The Hartlib Papers

Title:Copy Extracts In Hand ?, John Dury To Appelius, In Latin
Dating:21 September 1648
Ref:4/2/31A-32B: 32A-32B BLANK
[4/2/31A]

21 Sept.                                           1648.
    Excerpta ex literis Domini Duræi ad Appelium.
[right margin, another hand: Durie]
Quod de Regno Christi et Dei erga omnes mortales [Greek: Philanthropia] scripsisti, nequaquam improbo: atque expecto tecum ampliorem erga omnes homines gratiæ manifestationem, quam in Regno Christi futuram esse ex Sacris litteris agnosco quàm eam quæ hactenus mundo oblata est. Fateor neminem à Deo ad exitium destinari æternum, nisi eum qui sua Culpa gratiam et lucem in Christo oblatum respuit; hæc enim est condemnatio, quod lux in mundam venit, et tenebras magis quam lucem amarunt homines. Ioh.3. variam esse gratiæ dispensationem, magisque Vniversalem, multoque communiorem, quam quæ vulgo intelligitur, non inficior; sed nec specialiorem negare licet, quæ propria est electis stràte sic vocatis: id est iis, qui peculiari præ aliis privilegio donati sunt. paucis. habes me tibi [Greek: homopsephon] in iis quæ scripsisti: sano enim sensa omnia interpretari possum, ac hui mihi concessæ Consentanea esse non negabo: quoniam Existimo ex Apostoli Doctrina ad Rom. 1. v.16. ad 21. et cap.10. v. 11. ad finem & cap. 11. v. 32 & alibi facile demonstrari posse neminem à Deo
[4/2/31B]

ita præteri quin sufficienti testimonio salutaris gratiæ ita collustretur ut plané reddatur [Greek: anapologetos] si veritatem non admittens misericordiam Dei non imploret: Sed multa mihi super hac re tecum disserenda forent si otium suppeteret; non ut tibi ulla ex parte Contradicam, sed ut in rebus explicandis quæ videntur sibi contrariari, & Difficultatibus Conciliandis cogitata mea aperiam; quem campum jam non vacat ingredi; quoniam hæc raptim scribo apud Dom. Hartlibium. De Confessione fidei magis generali, quæ omnes salvandos ad unitatem & Societatem in Christianismo fraternam alliceret Constabiliendam; sublatis schismatum & dissidiorum Causis; multa haberem quæ dicerem si vellem jam animo meo obtemperare: sed cogor fixem facere: alio enim properandum est.