The Hartlib Papers

Title:Letter, Gabriel Schlieff To Hartlib, In Latin
Dating:14 July 1657
Ref:49/36/1A-2B: 2A BLANK
[49/36/1A]

              Nobilissime Clarissime Vir.
Hactenus itinere impeditus, quod promisi exsolvere, [fat..? MS edge] haud potui, quare pro eâ quâ es humanitate, facilè [me? MS edge] excusatum habiturus: modo certo in loco hærens differre id ipsum scelus esse duxi. Iam etiam destitutus materia tibi digna, nugas cogor transmittere. Nihil hactenus de Clarissimorum Virorum noviter adin-ventis mihi hic [innotum MS edge]. Per dies aliquot Parisijs cum essem, sedulus Bibliopolarum adij tabernas, ubi fortuitu Carthesij [volumen MS edge] Epistolarum modo editum inveni, opus profectò lectu dignissimum, multa enim Politica, Physica, pleraque tamen Mathematica in ijs pertractat: nec non Balialdi tractatum de figuris curvilineis <et> sectionibus Conicis, ubi quædam in fine contra Dominum Ward Professorem Oxoniensem in fine adjecit. Si noviter quædam .?.MS torn] et Wallisio edita, rursus spero, haud gravaberis [sig....? MS torn] uterque enim multa in scriptisjam editis [promitt....? MS torn]
[49/36/1B]

facile conjectare possum, brevi eadem subsequutura. Quo item in statu vestra Respublica scire desidero maxime. Et hæc sunt quæ habeo: Si rescripseris me <qui> Tibi jam obligatissimus, obligatiorem reddes, simulque in posterum de rebus majoris momenti scribendi ansam dabis.
Vale.
Anno 1657. die 14 Iulij
  Samurij ad Ligerim.
responsorias parisijs ad mercatorem transmittantur.
Messieurs Charpentieur et Regnaut
  Marchands nie. des Lombord.
               â Paris          Nobillissimæ Claritudini
                                  T semper paratissimus
                                      Gabriell Schlieff.
[49/36/2B]

              Monsieur
     Monsieur Samuel Hartlieb
              presentement
                         à
                     Londen
    [chernichras?]
[above, another hand:] Schlieff
[seal]