The Hartlib Papers

Title:Letter, Nicholas Mercator To Hartlib, In Latin
Dating:30 May 1657
Ref:56/1/57A-58B
[56/1/57A]

                         Immanuel!
Magnifice Domine Hartlibi,
Quas ad me dederas 14 Maji, accepi heri, quinque diebus postquam scripta essent. Quæris, quid factum sit superioribus binis? Priores quidem, datæ 13/23 Aprilis, redditæ mihi sunt non ante 9/19 Maji, neque inscriptæ erant à Tabellario pretium portandi, ut omnes solent, quæ per Tabellarium publicum mittuntur, neque allatæ fuerunt à gerulo vulgari; sed à Nobili quodam juvene, incertum Gallo an alienigena, Gallicè tamen sic satis loquente, traditæ fuerunt Domino Theodoro Luders, qui meas acceptare consuevit, die 7/17 Maji, is mihi attulit 9/19
Maji, ut dixi. Neque pretium postulatum est à quoquam. [Agnovi? hole in MS] statim, malè detentas fuisse. Quare cum primo nuncio respondi 13/23 Maji. Sed nec aliter rescribere potui, quàm ibi tum feci. Nam vestræ primæ non ita expressè sonabant, quòd Conditio ista meum responsum et decretum maneret, utrum <eam> arripere an secus libêret; sed non dubitare Dominus Brereton, quin si ibi tunc essem, ejus cura mihi mandaretur, quare si mihi ista placerent, sine cunctatione advolarem. Et [vestræ,? MS edge] modò ibi essem, tum dicere Dominum Brereton, me certò satis hoc vel isto modo (id est quovis modo) promovendum, quod mihi satis faceret. Atqui non
[56/1/57B]

eram ibi tunc, et præterea serè acceperam vestras, cùm ille cunctandum non esse præmonuisset. Quid me igitur volebas facere? an non satis erat significâsse primâ occasione (nempe 13/23 Maji) me venturum, modò constaret, nihil turbâsse tardiorem tabellarij vestri adventum? nam non frustrà id metuisse me, satis indicant hæ postremæ de 14 Maji, quæ talem conditionem difficulter distineri posse affimant. Utrum nunc suspicandum credis? num interceptæ fuerunt apud Vos <vestræ> antequam cum cæteris [ingredientum? holes in MS] viam, an hîc publicè vel privatim detentæ, et à quonam mortalium? Ego nullus comminiscor. Sed et alteræ, quas dedisti 27 Aprilis, vel perierunt, vel alicubi delitescunt, quippe quas nunquam vidi. Scripsisse in ijs de Tabulis nostris et Privilegio. Frustra; nam me præterierunt. Nec miror, Vobis illud insolens videri; mihi verò non item, quem fortuna Fortuna jam à multis annis ludos facere cupiens vix aliter tractavit unquam. Esto. Postquam
[56/1/58A]

responderam primum utrique vestrum, me pariturum, modò ne serò venirem; incidit mihi cogitatio, an non impediretur opus Tabularum mearum, si cum Nobilissimo juvene rus eundum fuisset, itaque et hoc Vobis communicandum duxi, quod factum die 16/26 Maji. Ubi quoque de libertate resignandi mentionem adspersi; sed illud, si Vobis ita videtur, æqui bonique facio; quandoquidem dicetis mihi vix melius quidquam obventurum; licet Minister quidam Danicus hîc degens aliter mihi persuadere cupiat. Sive [igitur hole in MS] pervenerunt ambæ meæ superiores, quas dixi, sive interierunt cum cæteris, ecce hîc summam earum breviter repetitam.
Utcunque autem hæc res comparata est, vestrum consilium expectandum erit omninò, quod simul obtinuero, nihil est quòd dubitetis, quin sim facturus, ut ne frustra meâ causa velut ingrati causâ laborâsse videamini, quin uti jusseritis, fecero lubens. Videtis me esse extra noxam, itaque ne mihi succenseatis, rogo; sed favete, quod facitis
  Parisijs 20/30 Maji           Servo Vestro humilimo
   1657.                               Mercatori.
[left margin:]
Dominus Borel diu abfuit, necdum redux factus. Ubi venerit, non negligam facere, ut [jubet? altered], ut videat Characterem universalem; nam meditatur et ipse simile quid. Dominus Digbæus vestras hîc expectatur propediem. Vale!
[56/1/58B]

          For my much honoured
          Friend Mr Samuel
          Hartlib at
                    <another hand: [9d?]>
              London
          at his house at
          Charring-Crosse
          right over against
              Angel Court/.
[seal]