The Hartlib Papers

Title:Letter, Nicholas Mercator To Hartlib, In Latin
Dating:24 November 1657
Ref:56/1/86A-B
[56/1/86A]

Magnifice Domine Hartlibi,
Cum nuperis tuis accepi simul responsum à Domino Günthelberg ex Hollandia, scriptum Amstelodami 30 Octobris, quod utique misissem tibi, nisi Danicè scriptum foret. Itaque recensebo argumentum breviter. Nam scribit se ægrotum hactenus lectoque affixum fuisse; et superiores meas literas non modò non redditas sibi, sed et se pariter ad Te et me scripsisse ante hac, quas nec ipsi acceperimus, licet amicorum fasciculo inclusæ fuissent. A discessu suo à nobis annum trivisse in Dania, sed propositum obtinere non potuisse, cùm alijs in negotijs Regi inservire jussus. Postea cùm ob alias commissiones in Hollandiam mitteretur, gavisum fuisse, quòd institutum simul obtinere speraret; sed licèt annum jam in varijs Hollandiæ locis degat, tamen propter bellum et mandata plurima alia vix parvum quoddam initium assecutum fuisse. Iam vero cùm propter difficilia tempora Regem alibi occupatum literis interpellare nequeat, neque mandata exspectet, paratum esse redire in patriam, unde
[56/1/86B]

fieri possit ut res aliquandiu differatur, nec tamen oblivioni penitus mandetur, nam animum quidem sibi et appetitum quotidie augeri ista et alia non minoris momenti aliquando in praxi conspiciendi, à quo nec Rex alienus sit, licèt modernæ turbæ cogitationes non nihil divertant. De Lunâ Saturni (nam de hoc ego sciscitatus eram) neque seipsum observâsse quicquam ob temporis augustias, nec aliorum curiosorum judicia intellexisse. Sin itinera infesta, detineant se diutius, quod metuat, velle quæcunque de eo resciverit communicare. Denique Salutem et Officia Domino Hartlibio cum excusatione, quòd nondum liberârit fidem, quod tamen nequaquam sit obliturus, cùm memor sit ad huc humanitatis Vestræ et Domini Clodij, quam quotidie sit expertus. Superiori æstate sperâse quidem fore, ut præsens officium testaretur Londini propter varia mandata à Rege injuncta, quod tamen impedimenta
[56/1/87A]

plurima [distuleri.? MS torn] hactenus. sed sperare astate futura<TRANS SWITCH="2"></TRANS> proximè<TRANS SWITCH="1"></TRANS> voti compotem fore. Atque hactenus de Günthelberg. Problema Domini Worsley vertam, et mittam septimanâ proximâ. Non illud dixeram, quòd me parvæ cavillationes nostrorum exerceant, nam didici istas nugas contemnere, cùm nihil agam cavilatione dignum; neque omninò ejusmodi quid sentio: sed impositum est mihi judicium Genethliacon ex hora Nativitatis Domini mei junioris proferre; et credo aliquid veri subesse, quoad temperamentum et constitutionem humorum[altered]; sed invenio antecessores Astrologos rem pulcherrimam [vanissimis? MS torn] commentis obscurâsse, ideoque difficultate laboro ubique, nam asseverare nihil volo, quod ratione certa stabilire nequeam, et luo socordiam priorum, nam omnia hîc (ut ferè in cæteris artibus) ex fundamentis denuò sunt extruenda. Ego verò mallem otium meum in alijs prius coeptis ponere, quæ interea delitescunt in pulvere, atque hoc male me habet. Vale.
                                   Tuus humilimus
Petworthi 24 Nov. 1657.                 Mercator.
[56/1/87B]

          For his much honoured
          Friend Mr Samuel
          Hartlib at
                    London
             at his house
             near Charring=Crosse
[seal]