The Hartlib Papers

Title:Letter, John Dury To Hartlib, In Latin
Dating:31 May 1651
Ref:4/2/3A-4B
[4/2/3A]

Miratus sum Dilectissime Hartlibi genium Epistolæ quam 4. May ad te misit Dominus strezo in qua non tibi sed mihi respondere voluit de quibusdam quorum nullam fecram apud eum mentionem, sed quæ ex professo declinaueram, ut ad amicas de Pace deque sanandis ecclesiæ vulneribus cogitationes eum excitarem: verum cum hoc ipsi neutiquam propositum esse videatur (quod vehementer doleo) neque ex meo discursu ansam Captare potuerit mihi suum a studio coalitionis alienis rem affectum prodendi (nisi [Greek: àprosdiónyson] quod aiunt respondere voluisset) prudenter egit quod mihi literas suas non inscripserit: & non imprudenter egit quod illum quem erga res nostras gerit animum in finem tuum effuderit: eternum quando directo cursu quo impetus eum ferebat ire se non posse videbat; obliquata velificatione eo contendere voluit: ergo tibi significauit quæ mihi dicta cupiebat. Apographam quidem meæ epistolæ ad ipsum missæ seruaueram, sed iam ad manum non est ut illud tibi exhibeam ([quæsiui?] enim eo quo repositum putabam loco, nec invenio) sed si recte memini postquam nonnulla de causis intermissæ antehac scriptonis nostræ præfatus fueram, indicaui mihi iam opportunum videri pristine familiaritatis commercia instaurare; quandoquidem ad coalitionem amicam inter nationes precurandam collimare intelligebam scopum Legationis extraordinariæ, quam nomine huius Reipub: Legati ad Batauorum Rempub. a Parliamento missi; obibant. commendaui igitur ei Legatas ipsos, & verbi concionatores qui ipsis adsunt, ab eximijs quibus præditi sunt dotibus ut tanti momenti negotium dextre exequantur. tum de medijs eo perueniendi non nulla pro posui; & petij ab illo ut quod huc spectare posset, vellet collatis cum ijs sententijs quantum posset de suo contribuere. & ne ipsi deesset ansa publico hoc beneficium præstandi commoda adiunxi duas epistolas, alteram Domino Goodwino alteram Domino Nyæo inscriptam, ut notitiæ cum ipsis contrahendæ occasionem haberet. hæc meæ Scriptionis summa fuit. Nunc quidem autem ex ijs quas ad te dedit; apparet quidem tradere illum voluisse literas meas ut Colloquendi cum Ministris occasionem captaret; sed illum conatum tum temporis irritum fuisse, nec ex eo tempore redintegratum, idque (ut ait) non sine causa. nec tamen distincte ullam causæ mentionem facit; nisi forsan illa quæ (animo ut mihi videtur non nihil perturbato) postea scribit, causæ loco afferantur. primo de libellis quos ei misisti censuram pronuntiat satis grauem. Fanaticos omnes vocat & Phantasijs minime Theologicis repletos. Sed si fanaticum in ijs spiritum manifestata veritatis demonstratione tibi detexisset; & suo officio, & tuo in sum studio magis dignum fecisset operæ pretium, quam id est quod fecit: quando nempe omnes una litura expungit. non scio quot & quales libellas ei miseris, de uno atque altero memini te locutum esse quos licet undequaque non approbem, illa tamen nota non iudico dignos. De me deinceps deque nostra hac Repub: loquitur, occasione captata, tum ex libello meo conscientijs pacandis destinato quem ei misisti, tum ex literis quas ad ipsum ego misi. Occasione libelli mei pronunciat rem esse impiam illud facinas quod in Regem patratum fuit, tanquam iustum uelle tueri; cum scil: ipsi auctores facinioris illud non aliter quam iure necessitatis (quod tamen rite summum in rebus inere humanis uis censeri debet) excusare potuerint. fatetur quidem iusta esse Dei (in Regem Scil) iudicia: sed iusta pronunciare consilia factaque eorum qui executi sunt illa iudicia, putat in Reformatis Theologis