The Hartlib Papers

Title:Letter, Johan Herman To Hartlib, In Latin
Dating:29 May 1659
Ref:49/31/3A-4B: 3B-4A BLANK
[49/31/3A]

Nobilis et Clarissime vir ac Domine,
   Patrone Colendissime.
Iterato Dignitatem Vestram, eâ qua par est, reverentia et humilitate salutare aggredior, quippe cum Dignissima Vestra Claritas singulari suo favore et gratia mihi hic patrocinarj valeat, et vero etiam (:uti scio:) dignanter velit, hinc est, quod præsentibus, licet exiguis, me humiliter Dignissimæ Vestræ Claritati insinuare et ab eadem vnicè rogare voluj, ut [Reverendo?] Domino Worthingtono ex Epistolis Fratris mej ad se directis, aliquid boni testimonij perscribere gratiosé dignetur, quod ipse in Consistorio Doctorum proximé futuro <pro me> exhibere posset, ut eò facilius causa mea promoverj possit, Necdum enim ex Germania mea accepi, atque adeo usque modo non ita bene pergere possum, nisi bonorum Patronorum favore et gratia sublever et sustenter, proinde etiam atque etiam Dignissimam Vestram Claritatem supplico, ut hac in re mihi favere dignetur, faciet non solum Dignissima Vestra Claritas rem mihi in reliquo tempore maxime salutarem, sed et Fratri meo, nostrisque, summé exoptatam et gratam, erimusque obligatissimi et servi quoad vixerimus. Peto interim, quam possum enixé, ut Deus Altissimus Dignissimam Vestram Claritatem quam diutissimé sospitem atque incolumem, mihique faventem conservare dignetur.
                        Dignissimæ Vestræ Claritatis
Raptissimè in Cambridg.       Servus infimus
   29. May. 59.              Ioan. Herman. Romswinckell
                                         manu propria
[49/31/4B]

          To his most Honored Dr. Samuel
          Hartliebs Esquier
             present this
                     London.
[broken seal]