The Hartlib Papers

Title:Letter, Wratislaw Olyrius To Hartlib, In Latin
Dating:18 August 1642
Ref:49/24/1A-B
[49/24/1A]

SP. Tantum in me potuêre Tua officia, Præclarissime Domine Hartlibi, ut me jam totum devinctum habeas.   Postqvam hinc inde per Hollandiam Reverendissimum Comenium comitari contigisset, tandem 19. Iulij nos ab invicem separavimus, et ille qvidem rectâ Hamburgam proficiscendo, ego enim Lugdunum redeundo; ubi dum moramur, ecce ex improviso literæ Domini Comenij Hamburgâ advolant, & qvidem 5 Augusti (novum stylum hîc allego) datæ. Ex qvibus eum incolumem adhucdum, & in Sveciam properantem percepimur. Et hæc sunt tantum illa, suam Reverendam Dignitatem spectantia, [Claritati?] Tuæ forsan non ingrata futura. Addo jam aliqvantulum de nostris. Cum enim qvibusdam libellis summoperè indigeamus, <left margin (Nempè Petri Nonij opera, & Scheineri oculum opticum in 4to.)> eorumque (ob autorum raritatem) copia hî minimè detur, constitui hoc officij genus Domino Mykysko demandare, velit apud Stationarios aliosve Bibliopolas in eosdem inqvirere (neminem enim scio præter eum, qvi hanc operam vel potius molestiam, subire velit) pretiumque per literas mihi significare; et hanc ob causam has psentes ad ipsum dedi. Qvare Claritatem Tuam demissè rogatum imus, ne grave sit has nostras ipsi tradere, sique fuerint aliqvæ illius ad nos, rursum nobis.   Nihil enim hoc tempore gratius nobis præstare Claritas Tua poterit; nec vicissim omnem gratitudinem promittimus. Vale & omnes saluta suos. Lugduno 18 Augusti /42.
                         Claritati officiosissimus
                                       Wratislaus Olyrius
                                             manu propria
[49/24/1B]

          Viro
          Clarissimo Domino
           Samueli Hartlibio &c.
           Fautori [col.?]
                     London