rem esse impiam. itaque iubet nos nobis hac in re sapere; nos (inquit) non persuadebitis. At vero quis ea de re cum ipso egit? an tu vel ego unquam causæ huius illum iudicem constituere voluimus? an meus quem ei misisti libellas rem istam disceptat? cur ergo contra manifestam libelli de quo agit, scopum præterque eius argumentum hæc profert? cur peregrinus de aliena Repub: dictaturam suscipit? sed cum videbat hæc a scopo aliena esse frustraque a se dicta fuisse; fatetur quidem libelli Doctrinam non alio spectare, quam ut omnes sese accommodent ad id quod factum est & infectum reddi nequit. attamen respondet. uollem (inquit) me si inter vos viuerem istius accommodationis ducem & antsignauum præbere. Quid audio? an non vellet publicæ Pacis atque tranquillitatis se suasorem ac ducem præbere si inter nos viueret Dominus Strezo? fatetur ergo se velle aut Classicum canere & seditiosas conciones promouere (ut quibusdam ministris in more positum est hodie) aut omnem penitus publici boni curam abijcere, moroso silentio sibi & [suis?] tantum viuens. verum scire vellem, an putet dedecere bonos ciues ad quemlibet præsentem Reipub: statum sese modeste accommodare? aut Christi discipulos decere perpetua discordiarum semina politicas propter controuersias continuo fouere? fateor me nec ita Christum didicisse, nec officium boni [ciuis?] aliter hactenus intellexisse. quod si ita animatus est Strezo noster, mirum profectio non est [meas?] de mutua coalitione procuranda inter utramque Rempub: & Ecclesiam Cogitationes ei parum arrisisse; de quo tamen ego non parum doleo.
In reliqua epistola disserit de præcipuo literarum mearum scopo; nempe de ecclesiarum euangelicarum commodo communibus utriusque Reipub: studijs promouendo: ab hoc instituto nobiscum capescendo se alienum plane fatetur; quoniam putat nervos communionis inter nos & ecclesias reformatas esse intercises. si non agnouissem ego interruptam esse inter ecclesias communionem; insulsus forem qui eius instaurandæ vias ipsi proponerem: hoc scil: ipsum erat quod me ad scribendum permouit; ut zelum & Charitatem eius ad sananda ecclesiarum vulnera prouocarem: esto igitur sint iam intercisi communionis nerui, quid tum? an ideo nulla inveniri poterit communionis instaurandæ via? an officio nostro consentaneum non est inveniendæ viæ rationem investigare? iam vero nihil aliud ego ab illo petebam. Ab (inquit) intercisi sunt communionis nerui per illam Maximam [catchword: quam Duræus]
[4/2/3B]

quam Duræus in literis suis inculcat. Esto iterum et hoc. An ideo non potuisset ille Duræo suo, illius Maxime iniquitatem siue præiudicio proponere & in spiritu lenitatis errorem Corrigere? si id quod Duræus ad Concordiam uere Christianam facturum iudicauit ille [viri?] cum discordiæ fomitem censebat; an non debuisset ea de re cum Duræo [agere?]. ut disquireretur quid de Maxima illa foret statuendum? at (inquit) Maxima illa hoc tempore Rex vester esse dicitur (quem scil; fas non sit attingere aut loco mouere) et (inquam) quis præter ipsum Dom: Strezonem unquam vocauit hanc maximam aut nostram aut Regem nostrum? quam autem absonum a rei veritate & intemperanter hoc est dictum verbum? & quam Domino Strezonis grauitati & æquitati indecorum ex cerebro sub affingere nobis talem Regem? sed esto: certe si nomen Regium publicæ saluti cedere debuit antehac, quidni & hæc Maxima ei cedet? præsertim apud eos qui titulis Regijs tam parum tribuunt, quando illos publicæ incolumitati aduersari manifestum est. ergo fictitium hunc suum Regem quem creauit, ita ipse venerari non debuisset, ut eum legitimo sistere iudicio non ausus fuerit, præsertim cum tantæ preditionis