The Hartlib Papers

Title:Letter. J.F. Schleser To Hartlib, In Latin
Dating:undated
Ref:49/35/1A-2B
[49/35/1A]

Nobilissime Domine Hartliebi, amice multis nominibus colende,
Quo animo bene de omnibus merendi hactenus affectum me esse nosti, eodem desiderijs Generosi Domini Napeirij vt satisfeci quàm promptissimé, ac porrò ex animo satisfacturus sum. Meretur hoc nomen et genus ipsius apud eum, cui Tabulæ Logarithmicæ Napeirij cujusdam, aliaque compendia Arithmetica, olim commendata fuerunt. Tum quoque eximia ejus erga exteros humanitas, quæ à Stockero nostro mihi deprædicata fuit, quam etiam præsidio sibi futuram imposterum sperat. Vt de alijs viri dotibus, quæ incognitæ mihi esse nequeunt, nihil jam addam. Ac credo omnino, literas meas apud nostrates <tantum ponderis> habuisse ut tandem intelligat. Nisi etiam
[49/35/1B]

privati potius commodi, quam, ex nostro genio honestatis ac urbanitatis ratio haberetur, ne obulus quidem eo nomine Domino Napeirio persolvendus esset. Portorium enim illud ad rationes Serenissimi Electoris Domini mei poneretur.   Quandoquidem autem Residentem nostrum, utpote cum quo recens noticiam contraxi, non magnopere mihi obligatum habeo. Vereorque ne <left margin: præterquam quod gentem Batavam nummorum etiam quos certo sibi redditos iri sciunt per quam parcam erogatricem ipse optimè nosti> amanuenses ipsius in lucellum aliquod inhient. Velim ut ratio aliqua iniri posset, literarum Napeirianarum pretium hoc loci apud Magistrum Postarum ut exsolvatur. Eo modo [deletion] neque Dominus Residens ipse gravaretur, ac domestici ipsius, qui nihil magis quam sordes me odisse [deletion] experti sunt, liberalitate mea freti, tantò impensius operam darent, debitâ ut cura literæ commendatæ ultra citraque dirigerentur.
[49/35/2A]

Grata mihi porró omnis occasio erit Domino Napeirio innotescendi, seu [deletion] <cum> ædes meas accedere dignabitur, seu <cum> copiam mihi præbebit ipsum in civitate invisendi. Scis enim amicorum optime me peculiari quadam inclinatione in gentem vestram ferri, adeo quidem ut si vinculis illis quibus magnanimo Principi meo obstrictus sum, solutus esse possim ac ab honestissimis Belgarum abeam nulli alij inseri magis, nomenque meum in eâ profiteri cupiam.   Salve Domine
                          â Tui observantissimo
                                   J.F. Schlesero
[49/35/2B]

         A Monsieur
       Monsieur Hartlieb
         Gentil-homme
           Allemand.
[top, another hand:] schlezer
[broken seal]