Title: | Letter, Johann Schujus To Hartlib, In Latin |
---|---|
Dating: | 1 October 1641 |
Ref: | 49/38/1A-B |
[49/38/1A]
Salûtem et Officia
Clarissime, Spectatissime Vir, Domine ac fautor plûrimum colende, verbulo uno alteróve ut me expediam nautæ abitûrientis postûlat festinatio. Londino Dantiscum usque in via hæsi ultra mensem: heri feliciter per Dei gratiam oppuli: modò in nautam[altered] incido cuius operâ uti desidero in literis ad Dominum D. Turissum destinatis. Si ad Claritatem Vestram pervenerint, spero promovebuntur occasione primâ ad destinatum locum: id quod obnixè rogo. Ego vicissim pro ista gratiâ quæ mihi hoc in negotio exhibebitur, ad omnia officia ero paratissimus. Si quid literarum à Domino D. Turisso ad me erit, id ad ædes Dominum Niclassium si pervenerit, probè curatum erit: Cûi hodie et literas et libros tradam ex si modò navis proprior facta fuerit in qua reliqui cistam et sarcinas meas. Adibo quoque Dominum fratrem et curanda curabo probè: plura nunc scribere tempus prohibet.
Vale Vir Clarissime et fave. Dabam raptissimè Dantisci calendis Octobribus anno 1641.
Claritati Vestræ
officiosissimus
Iohannes Schuius
manu propria
[49/38/1B]
To, his verie much
honoured friend Mr. Hartlieb
at his house in Ducks place
Londen
This letter may be delivered
to Master Hartlieb his owne
hands upon the Royall exchange
[below, hand Z?:] Schujus
[seal]