aduersus Dei regnum reus persgatur; ut omnem inter ecclesias communionem diuellat. verum enim vero quænam hæc illa Maxima est cui ad instar Regis absolutum in nos Dominium Dominus Strezo tribuit? hæc Scil: Quod inter Heterodoxos & Orthodoxos Schismatis nota sit tollenda At vero hæc non est illa quam ego Strezoni nostro proponebam Maxima: sed aiebam (si quid memini) Concordiæ nam stabiliri posse inter eos, qui in veræ Doctrinæ fundamentalibus consentiunt, atque ab ijs notam schismatis esse tollendam, nec propter particulares quaslibet opinionum intrituum differantias omnem in Christianisme Societatem & in Charitate Communionem esse abrumpendam. fatebor hanc esse Maximam quam ego in quærenda inter euangelicos Concordia semper ursi, & in qua omnes pie doctos mihi habui assentientes in omnibus ecclesijs; adeoque & ipsum strezonem. si quid igitur hic suo candore & nostræ amicitiæ consentaneum siue perturbatione animi agere potuisset. Strezo noster, debuisset sedate mecum hanc discutere quæstionem: an huic Maxime sit inhærendum nec ne? si enim Maxima hæc plane non foret deponenda; tum disquirere potuisset qua ratione procedendum, quibusque cautelis utendum, ne Anabaptistarum & aliorum schismaticorum erroribus patrocinari videamur, dum inculpatos iustæ libertatis limites definimas: at amicis exprobrare id quod reformare sano consilio debebat prudentis non est, præsertim tum cum ad consultandum de Remedio vocatus est: hoc enim non est lenire sed execerbare vulnera & incurabilia illa reddere: quod a Strezone nostro rebus ita constitatis minime expectabam. cum itaque aliam nobis affingat quam ego ipsi afferebam de statu nostro Hypothesim, & thesim aliam a nostra nobis impingat; & ex utraque deductis odiosis consequentijs in nos quasi monstrosos debacchetur; opportebit illum vel aliquantisper sibi relinquere ut aliquantis per deferneat iste quo nunc agitatur animi æstus; vel de errore leniter sub monere; quod nempe loco medelæ subministrandæ; morbi paroxysmum excitet & acuat grauiorem hoc scribendi genere scabroso. fatetur interim Conscientiæ libertatem omnibus Sympatriotis lege naturæ concessam: fatetur & necessitatem aliquando extorquere Magistratui Conniuentiam ad permittendum Heterodoxis publicum Religionis suæ exercitium fatetur præterea orthodoxas certis casibus positis merito sese heterodoxis accommodare: atque hic provario heterodoxias gradu, non conversationem tantum sed & communionem admittit; nempe duos ob fines: tum ut sese tutos & unitas præstent aduersus hostem communem ope heterodoxorum; tum ut ad horum conversionem procurandam sibi aditum patefaciant. attamen distinguit hanc Libertatem & communionem ab ea in qua Magistratus se non minus heterodoxiæ quam Orthodoxiæ patronum & nutricium præstat; ita ut heterodoxia sit siue repagulo: hanc autem a Magistratu præstandam heterodoxis non nisi ab impio Theologe deceri posse asserit: quoniam existimat tali patrocinio ecclesiam & veritatem non magis tutam esse sub Christiano quam sub Ethnico Magistratu. cumque existimet aut hoc statu nos versari iam, aut Theologis quibusdam nostris hoc dogma placere, atque illud [summis?] potestatibus a non nullis inculcari; concludit hisce verbis. Hæc inter alias causa est cur nostra literaria commercia de rebus ecclesiam publice concernentibus velim dilata; donec per Dei gratiam hæc pestis ecclesiastica inter vos desæuierit. ex quibus manifestum est illum non solum supponere nos hac peste infectos grauiter ægrotare: sed ægritudinem nostram nullo neque consilio neque literarum commercio leuaro velle, verum differre hæc ecclesiæ saluti præstanda officia donec sua sponte convalescat & malum desæuiat. si statum ni quo nos versari autamat Dominus Strezo, usque adeo periculosum & luctuosum iudicat, non debuisset instar Sacerdotis atque Leuitæ de quibus in parabola Lucæ 10. v. 31, 32 nos negligere semi mortuas. si ergo deinceps a Samaritanis auxilium nobis affulgeat quod ab ipso non potuit obtineri, id non ægre ferat. nescio quid coniectari debeam cur tam præpostere hac in re officium declinet. An Collegas suos veretur homines forte suspicaces & feroces? an non audet illis inconsultis ulla misericordiæ viscera nobis aperire aut moderate de nobis sentire? an aulam & magnates reformidat, ne scil: putent illum [word deleted] plus æquo nobis fauentem? <left margin: hoc postremum non puto de prioribus [subdubito?].> audiui precari illum solere, ut Deus velit tractatui de nationum Coalitione benedicere: si ita est, mirari subit, cur de consilijs promouendæ Coalitioni necessarijs ne cogitare quidem velit, etiam rogatus. An Regnum Dei non est ante omnia quæredndum? Cur ergo suspensæ hærebunt a successu tractationis Politicæ Consultationes Theologicæ? si saltem de Concessis a seipso legitimæ communionis inter heterodoxos & orthodoxos articulis, superius allatis, ulterius deliberare voluisset, forsan suppeditare potuisset aliquod ad pestem de qua conqueritur amoliendam Alexipharmacum. Quid si varios heterodoxias gradus distinxisset nobis? quid si siues illos propter quos cum heterodoxis agnoscit merito communionem ineundam perpendisset; & inquisi [iusset?] an non expediat nobis, illas iam ab oculas habere? Quid si de officio [catchword: Christiani]
[4/2/4A]

Christiani Magistratus (quatenas si patrocinium Orthodoxæ Ecclesiæ & veritatis a Deo demandatum est) in animum induxisset nobiscum discrere? certe præstitisset multo amicabilem de hisce dissertationem suscipere correctioni nostræ destinatam & accommodatam; quam errori in mensos destituere, & tanquam deuota morti capita ideo deferere, quoniam scil: grauem erramus errorem. hoc enim manifeste Dominus Strezo se facere profitetur.
Tandem addit Epistolæ appendicem satis amplam; in qua quærit quid illud sibi velit quod ego dico: esse nimirum aliquos inter nostrates qui Disciplinam Presbyterialem cupiant publica authoritate stabilitam, sed non ita quin alijs liceat dissentire, & suos seorsim habere conventus. si (inquit) de conniuentia quæ legibus & frænis sit constricta hoc dictum est concedi; potest. sed si de licentia se subducendi Disciplinæ publica authoritate constitutæ hoc intelligatur; ut nempe siue incommodo, siue dispendio, siue repagulo uel ecclesiastico uel Politico uel utraque concedatur cuilibet hæc Licentia; eam uero Disiplina constituendæ rationem insulsam uocat inanitatem. Me quod attinet existimo neminem externa vi [cogi?]: posse aut debere, ut sese alicui addicat coetui ecclesiastico. nisi enim sponte sua quilibet Christo nomen det, nihil sibi ipsi utile, nihil Deo gratum præstabit; frustraque eum colit quis quis externam obedientia professionem coactus <H: suscipit> sine conscientiæ a spiritu illuminatæ suasu ductaque. fateor libenter externas coetas omnes Disciplinæ alicui subesse debere. fateor omnes qui sese [coetin?] alicui adiungant obligandas ut sese constitutis ni eo coetu[altered] legibus subijciant; & ni faciant censuræ a suo coetu subijciendos. fateor ecclesiasticos Coetus Christo sese denouentes nitra sese potestatem habero exercendi disciplinam a Christo Constitutam in sua membra. fateor denique confusionem omnem atque Anarchiam introduci inter homines, quando sine ulla constituta diuinis aut humanis legibus disciplina quilibet formant pro libita coetas, aut ab ijs sese [subducant?] temere