The Hartlib Papers

Title:Letter, Christian Paul To Hartlib, In Latin
Dating:15 November 1656
Ref:49/26A-B
[49/26A]

Clarissime atque Doctissime Vir, Domine & Fautor Colende, Amande
            Salutem, Amorem & Officia
Tertius jam, Vir Clarissime labitur Mensis, quòd sermonem cum Clarissima tua ultimò habuerim; distantia enim localis labiis silentium imposuit, non verò oblivionem memoriæ, nec ingratitudinem animo: Patere, qvæso, Vir Optime, ut calamus Tibi loqvatur, qvem lingva affari neqvit; Absit à Clementiæ tuæ genio, absentem audire nolle, cui præsenti colloqvium nunqvam negâsti. Non delebuntur ex corde meo summæ tuæ benevolentiæ vestigia ne aboleantur, qvæso, in Claritate tua gratissimi juxta ac vigilantissimi animi mei erga eam propensiones. Arctiori qvam Humanitatis vinculo me Tibi devinxisti, hinc mihi Claritatem tuam suspicere Religio est: Pietas tua & Candor deliciæ meæ sunt, & qvò minus in aliis invenio, qvod in Te satis<TRANS SWITCH="2"></TRANS> mirari<TRANS SWITCH="3"></TRANS> abundè<TRANS SWITCH="1"></TRANS> potui, eò submissius Virtutis tuæ radios veneror, qvi vi sua nativa non me tantùm, sed omnem viventium chorum, ad imitationem dum Te norunt, alliciunt, invitant, rapiunt. Plura dicerem (campus enim se mihi magna deprædicandi offert) nisi Claritatem tuam offendere nefas ducerem; Non enim nescio, qvàm molestum sit Viris laudatissimis coràm laudari, ita ut parasitarum potiùs tribuatur adulationibus, laudandorum encomia recensere, qvàm ingenuis & candidis Virtutum æstimatoribus. Unum tamen ex pectoris mei, amore tui prægnantis, scrinio propullulans, reticere non possum; Ex hoc nempe, qvòd Claritati tuæ innotuerim, multum meæ accrevisse felicitati. Qvid enim? Annon foenus ducerem & dicerem, qvoties peregrinationis meæ, imò vitæ ipsius finis augmentum sibi foeneratur? Utique: Cum Doctis Probisque viris conversari, partem [Greek: To] benè beatèque vivere nuncupari posse, nemo puto negabit, qvi vel ad eundem mecum scopum collimat, vel qvid vitæ hujus molestias svaves reddat, prægustavit: Viris qvoque Sapientibus molestum esse vix reor, dum qvi se ambiant habent, et [Greek: Tes aretes philosi kai thaumasikois] se catervatim stipatos vident, uno qvasi ore honoris suffragia deferentibus, etsi vulgi, sua tantummodo commoda aucupantis & [Greek: katanarkontos] auram & molestas decantationes minùs captent nec morentur: Sed parcendum est Claritati tuæ, utpote negotiorum mole obrutæ, ne hoc, qvo maximè delector, planiùs edisceram. Occasionem cum Claritate t confabulandi oblatam, ambabus ulnis amplexatus fui: Utinam, ut te videam, loqvi mecum velis! fortè amoris ac calami tui stylo incitatus, gravioris momenti res alio tempore consignare possem, in præsentiarum qvid tibi Argo mundum undiqvaque lustranti, significare debeam, vix reperio, ne fortè jam dudum à Te visa & audita narrem. Publica enim pernici famæ volatu ad aures tuæ Claritatis pervenire scio, privatis verò immorari qvid juvabit? Parisios eodem qvo Christina Sveciæ olim Regina, die intravi ibique per septem septimanas substiti, usque ad Adventum Serenissimi Galliarum Regis, qvo viso consilium de commoda aliqva ad studia sede eligenda consilium inivi. Lutetiis eqvidem nihil desideratur, qvod ad eruditionem comparandam discendi cupidis inservire potest, nec ideò abituriebam, qvasi superbiora Musarum palatia, majora Doctorum agmina, et lingvarum aut scientiarum splendidiora lumina qvæsiturus, hæc enim in hoc admirabili orbis compendio abundantius qvàm alibi habentur: Qvid ergo? Monente cumprimis Reverendo Domino Dalæo, Salmuriam mihi eligebam, eò qvod ibi Religio purior, doctorum conversatio liberior, lingvæ gallicæ cognitio commodior, concionum orthodoxarum auditio freqventior, conterraneorum numerus minor, sumtuum denique ratio facilior, non passim, sed conjunctim tanqvam in concinna aliqva epitome reperiuntur ac comprehenduntur: Dicto itaque parui, visisque prius Aureliis, Salmuriam perrexi, ubi apud Celeberrimum Doctorem Ludovicum Cappellum hospitium nactus, voti & spei conceptæ me compotem factum esse sentio, laudem Deo Directori tribuo, nec enim me puto poenitebit, si per hyemem ad minimum tantorum virorum, ut hîc habemus, lectiones, discursus & institutiones in succum & sangvinem mihi vertero. Literas inclusas, mearum ad Claritatem tuam illices, mihi ab amico, qui eas ex Austria accepit, ad Claritatem tuam dirigere necesse habui, eò qvod tutius illi ad qvem spectant eas tradi posse dubitabam, veniam itaque duplicem duplex sibi postulat molestia: Audax fui Claritatis tuæ operâ abutendi, ignosce mihi optimè Tibi totique tuæ familiæ cupienti, qvam una cum Claritate tua dexteræ divini Numinis protectioni humillimis precibus commendo, qvibus Claritatem tuam qvàm rectissimè in Domino valere & in amore erga me ac favore pergere jubeo, exopto, voveo.
                         Clarissimi tui Honoris
                             devotissimus Cultor
P.S. Amicis, nominatim Mr.
Vettero & Mr. Agircolæ multam       Christianus Pauli.
salutem transcribo, mirari autem
me sciant, qvod neuter eorum me
responso ad literas meas dignatus fuerit.
Dabantur Salmuriæ
15. Nov. 1656. St. N.
[49/26B]

           To his most Honored friend Mr. Samuel
              Hartlieb
                                 these
          To be enquired
          at Westmunster
          Charing Crosse
         [post marks]           London
[left margin, hand Z?:] Pauli
[Seal]