectisternia[altered] lintea, lanea, sericeaque, cerea ferreaque lignea & lapidea vasa omnia, quæ jam cornuta habes, ijs uti via modusque monstrabitur, quod magnam partem pretij dati recipere possis ad certos terminos mensium vel annorum, quibus elapsis tum demum reddus, ut interim mercatura vel alijs honestis artibus cum pecuniam exercendo tuas opes ad augeas: idque dico de omnifarium rebus, quibus ita cave, ut vendere nolis, vel intra certum mensium aut annorum numerum nolle vendere te obstringas.
                    Propositio septima.
Quomodo naves plurimas maximasque ædifices sine impensis, hoc est, quamprimum fuerint paratæ ad iter primum, pro ijs persolveris ita omnia, ut intra viginti demum annos, cum suas expensas terquaterque refuderint, pecunia tibi sit numeranda sine interesse seu[altered] usura, et si interea in mari pereant, quando pereant sine ullo tuo damno, uti & omne mercium pretium habebisque sine redemptione pecuniæ aut usuræ assecurationem omnium navium Anglicanarum, etiam centies millenarum cum omnibus mercibus quas veluint; Idem de personis navigantium intelligendum, quicunque enim in itinere perierint violenta morte, pro ijs citra reipubl: damnum aut ullius injuriam, hæredibus justis restituatur ad minimum summa quingentarum ad mille libras.
                    Propositio octava.
Quod si fundos habes, ex quibus & ipsis usuræ seu reditus mediocres, pauci, aut prorsus nulli, accrescant, quorum sors capitalis & ipsa semper demortua possessori iacet, ut etsi centum mille libras valeant, tantæ tamen summæ nullus sit usus possessori, nisi cum Damno vendere eos cupiat, monstrabitur via, quâ præter reditus annuos totum æstimium totamque Vatorum sortem & summam capitalem etiam 100000 librarum accipias una die, si voles sine precibus ullis, sine dandâ usurâ, & ut reddere nunquam opus sit, quia per mercaturam, alteram tantam, acceptæ æquam vel & majorem justis modis obtineas./
Habes amplissime et Excellentissime [Hartlibie?], propositiones Christiani Ravij, per ipsum demonstrabiles, & ab ipso inventas, quas & ipsas præstare potest, si illi Resp: condendarum trium vel 4 justissimarum legum authoritatem concesserit, vel quas ille nemini injurias nominaverit, mutatis mutandis, de letis delendis, additis [addendis? altered] authoritas publica & præsens Celsissimus Princeps velit ratas, & publicatione constituere: tum intra mensem [fleri? altered from pub?] possunt, quæ dixi. Excellentissimo nostro Legato Anglicano ante discessum concredere, propositum est./.