nulla cuiquam reddita facti sui ratione. sed quousque humanis ad formandos coetus publicos statutis obligentur Christianorum Conscientiæ? quousque potestatem mere externam exercere licet circa res mere spirituales [letter deleted] ad Dei cultum visibilem & ordinem rerum agendarum pertinentes? & quid hac in re ad spiritus unitatem conseruandam gloriosa interim[altered] Libertate filiorum Dei non violata, facere vel liceat vel expediat Christiano Magistratui siue Civili siue [ecclesiastico?]; fatebor etiam mihi liquido non constare. atque hanc materiam Strezonis nostri magis sedatis, uniusque feruides cogitationibus non indiquam esse iudicarem; si enim serio hæc disquirat; haud dubie consilia morbo nostro magis santaria, magisque matura; nec tam indigesta atque cruda suppeditabit. Quod de illis dicit qui [causantur?] se per conscientiam non posse obedire Disciplinæ in publico constitutæ; non opus est iam illud examinare; nec de eo quicquam dici recte potest nisi intelligatur quid ille necessarium publicæ authoritatis frænum vocet; cui opportet se per conscientiam submittere. Quæ deinceps addit de ijs quos vocat Hypocritas manifestos (ideo quod dum sibi in sacris omnia licere volunt; nec ullis hominum statutos conscientiam suam obstringunt, nihilominus alijs nullatenus concedere volunt quæsitum conscientiæ prætextu priuilegium detrectandi obedientiam nouo huic Regimini publico) non est [huius?] loci distracte perpendere. sed si illi suggeras non esse alienum a suorum hominum sincero sensu & iudicio ut quidem illi putant secundum Dei verbum informato cogitare; quod conscientia rite a Deo edocta non se habeat eodem modo erga res mere humanas atque Divinas; nec eandem habeat libertatem sese eximendi imperio summarum potestatum in politico Regimine a Deo constitutarum, atque habet in coetu cuius membrum esse cupit eligendo & exercitijs spiritualibus ad ædificationem ordinatis ibidem usurpandis; hæc inquam si illi suggeras, & si ille non dedignetur eadem perpendere; forsan ansam habebit æquiores posthac cogitationis fouendi de ijs quos in palpabili ait versari Hypocrisi. Argumentum in libellis a te missis a successu desumptum culpat, ab exemplo impij Alexandri, qui maiores habuit successus. si probare potest aut a Deo non fuisse singulari modo excitatum Alexandrum; aut populos quos ui subegit non debuisse imperium eius agnoscere, sed detrectare propter conscientiam aliquid dicet quod ad rem faciet. de me non memini me succesus unquam traxisse in bonæ causæ argumentum, nec trahere velo: sed tamen negare non possum successus bono fini, causæque iustæ commensurabiles; & extraordinarijs manifestæ Prouidentiæ circumstantijs vestitas, nemini contemnendos videri debere. nec quod ille de Alexandro dicit vim argumenti [iniuit?] sed potius auget: nam ex eo manifestum est Deum mutare imperia, & excitare vires fortes quos imperiorum imitationibus adhibet introducendis: nam successus tales non esse fortuitos sed a specialis Prouidentiæ directrice manu pendere fatendum est. de modo autem agendi in instrumentis lis est; quousque legitimas censendus fit, siue Divino, siue humano iure societatum legibus constitutarum siue etiam naturali gentium iure idque tam belli quam pacis temporibus de quibus sententiam in Iudicium non vocatus nemo dicere debet; & recte ideo concludit, Dr Strezo illa ad se [suiuus?] pertinere. Vale & Deum cremus ut spiritu suo sancto illum regat, & nos simul in omnem veritatent dirigat ad pacem sempiternam. ita vouet
                           Tui Amantissimus
Dabam [e?] Musæo                  Ioh. Duræus.
meo. 31. May.
   1651.
[4/2/4B]

[another hand:]
Durie